B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Raimundus de Biterris
floruit 1310
     
   


L i b e r   K a l i l æ   e t   D i m n æ

C o n s p e c t u s   c a p i t u l o r u m

________________________________________________


Capitulum primum.
Capitulum secundum.
Capitulum tertium.
Capitulum quartum.
Capitulum quintum.
Capitulum sextum.
Capitulum septimum.
Capitulum octavum.
Capitulum nonum.
Capitulum decimum.
Capitulum undecimum.
Capitulum duodecimum.
Capitulum tercium decimum.
Capitulum quartum decimum.
Capitulum quintum decimum.
Capitulum sextum decimum.
Capitulum septimum decimum.
Capitulum octavum decimum.
Capitulum nonum decimum.


INCIPIT PROŒMIUM ET E(R)PI[S]TULA AC GENERALIS
CONTINENTIA DICTI LIBRI KALILE ET DY[M]NE.

     In nomine gloriose, sancte et indiuidue Trinitatis. Liber iste parabolas sapientum continens antiquorum, sermones in ipso preciosos luculenter ac moraliter ag[g]regancium, Liber Kalile et Dine racionabiliter, ut per subsequencia patebit, intitulatur. Qui quidem ab Indorum lingua fuit in ydioma persicum, satisque subsequenter in arabitum (sic) , ex hinc in ebraïcum, a quo finaliter apud Toletum ob eius documentorum memorandum ac uenerabile mysterium in hyspanicum translatus, ab illisque partibus ad regnum Nauarre, sed ex hinc ad superexcellens regnum Francie per dilectissimum quemdam clericum apportatus (sic) , mihique Parisius creditus per eundem. Cuius ego sermonum splendorem et doctrine luculenciam attendens, ad prelibate serenissime domine mandatum, fretus illius auxilio,
     Qui ruppem siccam fundere iussit aquas,
ad perfectionem de cetero propero translationis ab hyspanico videlicet in latinum suppositi tamen tituli sic ... declarans. Fabulose dicitur quod erant duo lupi fratres sagaces, per consequens et discreti, quorum vnus Digna et alius Calila vocabatur. Erat Dy[m]na prudencior et dignior, intellectu, argumentis, documentis, disciplinisque philosophicis preexcellens, qui multum seruire in regis curia affectabat. Calila uero toto animo resistebat, dicens quod non erat vtile sibi nec finis laudabilis in reg(n)um curia com(me)morari. Et quia fratrum istorum disputacio documentaque regia et auctoritates, elegantissime super ipsis ibidem, in quinto videlicet libri capitulo, multaque prouerbia et alia moralia que potissime regibus, secundario uero principibus ceterisque terre dominacionibus attribuuntur, enucleatissime pertractantur, idcirco liber iste regius nomen ab istis fratribus titulumque sortitur prenotatum.
     Documenta igitur huius libri spectant ad secreta regalia pertractanda. Per ipsum enim reges possunt et principes philosophicis informari documentis, moribus et uirtutibus animos illustrare; quid bonum quidque malum fuerit discernere; de duabus viis que melior fuerit eligenda; quas condiciones seu uirtutes morales rex in suo debeat imperio retinere, ac penes se conseruare; quos debeat in curia sua preponere uel deponere; ad quem gradum dignitatis suos familiares debeat sublimare; quos de suo palacio regio debeat exterminare loco et tempore oportunis; quibus personis rex debeat committere corpus suum ac consilium reserare; de quibus hominum condicionibus debeat eligere ac constituere senescallos, bailliuos, iudices, notarios, prepositos et alios quosque necessarios seruire curie regie maiestatis; et per quem modum rex debeat deuincere et debellare suum publicum inimicum suumque regnum defendere contra ipsum. Vos igitur regalem curiam frequentantes, qui (qui) tempus uestrum in narracionibus anbagicis (sic) , verbi gracia, Lanceloti, Galuani, consimilibusque consumitis, libros (sic) quibus nulla consistit sciencia, uel modica uiget utilitas, crebrius instudentes, abiecta uanitatis palea, librum istum regium uirtutum graniferum, non solum semel, immo pluries attentissime perlegatis, quia per illum poteritis documentis moralibus uirtutibusque uos et alios informare, uiciorum turpitudinem, infamiam ac maliciam euitare, scire uos regere et habere inter principes et barones, et a periculis in curiis regiis contingentibus preseruare.
     Regius iste liber diuiditur in decem et nouem capitula, modo qui sequitur ordinata.
 
