B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Raimundus de Biterris
floruit 1310
     
   


L i b e r   K a l i l æ   e t   D i m n æ

C a p i t u l u m   d e c i m u m   s e p t i m u m

________________________________________________


INCIPIT CAPITULUM
DE REGIS FILIO ET EIUS SOCIIS PER HUNC MODUM.

     Dixit rex suo philosopho per hunc modum: Intellexi iam ueraciter uerba tua que declarasti, cui debet homo benefacere et retribueri delinquenti pro meritis talionem. Nunc autem da michi de uiro stulto in sublimi statu existente et de prudenti et de eo qui suam personam fatigat et affligit, et qualiter singula huiusmodi negocia sunt desuper ordinata et deinde in terra fuerint nobis manifesta. Ait Sendebat suo regi: Sicut probus uir non nisi femina perficitur (respondit), sic sapiens non fit perfectus, donec sit intelligens et expertus. Intellectus autem decor et sapiencia non conferunt neque ualent nisi quod datum est desuper in hoc mundo, ut regis filio et eius sociis accidit, non est diu. Dixit rex: Quando fuit et accidit hoc quod dicis? Inquit philosophus:
     Dicitur quod quatuor homines pariter as[s]ociati fuerunt tempore autumnali, quorum unus erat regis filius graciosus; secundus fuit cuiusdam filius mercatoris; tercius uiri filius generosi, et erat forma et pulchritudine speciosus; quartus uero uiator erat et cursor ualde bonus. Qui omnes simul in itinere conuenerunt. Erant autem pauperes et nichil habentes, nisi procul dubio uestimenta. (Hic debent quatuor homines depingi diuersi condicionum.)

Figura ipsorum quatuor hic
figuratorum depingatur.

     Tvnc [cum] ipsi procul dubio per uiam ambularent, dixit regis filius ista uerba: A diuina uoluntate omnia sunt destinata. Dixit filius negociator[is] tali modo: Intellectus est melior inter alia huius mundi et omni re approbandus. - Et super hoc ait Salomon: Melior est sapiencia preciosis opibus et omne disiderabile non poterit ei comparari. Et iterum: Posside sapienciam, quia auro melior est, et acquire prudenciam quia melior est auro. Et Iehsus, filius Sirac[h], dixit: Vinum [et] musica letifica[n]t cor, et super vtraque eleccio sapiencie. - Dixit uiator: Sollicitudo et promptitudo [in] ipsis negociis et arti[bu]s sunt omnibus rebus aliis meliores. - Et super hoc dixit Salomon: Vidisti hominem uelocem in opere suo, coram regibus stabit nec erit inter ignobiles. Et Iehsus, filius Sirac[h], dixit: In omnibus operibus tuis esto uelox, et omnis infirmitas non occurret tibi. -
     Et cum accederent prope ciuitatem quamdam, sederunt insimul in vno loco et dixerunt breuiter uiatori: Vade, tu qui solitus es in negociis et argumentis; procura nobis bene cibum laudabilem hodiernum. Qui respondit: Libenter; ad hec omnia sum paratus. Et ingressus est protinus ciuitatem, inuestigans quid illud esset in quo si quidem (ex)exerceret, [ut] haberet inde salarium quod sufficeret pro uictu quatuor hominum opportunum (nichil melius). Cui responsum est: Nichil melius quam li(n)gna breuiter apportare. Erat autem silua procul a ciuitate per leucam unam cum dimidia, siue prope. Et accedens ad siluam, sarcinam lignorum maximam preparauit, et portans ad ciuitatem illam pro vno argenteo uendidit illo die, et pro se et suis sociis emit necessaria ad uitam suorum sodalium sustendendam, scribens in porta ciuitatis quoniam uir probus et sollicitus in arte sua denarium lucratus est argenteum vno die. Et ad eius socios rediens qui cibo et potu refecti sunt illa die habundanter.

Figura illius sarcinam deportantis super suum
humerum cum fiducia et labore.

     Dixerunt nobilissimo filio nobilis ista uerba: Vade, tu, cum tua pulcritudine et procura nobis omnibus necessaria hodierna. Et cogitans iste in corde suo dixit (eis): Ego nescio artem exercere, nec est conueniens me ignorantem et simplicem ad meos redire socios ullo modo. Et appodiens se apud quamdam arborem, stabat tristis et dolens, et uolebat a suis sociis separari. Et cum transiret quedam matrona coram ipso, uidens eius pulcritudinem (suam), obstipuit in eius pulcritudine ultra modum et eius amore capta est illa hora. Qui, ueniens ad domum suam, misit pro eo secretissime per ancillam. Cui uenienti ad illam fecit conuiuium, et stetit cum sua amasia tota die; et sero autem dans ei domina quingentos denarios argenteos, eum licenciauit. Et ad suos socios remeauit.

