Gabriel Biel
ca. 1415 - 1495
|
Tractatus de potestate etutilitate monetarum
Editio 1605
|
____________________________________________________________
|
|
Dvbium primvm.
Circa praedicta dubicatur primo, Quis habeat cudere monetam? Ad quod respondet Panormit. in d. c. quanto, Quod solus Princeps, id est Imperator, nemo alius, sine concessione Principis. Quod tamen intelligit, nisi Princeps inferior, aut ciuitas, aut generaliter inferior potestas hoc praescripsisset per tantum tempus, de cuius initio non extaret memoria, vt in c. Super quibusdam. De verb. signif. vel nisi esset talis qui praescripsisset iura Imperii, sicut Reges Hispaniae, qui dicuntur non subiacere Imperio,quia regnum a faucibus Barbarorum eruerunt. Concordat D. Anton. Et est ratio principalis responsionis: quia cum moneta (vt praemissum est) inuenta est & instituta pro bono communitatis, congruum est, vt ab eo fabricetur, a quo regenda est Communitas. Talis autem est Princeps, aut qui a Principe habent auctoritatem.Licet autem sit Principis fabricare, ac sua imagine & nomine signare monetam; tamen propter hoc moneta dispersa in populum non est sua, nec ipse est dominus monetae currentis in suo principatu. Nam moneta medium est permutandi diuitias naturales, aequiualens eis. Ideo illorum est possessio monetae, quorum sunt naturales diuitiae. Nam cum quis dat panem suum, vel proprii corporis laborem pro pecunia; cum eam receperit, sua est, sicut panis & labor suus fuit, & in eius libera potestate. Dicit etiam Nicolaus Orem. quod licet facere monetam pertineat ad Principem, tamen constituere valorem monetae seu proportionem vnius monetae ad aliam, gratia exempli floreni ad grossum, aut grossi ad obolum, puta quod florenus valeat tot grossos & grossus tot obolos, non debet esse in potestate Principis, sed communitatis cuius est moneta. Quod sic intelligendum puto, quod non est in potestate Principis constituere valorem monetae secundum suam voluntatem, sed iustam & naturalem proportionem auri ad argentum, & argenti puri ad talem ligam. Et discretio huius pertinet ad Communitatem. [11]Ex quo sequitur quod Princeps reprobans monetam aliquam valentem, vt eam remissius emat & conflet, & inde aliam minus valentem fabricet, ei priorem valorem constituendo, monetam fraudet & ad restitutionem teneatur. Haec est sententia Hostiensis & Panormita & patet manifeste, quia vilius vendit carius, quod est contra iusticiam. Item sic posset sibi attrahere in debite pecunias omnes subditorum: vt si attraheret aurum ad paruum precium, & illud emeret pro argento; ac deinde augmentato precio rursus venderet monetam auream pro maiori precio argenti. Simile esset , si poneret precium in toto frumento sui principatus, & emeret; ac postea venderet pro maiori precio etiam per eum constituto: quae vtique esset iniustissima & tyrannica exactio populi. Nec est simile de venditione frumentorum a sancto Ioseph sub ditione Pharaonis: quoniam ex eo quod non creuerunt frumenta, ipsa facta sunt cariora & maioris precii, quam ante dum collegerat in horreis, cum copia eorum exuberabat. Nam precium rei humana indigentia mensurat, vt vult Philosophus V. Ethic. Et si forte excessum est in precio, dicit Cassiodorus, Credo virum sanctum tali necessitate constrictum, vt auaro principi satisfaceret, & periclitanti populo subueniret. |