     Primum huius libri capitulum est de condicionibus antiquorum philosophorum et intencionibus eorum documentisque in generali et in speciali; sub quo continentur documenta sub exemplis, – fabulis, metris et figuris per que sensibiliter actoris intencio et littere declaratio manifestatur. Et continet tres fabulas.
     Prima est philosophorum disputancium de compositione huius libri.
     Secunda, hominis fodientis thesaurum sub radice arboris absconditum, et aliorum furtim asportancium.
     Tercia, furis portantis bladum in panno et patris familias insequentis ipsum. Et sub isto sunt quinquagenta versus prouerbiales secundum exigenciam materie cum auctoritatibus quampluribus sapiencium et philosophorum, et est quasi prohemium huius libri. –
 
     Secundum capitulum est de itinere Belzebui uel Bethorias physici, quod fecit ad Indiam, quomodo rex Nugerem misit ipsum in prouinciam Indie, ut apportaret herbas per quas mortui possent resuscitari, secundum quod inuenerat in quodam libro figuratum. – Nulla figura, nulla fabula, nulli uersus. –
 
     Tercium capitulum est de hiis que dixit Bethorias physicus de factis suis recitando eius originem, et vnde uenerat a natiuitate sua usquequo incepit philosophari, qui istum librum transtulit de lingua Indorum et interpretatus est ipsum. Et est capitulum de equitate et Dei timore, ac dilectione Dei et proximi, et de contemptu mundi. Quo capitulo continetur quid est fides catholica et que requiruntur ad fidem; quid est spes et que requiruntur ad spem, et quid est meritum; quid est caritas et quid est meritum caritatis; et quomodo nos debemus habere circa pauperes secundum sensus anime qui sunt duo, intellectus et sensus, et quinque corporis qui sunt visus, auditus, gustus, odoratus et tactus; et quomodo conuersus est ad Deum faciendo opera caritatis, glorificando et laudando Deum omnium creatorem, eius opera inscrutabilia recitando, que nec intellectus humanus, nec ratio ualet attingere, diuinum etiam auxilium inuocando. Cuius inuocatione facta, sompnus Berosiam rapuit et obdormiuit in Domino, et raptus in Paradiso illa hora illuminatusque gratia Sancti Spiritus, uidit loca celestia ciuitatemque celestem et omnes electos, sanctos et sanctas Dei nouemque angelorum ordines, Deumque stantem in medio ipsorum in deitate et sua essencia, retribuens (sic) unicuique quod suum est, et post modum qualiter et quomodo uoluit incarnari et fieri deus et homo, et ultimo uidit beatem Mariam tenentem Dei filium inter ulnas. Et excitatus a sompno, recordatus de omnibus que in illa uisione uiderat, cepit recordari et in scriptis redigere, laudando et inuocando Deum et eius matrem gloriosam per uersus elegantissimos, orando flexis genibus coram ipsa. Et vltimo factus est heremita, Deum colens, relinquens mundana corruptibilia pro eternis. – Et sub isto capitulo nouem figure sexque fabule continentur.
     Prima fabula est de latronibus intrantibus domum patrisfamilias, uolentibus eius bona furari, quid eis accidit propter istud.
     Secunda est de amasio mulieris coniugate, a uiro uel hospite
cas(s)ualiter superueniente deprehenso.
     Tercia fabula est de mercatore fatuo, qui diuisit opera sua propria proptor aliena, quid accidit ei propter istud.
     Quarta est de cane qui transiens super pontem dimisit frust(r)um carnis propter umbram que apparuit [sibi] in profundum.
     Quinto ponit quomodo [aliquod] ex spermate uiri a quo fit generatio, diffunditur in matricem et cum mulieris spermate commiscetur et fit generatio et cetera, et ultimo nascitur homo, et quid accidat ei in hoc mundo.
     Sexta fabula, de homine iam nato, qui, uolens ire per nemus, intrauit quoddam puteum profundum, et quid ultimo sibi accidit. Sunt autem in hoc capitulo cc. xxxiii versus, pluraque documenta moralia abstracta et collecta ex diuersis libris a[u]ctorum et sapientum philosophorum. Quibus intellectis et operi applicatis, poterimus omnes ad celestem patriam peruenire supernorum. –
 