Figura iuuenis cum muliere seu amasia existente.

     Altera uero die filio negociatoris dixerunt (ei): Vade, et tu, tua prudencia et intellectu nobis cibum hodie procurando. Qui, cum exiret ad portum maris, uidit circa portum nauem unam accedentem; ad quam acceden[te]s, mercatores omnia nauis mercimonia cum mercatore protinus emere tractauerunt, et cum nollet patronus nauis deliberare illis pro illo precio, dixerunt ad inuicem mercatores: Eamus hodie usque cras pro aliis nostris negociis faciendis, quia penitebit cum non deliberasse nobis pro precio a nobis promisso; et uiam suam protinus abierunt. Et percipiens hec, mercatoris filius ad dominum nauis abiit festinanter et uniuersa emit mercimonia pro centum mil[l]ibus denariis aureis, festinanter et propere illa die. Et scientes hoc, mercatores iuerunt ad istum, dantes ei [propter] lucrum quinque mil[l]ia denariorum pro nauis mercimoniis retinendis. Quibus acceptis de manu illorum mercatorum et soluto predicto domino nauis, scripsit in porta ciuitatis quod ex prudencia vnius uiri sibi in lucrum quinque mil[l]ia denariorum aureorum peruenerunt vna die. Et postmodum ad suos socios rediit illa die.

Figura nauis et patroni eius
et figura filii mercatoris.

     Altera uero die regis filio preceperunt dicentes: Et tu, procura nobis hodie necessaria uictualia [et] op[p]ortuna. Qui cum abiret, sedebat tristis et dolens, se ap[p]odians ciuitatis iuxta portam. Et factum est a Deo ut mortuus esset rex illius prouincie illa die, non derelictis superstitibus filiis neque fratre [con]sanguineo existente, nec heredes super[s]tites remanserunt. Et cum exiret vniuersus ciuitatis populus ad sepeliandum (sic) corpus regis, transibat per hunc iuuenem ibi(dem) existentem. Et uidens ipsum quidem sedentem solum, [qui] nec surrexit de loco nec est compassus de funere dicti regis, ipsum interrogat protinus: Vnde es tu, qui non condoluisti regis morti? Et ille obstupuit, et ei uerbum aliquod non respondit. Et uidens ille quod nichil responderat, iratus est contra ipsum et illum fortiter blasphemauit et eum expulit illo loco. Et cum redirent de sepultura regis, uidit ipsum ille qui blasphemauerat adhuc ibidem com[m]orantem, et ei locutus est ista uerba: Nonne tibi precepi ut non amplius hic sederes? Et cum accepit et in carcerem reclusit. Congregato vniuerso populo ut sibi regem constituerent, surrexit hic qui filium regis in carcere detinebat, et totum suum processum erga ipsum populo recitauit, premonens populum de ipso, ne forte esset aliquis explorator, qui pro malo regum ad partes illas accessisset. Et illis dicentibus: Pro eo mittere [decet] in instanti ut ipsum examinemus quis et qualis fuerit iste homo, (et) statim adductus est. Qui cum esset coram populo constitutus, est ab eis interrogatus quis, vnde esset et quare ad terram uenerat moraturus? Quibus omnibus sic respondit: Scitote, karissimi, me esse talem filium talis regis magnifici et potentis, et michi meus frater regnum, ipso mortuo, usurpauit et conatus est [me] perdere et me de regno expellere sine causa; et timens fugi eum et ueni ad terram istam desolatus. Et audientes hoc, quidam qui nouerant patrem suum eleuarunt uocem dicentes: Rex uiuat! quod omnibus placuit cum effectu et ipsum in regem patrie elegerunt, et rex factus est illa hora.
     Erat autem ipsorum consuetudinis, quando regem constituebant, quod ducebant eum per ciuitatem honore maximo recepturum cum corona aurea triumphali. Cui factum est sic illo die. Et cum peruenisset ad portam ciuitatis, uidit ea(m) que scripserant sui socii super portam, et superstans, ibidem ista uerba scribi mandauit, scilicet quod prudencia et pulc(h)ritudo et intellectu[s] et quidquid aduenit homini boni uel mali sunt a Deo recto ordine predestinata. Quibus auditis, obstupuerunt omnes ibidem homines existentes eo quod Deus ipsum exaltauerat benedictus.
     Et factum est, cum in palacium sui imperii sederet super solium, misit pro eius sociis illa die et mandauit congregari vniuersos eius magnates, senes et consules ante ipsum. Et cum uenissent, cepit sermocinari eis et ea que sibi aduenerant declarare.

Figura filii regis sedentis in suo
solio [et] ad populum adloquentis.

