|
|
-
- L i b e r K a l i l æ e t D i m n æ
- E p i s t u l a d e d i c a t o r i a
- ________________________________________________
[ RAIMUNDI DE BITERRIS LIBRUM SUUM
PHILIPPO FRANCIE REGI DEDICANTIS EPISTOLA. ]
Christianissimo, deuoto serenissimoque principi, pugili, deffensori ac columpne sancte ecclesie et fidei orthodoxe, domino suo, domino Philippo, diuina prouidencia benedicti et confirmati a Deo, regni Francie regi illustri, Raymondus de Byterris phisicus, de dicto regno oriundus eiusque subditus et fidelis, cum sui recommendatione humili et deuota, presens opusculum et deuotum in omnibus famulatum.
Cum mos laudabilis fuerit antiquorum bonarum arcium studia litteris commendare et in libro redacta principibus offerre, pro eo quod quemquam nec magis deceat, conueniat, uel expediat aut meliora, aut plura scire quam principem cuius doctrina, sciencia et experiencia prodest omnibus qui sub eius regimine gubernantur, et, secundum Augustinum, locucio scripturarum cuiusque lingue proprietatem accipienda sit, quia habet omnis lingua quedam propria locucionum genera, que, cum in alia transferuntur, videntur absurda, ex quo, secundum Ieronimum, Ecclesiastica interpretatio, eciamsi habeat eloquencie uenustatem, dissimulanda et fugienda est, ut non oc(c)iosis philosophorum scolis paucisque discipulis, sed vniuersa loquantur hominum genera.
Idcirco, ego Raymundus de Byterris predictus, considerans regalem librum Kalile et Dymne utilem, figuralem et moralem in ling[u]a hyspanica uulgariter compositum, incliteque memorie domine Johanne, domine mee, consorti uestre, regine Francie et Nauarre, comitisseque Campanie palatine, in dicto hyspanico oblatum, fore sibi acaliis dicte lingue hyspanice inexpertis non intelligibilem, de eiusdem dicte domine, mee regine, mandato dictum Librum Kalile et Dy[m]ne duxi in linguam latinam, que lingua communior est et intelligibilior ceteris, plano et usitato sermone, ad laudem et gloriam diuini nominis, utilitatem rei publice, et ad honorem serenitatis et magnificentie uestre regie, et prefate domine mee regine, necnon et domini Ludouici, regis Nauarre, et inclite domine Margarete, regine Anglie, et dominorum Philippi, comitis Pictauie et Burgundie, ac Caroli, liberorum uestrorum et suorum fideliter redigendi et uestre maiestati regie presentandum.
In quo quidem libro addidi uersus, prouerbia, autoritates et alia secundum propositam memoriam, prout in ipso libro lector poterit intueri, dictasque addiciones duxi per rubeum, ut ab ipso libro antiquo discerni ualeant, conscribendas. Quare autem dictus liber Kalile et
Dy[m]ne ita intituletur, vnde originaliter translatus fuerit, et quare dicatur Liber regius, et quomodo dominus rex et regni maiores per ipsum in regimine instruantur, et qualiter in xix capitulis diuidatur, in ipsius libri prohemio qui (sic) subsequitur, continetur.
|
|