     Quartum capitulum est de leone et boue. Et est capitulum de dolo, falsitate et seductione que cotidie contingunt et fiunt in regum curia, maxime principum et magnatum per homines subdolos. Et est parabola de duobus amicis dilectis a se inuicem, quibus interponitur aliquis crudelis seductor et mendax adulator; et inducit eos ad inimicicias et odium donec ueniant ad effusionem sanguinis et ad mortem, quia quandoque fideles amici uulnerantur uulnere alicuius dolosi et ueniunt in odium et rancorem, et dilectio que erat inter eos finaliter dissipatur. – Et sub isto capitulo continetur quos debet rex in sua curia proponere uel deponere; ad quem gradum dignitatis suos debeat familiares sublimare; quos de suo palacio debeat exterminare loco et tempore oportunis; de quibus condicionibus omnium debeat eligere ac constituere senescallos, balliuos, iudices, notarios, prepositos et alios quoscunque uic(c)arios seruire regie maiestati. Et in hoc capitulo sunt nouem figure, fabuleque xxi ibidem continentur.
     Prima fabula est de lupo persequente hominem herbam in prato colligentem.
     Fabula secunda, de carpentario ponente cauillas in fissura ligni et de simio hoc uidente qui, similiter uolens operari, loco cauille testiculos suos posuit in fissura, sicque deprehensus extitit et destructus.
     Tercia, de uulpe que, credens utrem plenum vento carneum frustrum esse, momordit utrem et nichil inuenit nisi uentum.
     Quarta, de religioso habente vnum par nobilium vestium sibi datum a rege, et fure ipsas uestes furtiue asportante, quem credebat esse fidelem custodem.
     Quinta est de vulpe mortua lambente sanguinem de capitibus hyrcorum inter se pugnancium defluentem, et religioso hoc uidente latronemque sequente.
     Sexta, de muliere ancillam habente cum quodam eius uicino fornicantem.
     Septima, de muliere que, intromittens uastalem (sic) naribus ancil[l]e sue et, ut puluerem insu[f]flaret eamque interficeret, ponens canem in ore, sternutauit et an[h]elitum attrahendo semet ipsam interfecit.
     Octaua, de (de) uxore carpentarii que habebat amasium, et de vxore barbitonsoris que erat eorum maquarella, quid eis et eorum maritis accidit.
     Nona, de quadam aue dicta Garca et turturibus et uenatore.
     Decima, de coruo portante coronam filie regis ante foramen serpentis, ut per nuncios regios, credentes ipsum illam furatum fuisse coronam, serpens interficeretur, quod et sic accidit.
     Vndecima, de lepore qui sue cal[l]iditatis astucia leonem interfecit.
     Duodecima, de tribus turturibus a piscatore captis in littore maris, quarum vna per suam euasit astuciam, duabus aliis per earum insipienciam interfectis.
     Tertia decima, quid accidit pediculo propter societatem pulicis quem secum assumpserat in lecto cuiusdam nobilis.
     Quarta decima, de anate que stellam uidit in aqua lucentem, et, dum ipsam uellet piscari, nichil repperit preter umbram. Alia uice uidit
pi[s]cem et tradidit stellam; quare per umbram quam antea reppererat ipsum dimisit.
     Quinta decima, de lupo, coruo et dam(m)o, qui camelum fraudulentis eorum fallacijs interfecit, leoni qui multum eundem dilexerat, dederunt in escam.
     Sexta decima, de quadam aue preuia tempesta[t]is que uocatur maior domus maris; et de duabus aui[bu]s masculo et femella eiusdem speciei que dicuntur Tibilonge; et de duabus anatibus et tortuca per aerem ab ipsis delata cadente in medio uille.
     Septima decima, de turba symiarum, vermem in nocte, noctilucam nomine, uidencium credenciumque quod esset ignis; quare ligna super ipsum congregauerunt et de superne simii insufflare ceperunt.
     Octaua decima, de duobus sociis thesaurum inuenientibus, quorum vnus erat verax et alter infidelis.
     Nona decima, de quadam aue dicta Garca nidificante prope viperam que pullos eius deuorabat, et de uenatore consilium dante ipsi aui ut uiperam ipsam interficeret cautelose.
     Vigesima, de publica meretrice pulcra, qualiter suum decepit maritum dans eidem intelligere falsum.
     Vna et vigesima, de illo qui dicebat quod mures centum ferri quintalia comederant et altero dicente quod ancipiter asportauerat filium suum. Et in isto quarto capitulo versus continentur c. xxxvii. –
 
     Quintum capitulum est de Calila et Dina. Et est capitulum de questione operum Dine et eius inquisicione et prodicione quam procurauit motus inuidia contra bouem nomine Centeba (sic) , qui erat leonis fidelis consiliarius, amicus, maior prudent[i]orum in curia et antiquior inter omnes, fecitque iniuste ipsum interfici prodicialiter a leone. Et post modum ipse Dina qui erat vnus de maioribus amicis leonis fuit finaliter ad decapitandum per iustos iudices condempnatus. Et est capitulum de eo qui querit suum commodum [et] bonum ad alterius dampnum procurandum, quid sibi ultimo accidat pro commissis. Et in isto continetur quis et qualis debeat esse iudex; et quot conditiones debet habere, scire et facere antequam proferat sententiam suam, et que requiruntur in omni iudicio et consilio; et in quibus casibus possumus pugnare contra inicium; et vltimo que requiruntur in confessione recta; – et quot modis potest quis peccare mortaliter; et quot et que sunt peccata mortalia et collateralia. Ibique continetur qualiter Dina, id est lupus, condempnatus fuit ad mortem propter perditionem, quam fecerat in curia leonis, et de confessione ipsius penitentis de peccatis commissis, et quomodo ultimo fuit suspensus. Et in isto capitulo sunt figure xvi et fabule iii.
     Prima fabula est de mercatore et vxore eius pulcra, que cum quodam vicino suo pictore fuit adulterata sepius, qualiter fuit in adulterio deprehensa.
     Secunda, de illo qui duas habebat amasias, quarum vna male induta et turpis erat forme, reprehendens aliam pulcram et bene indutam, et quid eis accidit.
     Tercia fabula, de quodam hospite, qui pulcram et honestam habebat uxorem quam seruus suus illicito diligebat amore, nec tarqen ipsi sibi uoluit in hoc consentire. Seruus uero duas (sic) nutriuit passeres, quas (sic) et barbare loqui docuit, ita quod vna dicebat: Vidi portarium iacere cum domina, et alia dicebat: Taceo. Postremo duo peregrini in dicta domo hospitati, hoc audientes, hospiti suo stupefacti retulerunt; qui multum super hiis admiratus est. Postremo tamen fallax serui falcitas (sic) super ipsum est reducta. Et in isto quinto capitulo versus cxxxvii continentur, figure xvi. –
 