     Et ibi sedens laudauit Deum et glorificauit nomen eius in eternum pro tanto beneficio quod sibi Deus concesserat et ordinauerat in hoc mundo, et dixit: Vere mei socii cognouerunt et crediderunt quoniam omne bonum, quod eis elargitum fuit, omnino esset a se ipsis et non a diuina ordinacione; quod michi quippe datum est nec potencia, neque exercitu, nec prudencia, nec intellectu; nec unquam speraui ad hunc statum aliquatenus peruenire, quando de regno patris mei me expulit frater meus. Hoc totum a diuina factum et ordinatum est [a diuina] uoluntate, quia placuit et uoluit usquequaque me Deus peregrinum nunc me regem constituere in hac prouincia, quod nunquam poteram extimare (sic); sed omnia, sicut Deo placuit, sunt misericorditer ordinata; iam enim contentus eram modico quod mihi dare uoluit ipse Deus.
     Et surgens unus de populo ad regem ista uerba pertulit per hunc modum: Verum [est], quia prestauit tibi Deus prudenciam et intellectum eleuatum, exorte sunt in te nostre cogitaciones et spes ad bonum, et scimus quod, [si] dixisti, (quod) sic est, et cognouimus te dignum hac dignitate fuisse. Nisi enim regnum tibi conuenisset, non te Deus ad hunc locum adduxisset; nam pre ceteris hominibus sospes est cui Deus prestat, sicut tibi prestitit, tale bonum, et iam quidem Deus nostrum placitum adimpleuit, ordinans te super nos talem ducem. Et tenemur, domine rex, quidem laudare Deum, qui nobis in te honorem tribuit ac solamen.
     Ex [s]urgens alius dixit eis: Tenemur, domine rex, laudare Deum, omnium creatorem, quia te super nos constituit talem regem. Et quia omnia sunt a Deo predestinata recto ordine et creata, (et) dico uobis quod tempore mee imprudencie cuidam uirorum nobilium assistabam; sed cum factus fuissem uir, uisum fuit michi relinquere istum mundum eiusque pariter uoluptates, et ab eo separatus, michi duo denarii de meo salario remanserunt. Et deliberans in meo animo vnum eorum in ele[e]mosina pro Dei seruicio elargirem, alterum uerum pro meo uictu penes me retinerem, et cogitans, sic dicendo: Non est in mundo meritum sicut meritum alicuius redempcionis omnino in hoc mundo.
     Et cum iuissem foras, quidam uenator michi protinus obuiauit, (et) po[r]tans duas columbas in suis manibus ualde pulcras; quarum vnam emere uolui pro vno argenteo, sed noluit consentire. Et cum cogitassem ut forsitan essent masculus seu femella, et eos separans peccata forsitan incurrerem, emi vnum pro duobus argenteis illa hora. Postmodum in animo cogitaui, sic dicendo: Nisi eos liberauero ab hominum habitacione, dubito ut, cum sint debiles et uolare non poterunt, ab hominibus capiantur. Et exiens ad magnam planiciem procul dubio ab habitacione hominum, eos ibidem liberabo. Qui statim uolantes se posuerunt super quadam arbore in instanti. Et uolantes inde ab arbore descenderunt, et audiui alterum ipsorum alteri, uel alteram ipsarum alteri, sic dicentem: A magna tribulacione iste homo liberauit nos; cui tenemur bona pro meritis retribuere suo loco. Et tunc me taliter uocauerunt: Vere nobis maximam graciam contulisti quam tibi tenemur cognoscere in tempore op[p]ortuno. Scias igitur quod in radice huius arboris thesaurus maximus est absconsus, fode ibidem et inuenies absque mora. Et accessi ad arborem, fodi parum et inueni que dixerant dicte aues; et tunc inuocaui Deum ut eas (sic) ab omni periculo liberaret, et ad eos dixi ista uerba: Ex quo tanta est uestra intelligencia, et uolatis inter celum et terram, quando in hunc laqueum incidistis de quo uos liberaui? Et dixerunt tunc aues ad me: O uir sapiens, nonne sciuisti [quia] non ualet leuibus cursus, nec potentibus bellacio, sed tempore destinacionis diuine clauduntur oc(c)uli, ut quis non ualeat sibi cauere ab eo quod super ipsum est destinatum et quod [est] scriptum desuper in hoc mundo.
     Post hoc uero dixit regi(s) philosophus ista uerba: Debent uiri sapientes et intelligentes scire et credere quod vniuersa ordinata sunt ex diuino placitu, et nullus potest bonum approximare nec malum elongare, sed totum et omnia a Deo altissimo (et esiam) ordinantur, et eciam causam habent et ordinem recto ordine sicut decet, et ipse solus agit in illis quod uult, et perficit quod intendit. Quapropter quilibet tenetur [Deo] confidere et firmiter credere, quoniam in ipso est ueritas et perfeccio ordinata.

EXPLICIT CAPITULUM
DE FILIO REGIS EIUSQUE SOCIIS DECLARATUM.