     Sextum capitulum est de columba dicta coronata, et de mure, coruo, testudine et tortuca. Et est capitulum de fidelibus sociis amicis, quomodo confidunt et manifestatur eorum dilectio, et bene facit alter alteri in eorum societate et dilectione, et que sit merces eorum finaliter erga ipsos. – Sub isto capitulo continentur quinque fabule.
     Prima est de columba coronata, mure Sami, cornice et coruo nomine Gebal et uenatore tendente rethia ad capiendum aues et columba irretica et auibus uolantibus cum rethe, ponentibus se iuxta que[m]dam murem qui rodit rethia.
     Secunda, de religioso peregrino et mure narrante historias coruo nomine Gebal.
     Tercia, de peregrino hospitato in domo cuiusdam [h]ospitis audiente uerba que dicebant in lecto cuiusdam hospitis.
     Fabula quarta, de uenatore qui cepit ceruum et portans ipsum inuenit aprum et ipsum sagittauit, et aper ipsum uulnerauit, et ambo mortui remanserunt.
     Quinta, de lupo inueniente ceruum et aprum et hominem mortuum cum arcu cuius corda erat extensa; quam cum lupus comedisset, arcus ipsum in capite percuciens interfecit, et ita mortuus est lupus propter gulositatem et auariciam eius. Et in isto capitulo versus c. lxiiii, fabule xii. –
 
     Septimum capitulum est de coruis, sturnis et bubonibus. Et est capitulum de eo qui confidit in suo inimico, quid ultimo sibi accidit in futuro. – Sub isto autem capitulo continentur documenta moralia que multum faciunt ad informandos reges et principes, quomodo et qualiter se debeant custodire et habere in guerris et preliis et contencionibus, precauendo ab aduersariis ne decipiantur ab eis, et ut ipsi ualeant eos decipere et subtiliter deuincere et superare, sicut corui sturnos qui potentiores erant deuicerunt, quamuis primo deuicti a sturnis extitissent, et hoc propter consilium et ingenium predictorum. Et in hoc inuenies que et quot sunt consideranda in consiliis et consiliariis; et in hoc de festinatione uitanda in consiliis; de secreto non propalando nisi pro necessitate uel utilitate; de non ostendendo uoluntatem suam in consiliis; de consilio ab aliis petendo; quorum consilium debet uitari; de consiliis adulatorum et assimilatorum et assentatorum uitandu[m]; de uitando consilio illorum qui sunt uel iam fuerunt inimici, sed postea in graciam redierunt; de uitando consilio eorum qui, non amore, sed timore reuerentiam ostendunt; de consilio ebriorum uitando; de consilio illorum uitando qui secreto aliquid et palam aliud se uelle ostendunt; de consilio mali hominis uitando et suspecto habendo; de consilio iuuenum uitando uel suspecto habendo; de examinando consilio in genere; quomodo est assumendum et comprobandum; quomodo et quando consilium est retinendum; quomodo consilium uel promissum debeat uel possit mutari; de errore consilij; de examinatione consilij in specie; de custodia persone in guerra constitute; de turrium municione; de superbia; de municione que pertinet ad dilectionem, cum multiplex sit municio; de malis que perueniunt propter guerram; de uitando bella et contentiones propter pericula; quomodo guerram per reconciliationem et concordiam vincere possumus; in quibus casibus licite pugnare ualeamus; multaque alia moralia recollecta sunt ibidem. Continet eciam capitulum istud fabulas.
     Prima est de coruis et sturnis; quomodo, guerra mota inter eos, corui fuerunt deuicti. Postmodum rex coruorum prudenciores de suis consuluit quid sibi melius esset pugnare iterato uel desistere. Quorum vnus fugere consuluit, alius tributum dare, alius bellicose se deffendere, alius subtilitatibus et ingeniis aduersarios, quamuis fortiores, oppugnare. Cuius acquiescens consilio, per ignem ipsorum comburendo triumphauit.
     Secunda fabula, de quadam prouincia in qua duo erant montes, et in quolibet monte arbor quercus magna in qua nidificabant mille corui et sturni mille, bellumque maximum inter eos est exortum.
     Tercia fabula, qualiter, cum aues de rege eligendo tractarent coruus uocatus impediuit ne de genere sturnorum eligerent; quam ob rem odium maximum inter coruos et sturnos est exortum, guerraque non minima subsecuta. Per istam uero fabulam possunt reges et principes informari, nec in secretarium uocent aliquem qui de familia fuerit alicuius eorum aduersarij, nec ei suum reuelent consilium, ne(c) forte sic eis accidat ut regi sturnorum, qui coruum in sua receperat curia, suum eidem consilium secretumque detegendo.
     Quarta, de lepore qui mandato lune, ut dicebat, regem adijt elephantum, eidem asserens quod domina luna que leporum regnum optineat mandabat, quod ipse cum omnibus suis elephantibus a valle quadam fertili ac opulenta, quam ipsa leporibus inhabitandam graciose concesserat, recederet, talique mendacio lepores, ipsis recedentibus, a misere seruitutis iugo liberati, dictam vallem pacifice possederunt.
     Quinta fabula, de lepore, qui sociam auem habebat iuxta quandam arborem nidificantem; que cum semel plus solito moraretur, lepus ipsam credens mortuam, locum dictum vsurpans, ap[p]ropriare igitur voluit; auis uero rediens inuenit leporem minus iuste locum suum occupantem. Quare li(t)tigio inter eos orto, murilegum quem probum credebant et fidelem in iudicem elegerunt. Qui dictam auem fraudulenter deuorans, quod in falso seu largam habente conscientiam, auarove iudice, citoque corruptibili prece uel precio non sit confidendum, ostendit euidenter. Vnum enim dicit, aliud intendens facere blandis atque fallacibus decipiens sermonibus qui sibi minus caute credunt, ut ibidem annotatur.
     Sexta fabula est de quodam heremita qui quemdam ceruum excoriatum emerat ut ipse inmolaret Domino, tribusque latronibus obuians, cum ab illis intellexisset se deceptum fuisse in emendo canem pro ceruo, verum esse quod dixerat fatue credens ceruum proiecit; quem asportauerunt dicti mendaces et fallaces, in partesque diuiserunt equales. In qua satis ostenditur bonos et simplices a fallacibus eorum mendaciis et fraudibus cito falli.
     Septima est de mercatore coniugem pulcherrimam habente que tamen non ipsum diligebat. Dum autem nocte quadam esset in lecto cum marito suo, furque quidam cameram intrasset, illa timore furis visi virum suum amplexata est fortiter, quod alias non consueuerat. Vir autem, perpendens quod hoc ex timore fecerat, pro tanta hoc habuit gratia, quod de bonis dicte domus furem qui tantorum amplexuum causa sibi videbatur, asportare permisit. Ex hiis satis aperte declaratur qualiter per accidens aliquibus bonum euenit ex insperato eciam ubi dubitabant de malo. Sic est e contrario uice versa.
     Fabula viij, de discordia orta i[n]ter furem et demonem simul associatos, fure uolente furari uac[c]am heremite et demone uolente ipsum interficere. Cum uero fur non posset demonis animum ab homicidio reuocare, dictum heremitam a sompno excitatur, et sic a periculo demonis et eciam proposito furis extitit liberatus. Qua sub parabola plenius continetur aliquociens debere socio sui inimici adherere, ut ab eo quid in aduersarii lateat animo subtilius inquiratur.
     Fabula nona, de carpentario cuius pulcra [femina] quemdam habebat amasium, et hoc ipse suspicans, cum se longius ire finxisset, abscondit se subtus lectum; amasius uero superueniens in nocte cum dicta(m) iacuit, marito omnia que faciebant sensibiliter audiente; mulier autem casu pedem extraheret a lecto maritum subesse perpendit et dixit amasio suo cautela precogitata, alta uoce: Petas a me quem plus diligam uel te, uel maritum. Intimauerat autem ei uoce submissa uirum suum ibidem sub lecto latitare. Tunc amasius alta cepit ab ea petere: Tu, quem plus diligis uel me, uel maritum? Tunc illa respondit: Nos amasios pro nichilo reputamus; maritos tamen nostros plus deligimus (sic) quam nos ipsas. Et ego maritum meum plus diligo quam patrem, uel matrem, uel filios, uel parentes. Tu autem uade et recede in pace, et de cetero non mihi talia dicas. Tunc uir plus suo credidit auditui quam quod oculi sui uiderant illa de nocte.
     Fabula decima, de muricula que precibus heremite conuersa est in puellam, que processu temporis solem recusauit in maritum, postea cum rectore nubium, postea cum monte noluit copulari, tandem in suam conuersa naturam, muricula facta est murique coniuncta.
     Vndecima fabula est de serpente antiquato, ueniente ad fontem regis ranarum, narrante sibi miseriam suam et statum suum, et dum postea transiret per domum heremite, filius eius pede suo calcauit serpentem, et ipse momordit eum, venenatusque est illa hora. Et fugiens ad fontem regis ranarum, omnia sibi narrauit, et factus est eius equitatura longo tempore. Rex uero pro suo seruicio dabat ei tres ranas qualibet die ad eumdem sustentandum, et quamuis serpens esset inimicus naturalis, tamen propter suam humilitatem et pacienciam habuit gratiam regis ranarum. Et sic multa bona moralia continentur ibidem. Et sub isto septimo capitulo versus continentur c.ii, fabule xv. –
 
     Octavum capitulum est de simio et testudine, et est capitulum de eo qui affectat habere amicum, et postquam acquisierit ipsum, nescit conseruare, sed, quod deterius est, ipsum amittit culpa sua videlicet exigente. – Continetque fabulas duas.
     Prima est de simia et testudine simul associatis, qualiter simia decipit tortucam per uerba sua blanda atque fallacia, ut mortis posset euadere periculum in quod inciderat. Que ualde moraliter adaptatur.
     Secunda fabula, de leone qui paciebatur apostema. Et erat macillentus leo et consumptus, uisitatusque fuit a vulpe que dedit sibi consilium quod de corde asini et auriculis comederet; aliter enim curari non posset. Tandem vltimo vulpes adduxit asinum suis uerbis adulatoriis falsisque promissionibus ad leonem, et ibi occisus est asinus leoque deceptus. Et in eodem capitulo versus xlviii continentur,
fabule iiii. –
 
     Nonum capitulum est de heremita, et est de eo qui est celer et velox in suis factis et negociis pertractandis et non respicit principium neque finem, et iudicat antequam veritas inquiratur. – Et sub illo capitulo continentur due fabule.
     Prima fabula est quod erant in ciuitate quadam boni uiri inter quos erat quidam sanctus et bonus heremita qui habebat uxorem sterilem, et ultimo concepit et gauisi sunt valde. Et de ipso multum bonum sperabat, et confidebat quod esset maxime fortunatus, et vltimo mortuus est puer ille. Per quam parabolam innuitur quod nemo confidat de bonis mundi huius uel doleat.
     Secunda fabula est de quodam heremita, qui habebat a rege qualibet die paruum panem et unam mensuram boni mellis pro uita sustinenda, et mel reseruabat ad multiplicandum bona et ad diuicias congregandas, dicens intra se quod ex illo melle emerentur oues et ex oui[bu]s vaccas (sic) et ex vaccis campos (sic) et domus. Et ultimo vas mellis pendens supra caput letti erecto baculo percussum cecidit supra caput heremite, sicque fuit a suo proposito frustratus. Et sub isto capitulo xv versus continentur, fabule iii. –
 
     Decimum capitulum est de murilego et mure, et est capitulum de inimico qui querit pacem sui inimici in necessitatis tempore oportuno, et quid ei contingere ualeat in futurum, – et quale bonum uel quis consequatur prope illius inimici societatem. Et continet vnam fabulam valde longam; quia dicitur quod in quadam patria iuxta littus maris erat arbor quedam in quadam magna planicie, in cuius ramis erant nidi multi et iuxta radicem cauernula quedam in qua habitabat murilegus nomine Peridero, et prope cauernulam foramen quoddam in quo stabat mus, nomen cuius erat Rami. Murilegus autem ille, die quadam, in retibus cuiusdam venatoris est comprehensus de quo mus magnum habuit gaudium. Et vidit canem insequentem et auem ipsum rapere uolentem. Tunc intrauit in eius corde quedam compassio, et facta est concordia inter murem et murilegum ipsum que[m] retibus inuolutum lib[er]auit. Sub hoc eciam capitulo versus xv, fabula i continentur. –
 
     Vndecimum capitulum est de rege et aue; et est capitulum de sociis qui inimicantur inter se et altercantur quomodo debeat inuicem sibi precauere, ne alter ab altero defraudetur. – Et est in hoc capitulo fabula vna de rege Indie potente, nutriente quandam auem nomine Pinzam que pepererat pullum vnum, et de filio regis tenente pullum illum et ludente cum eo; qui tandem motus ad iram pullum interfecit. Quod uidens mater pulli regis filium interemit. Et ex hinc inimicicia magna est exorta. Multaque nobilia et moralia documenta de amicicia et inimicicia et quid contingit hominibus in regum et magnatum seruicio, ut pluries, ibidem annotantur. Determinatur eciam in hoc capitulo, inter alia, de predestinatione et utrum omnia de nec(c)essitate nobis eueniant uel casu fortuito. Et continet versus liiii, fabule iii. –
 
     Duodecimum capitulum est de rege dicto Cedran (sic) et preposito suo Bilech; et est capitulum et doctrina de eo qui prorogat iram et furorem et vicia sua superat suo posse. Et per doctrinam huius capituli documentis moralibus poterit quilibet informari. Et sub isto capitulo comprehenduntur multe elegantissime conclusiones et prouerbia philosophorum, responsiones Bileth philosophi Cedran interrogationibus factis a dicto rege opponendo contra dicta regis Cedran, per ipsumque Bileth moraliter concludendo. – Et sub isto capitulo fabule iii continentur.
     Prima est de rege quodam Indie nomine Cedran et de quodam philosopho suo nomine Bileth, qui fuit magnus, sapiens et discretus eius consiliarius, amicus et secretarius, quomodo rex sompniauit octo sompnia ualde magna, quorum, interpretationem uolens scire, uocauit suos consiliarios qui ei illa falso modo exposuerunt, et quomodo per consilium regine Helebat iuit ad Kynaron heremitam qui ei sompnia sua septem fideliter exposuit et octauum subticuit, nolens illud ante tempus debitum reuelare.
     Secunda fabula est de duobus columbis, masculo et femella, quorum masculus precepit femelle ne de granis quos in tempore messium ex areis congregauerant, comederet, donec ueniret tempus hyemale. Postea uero, cum grana diminuta viderentur propter nimiam dissiccationem caloris estiualis, credens ipsam de illis comedisse, ira motus eam interfecit. Sed processu temporis dictis granis ex humiditate pluuie humefactis, cum ipse dicta grana vidisset ingrossata locumque suum plenum ut prius, in tantum de interfectione sue comparis condoluit quod pre tristicia sitique se peremit.
     Tercia fabula est de symia que, de arbore descendens ne perderet granum lentis quod sibi cecide[r]at, manibus apertis omnia alia grana rep(p)eritur sibi cecidisse. Et sic in hoc capitulo bona multa, cum versibus xxix, fabulis xiii, continentur. –
 
     Tercium decimum capitulum est de venatore et leena, uel de balistario, de leone et luberno; et est capitulum de eo qui desinit a male agendo alteri propter malum quod sibi accidit propter illud. – Et istud capitulum continet fabulam vnam, videlicet de leena que duos catulos pepererat, masculum videlicet et femellam, et de uenatore eos rep(p)eriente et ipsos interficiente et pelles eorum excoriente; et quomodo leena contribulata lupo suam indicauit tristiciam. Qui eam multum consolatus est, et ei documenta plura moralia narrando, mirabiliter informauit. Et in illo capitulo versus xix, fabule ii continentur. –
 
     Quartum decimum capitulum est de heremita et peregrino, uel de [re]ligioso et hospite suo; et est capitulum de eo qui relinquit propria opera sua et facit que non debet et que non sua sunt. – Et sub isto sunt fabule due.
     Prima est de quodam sapiente heremita; hospitatus autem fuit apud illum vnus peregrinus; heremita et ipse de bonis dactilibus et fructibus sibi presentauit, et ambo locuti sunt insimul verba moralia et informantia valde bona.
     Secunda fabula est de coruo qui uoluit uolare ad modum columbe, se ipsumque fortiter affligebat in dimittendo modum suum volandi, vt ibidem declaratur. Et ex ista multa moralia nobis ostenduntur. Et sunt in isto capitulo versus iiii, fabule ii. –
 
     Quintum decimum capitulum est de leone et vulpe. Et est capitulum de dilectione et amore principum et magnatum. Et est capitulum de eo qui restituitur ad gradum pristinum post inimicicias factas inter ipsos, quid eis accidit futurum. – Et est ibi capitulum vnum de uulpe qui erat in partibus Indie multum sapiens et sagax. Et propter maximam eius sapientiam vocatus est ad domum regis, et factus est maior in familia eiusdem et ei regis officia secretaque sunt commissa. Et tandem familia regis, inuidie zelo mota fortiter, quod falsitatem et proditionem contra leonem fecerat accusauit, et cum hoc potissime proposuissent duodecim accusatores, qualiter, eorum falsitate proditione mendacijsque deprehensis, leo vulpem restituit pristine dignitati. Et per istud capitulum possent reges et principes se ipsos a falsis et inuidis preseruare de credendo eis, quousque veritas patefiat. Et continet versus xxi, fabulas v. –
 
     Sextum decimum capitulum est de aurifice et serpento, et est de misericordia quam debet alter amicus alteri propter Deum. – Et in isto est vna fabula de heremita per viam ambulante, qui, in fundo fouee quam fecerant venatores ad animalia capienda et excorienda perspiciens, vidit ibi hominem aurificem existentem et symium et serpentem et uiperam iuxta ipsum. Et misericordia erga hominem motus, heremita, ut ipsum a symio, serpente et uipera liberaret, funem misit in foueam; quam accipiens simius sua leuitate ascendit; sic serpens et uipera successiue liberati, grates heremite referentes, ne hominem extraheret monuerunt, promittentes se pro uiribus remuneraturos loco et tempore op[p]ortunis. Ipse tandem hominem similiter liberauit, et que bona per bestias quodque malum per hominem eidem acciderint ibidem declaratur. Et in hoc capitulo versus ii, fabule iii continentur. –
 
     Septimum decimum capitulum de regis filio et eius socijs. Et est capitulum de diuina sententia scilicet, quam nullus debet effugere in hoc mundo. – Et in isto capitulo sola fabula continetur: de quatuor hominibus pariter associatis, quorum vnus regis erat filius, alius m[er]catoris, alius cuiusdam generosi; quartus vero uiator atque cursor erat bonus; qualiter fortunati fuerunt, per quam parabolam multa bona moralia possunt recolligi ad ignaros animos reformandum. Et in hoc capitulo versus nulli continentur fabule v. –
 
     Octavum decimum capitulum de duabus auibus habentibus tybias longas, et colla longa. Et vocatur hec auis Garca vulgariter et ab arabico Holgos, et de quadam aue que arabice Marzan dicitur, habens longum rostrum, et dicitur vulgariter Moratico. Et est capitulum de socijs et amicis, qui se ad inuicem decipiunt et inter se defraudentur, quid accidit finaliter inter ipsos. – Et hoc capitulum continet septem fabulas.
     Prima est de quadam aue que dicitur Holgos arabice; que, cum inuenisset iuxta littus maris locum fertilem piscaminibus multis propter flumina insimul ibidem congregancia, tam a uenatoribus quam alijs hominibus, sed ab auibus ualde remotum, et ibi familiam suam maritumque suum adducere intendens, alij aui secretum suum, marito tamen ignorante, detexit; uocabatur autem illa alia auis Maziam. Cumque de communi consensu tam Holgos quam Maziam locum illum cum suis paribus et pullis occupassent, qualiter Holgos, de consilio Maziam, parem suum interimit, ipsaque et iuste fuit a vulpe per consilium eiusdem Maziam deuorata.
     Secunda fabula est de simio, qui, cum multo tempore fuisset in loco fertili, factus est tandem scabiosus, et tandem alius simius, uidens ipsum sic ptisitum (sic) et consumptum, cepit illum consolari, dicens quod quidam alius symius fuerat curatus cum comestione capitis cuiusdam colubri decollati, et iuit ad locum vbi dicebatur coluber decollatus, et invenit ipsum viuum qui et ipsum simium deuorauit.
     Tercia fabula est de lupo et gatis. Quos cum lupus infestaret et in seruitutem redigeret et comederet, consilio inter gattas inito, lupus finaliter extitit interfectus.
     Quarta fabula est de rustico arante cum bobus et de lupo prosequente ipsum. Et dixit rusticus: Lupi comedant uos! Quare lupus nouit causam coram iudice vulpe super bobus. Iudex, ante ipsos concordans, duxit lupum ad puteum vbi luna splendebat. Cuius vmbram dicens caseum ille iudex, ut lupum deciperet, cum ad h[a]uriendum aquam duo ibi essent vrceoli, quorum cum vnus descenderet alter ascendebat, introiens in urceolum descendit in puteum; lupus uero, credens vulpem comedere caseum, alium intrauit urceolum et preponderans descendit in puteum, alio urceolo superius ascendente. Et sic exeunte vulpe lupus remansit.
     Quinta fabula est de quodam animali quod erat simile cani, existente in quodam salario et custodiente bla[n]dum patris familias, et de mure cum ipso pacem habere uolente, graciam eius et amiciciam tam adulatorie quam humiliter implorante. Cui cum illud animal, vt de alio loco mus sibi prouideret, tridui dedisset inducias, mus uero, uidens quod per illud tridium nullum sibi fecisset insultum, de ipso fatue confidens a dicto loco non recessit. Elapso autem termino, uidens hoc, illud animal murem deuorauit.
     Sexta vero fabula, de quadam ueteri maquarella, que quamdam iuuenculam nobilem atque castam maritumque suum tenerrime diligentem, per quandam caniculam suam, ideo lacrimantem quia ipsam post multum ieiunium de synapi cibauerat, decepit, et ad thori maritalis fractionem perduxit, dans ei falso credere quod filiam quandam pulcherrimam habuerat; que, quia cuidam iuueni et eius amore(m) fortiter accenso et ipsam ardentissime requirenti noluerat assentire, iuuene propter hoc mortuo, fuerat ad tanti vindictam sceleris in caniculam illam, commissum illud deplorantem assidue, commutata.
     Septima fabula videtur isti sonare contrarium. De quadam bona sapiente quod muliere, per cuius laudabile consilium mercator quidam thesaurum magnum hospiti suo traditum, sed ab ipso negatum, totum absque diminutione recuperauit cautelose. Et per istas parabolas moraliter adaptatas notantur quamplurima profitua documenta. Et in hoc xviiiº capitulo versus xv, fabule xiii.
 
     Nonum decimum capitulum erit de columba et vulpe et quadam aue dicta vulgariter Alcharam ............