B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Raimundus de Biterris
floruit 1310
     
   


L i b e r   K a l i l æ   e t   D i m n æ

C a p i t u l u m   d e c i m u m   s e x t u m

________________________________________________


INCIPIT CAPITULUM
DE AURIFICE, SERPENTE ET HEREMITA.
Et est de faciendo misericordiam
et iusticiam.

     Dixit rex philosopho: Intellexi iam que dixisti; porro indica mihi cui oporteat regem benefacere et in ipso considerare, sicut decet, et da mihi parabolam de recognoscente graciam et de eo qui non bona retribuit suo amico, sed mala pro beneficiis iam acceptis. Inquit Sendebat philosophus: [Scito], domine rex, quod mores creaturarum non sunt idem penitus, sed diuersi, et non est in omnibus hiis que Deus creauit, scilicet quadrupedum aut uolatilium, regi magis honorabilius quam sit homo; sed iustus et peccator in hominibus reperitur, et quandoque in (in) brutis recognitor beneficiorum reperitur et magis quam homo federis obseruator. Reges autem tenentur conferre, quo debent, misericordiam suo loco. - Dicitur autem:

     . . . . . . . . . . . Virtus non queritur extra.

     Vnde uersus:

     Non eget exterius qui moribus intus (h)abundat;
     Nobilitas sola est animum que moribus ornat. -


     Et hiis qui bene fideliter [eam] recognoscunt, et nulli conferre debent, donec de cognicione uel condicione morum operumque inuestigent uirum eiusque et utrum sit eorum qui fedus obseruant et graciam bonorum recognoscunt; non autem solum debent respicere nobilitates et generositates generosas, sed condiciones omnes alias acquisitas, nec in accione misericordiarum suarum inopes (nec) despicere nullo modo, ne[c] cuiquam extraneo, si dignus fuerit, uelis graciam detinere, et eam recognouerit et fuerit uir legalis, scilicet simplex et prudens, et uir sensatus fuerit ac discretus; et [cum] diuulgati fuerint in ipso hii mores, debetur ei misericordiarum accio elargiri. Viri quoque intelligentes examinare debent homines et temptare et illis agere [iusticiam] iuxta illud quod sibi de hiis uidetur iustum esse. Bonus namque medicus non curat egros solum uidendo eos, sed urinam inspiciendo atque pulsum, et considerato pulsu et calore extremitatum et uirtute suorum membrorum ex[h]ibet illis medicinam iuxta quod sibi ex illis uidebitur expedire. Debet autem uir misericors, quando inuenit creaturas uiles et despectas recognoscentes beneficia et fedus obseruantes, cum illis agere graciam et misericordiam suo posse, siue homines, siue bestie fuerint, sicut decet, et hoc ideo quia nescit utrum in processu temporum illis indigeat suo loco et pro sui iuuamine sibi bona retribuant indigenti. Et quandoque debet uir prudens a benefaciendo hominibus sub(s)trahere manum suam et non confidere in aliquo ipsorum, donec pro bono fuerit approbatum. Et dicitur quod non debet unusquisque orbis terrarum nec magnum uel paruum uilipendere sine causa, sed debet illis benefacere, ut ab illis rex expostulat seu requirit. Et super hoc sapientes parabolam induxerunt. Dixit rex: Quomodo fuit mihi breuiter declara(ndo). Inquit Sendebat per hunc modum:
     Fertur quod, cum ambularet quidem heremita per uiam, uidit foueam quam foderant uenatores ad animalia capienda, ut sua coria excoriarent ad utilitatem persequendam, et inspiciens in profundum fouee, uidit hominem ibidem qui erat aurifex existentem, et erant ibi simius, serpens et uipera iuxta ipsum, nec illum hominem in aliquo offendebant. Et uidens hoc, heremita in animo cogitauit dicens: Aduenit nunc tempus quo magnam agam misericordiam, Deo dante, (h)eruens hunc hominem de suorum aduersariorum dentibus per hunc modum. Et accipiens funem, iniecit eam in foueam antedictam, quam apprehendens simius, (ad) sua leuitate ascendens cum ea, protinus de cauerna [exiuit]; et in[i]iciens secundario funem, ascendit uipera repentine; et tertio in[i]iciens ipsam, ascendit serpens maximus illa hora. Qui omnes, recognoscentes graciam eius, illi grates maximas intulerunt. Et dicunt ei ut nequaquam uelit inde hunc hominem educere de cauerna, et hoc ideo quia non est in terra denegans beneficium collatum sibi sicut homo. Et de hoc homine precipie tibi dico, et hoc uidere poteris in futu[r]o. Et dixit ei symius ista uerba: Scias meum esse habitaculum [in] tali loco. Et dixit ei uipera ista uerba: Et ego in lacu qui prope illic est sum residens. Ait serpens: Et ego in flumine ibi prope; quod, si habueris inde transitum, tibi remunerabimus super bono quod nobis omnibus contulisti. Et hiis dictis abiit unusquisque uiam suam. Postea uero iniecit heremita funem ut aurificem educeret de cauerna, et non curauit quod dixerunt illi animalia supradicta, et eduxit ipsum sursum protinus de cauerna supradicta. Et cum eduxisset ipsum de fouea, (et) regraciatus est humiliter et benigne, et ait illi: Maximam graciam mihi et aliis intulisti pro qua [teneor] te remunerare loco et tempore bono modo; quod si placeret Deo te transire per terram quam tibi hec animalia indicarent, cum ibidem sit meum habitaculum, remunerabo tibi de gracia quam michi misericorditer intulisti. Et abiit unusquisque uiam suam.

Figura aurificis, serpentis, vipere et funis et
heremite sic eos de fouea educentis.

     In processu uero temporum accidit heremite per illam terram transmeare, et occurrit [sibi] simius illa hora, et eum uidens, humiliter salutauit. Ait ad eum: Nichil nunc habeo penes me (quod tibi dem), sed prestolare paulisper. Qui abiens rediit ad eum cum multis fructibus et delectabilibus, et sumptis de illis quod habuit et uoluit, ab ipso inde [se] separauit. Et postmodum ei uipera obuiauit; que ipsum uidens humiliter salutauit et sibi protulit ista uerba: Karissime, gracia quam recepi a te magna fuit; sed rogo, donec a[d] te rediero, ne discedas. Et tunc uipera iuit ad domum regis illa hora et suam filiam interfecit, et accepit de iocalibus eius et coronam tulit et donauit hylariter heremite, et nichil de morte filie regis nunciauit. Et cogitans heremita in corde sic dicendo: Iam hec animalia me de beneficio quod eis intuli remuneracionem extimo (sic) fructuosam et quod, si peruenero ad aurificem, ipse mihi melius se habebit ut saltem de huius modi iocalibus consulet quid agendum. Postmodum accessit ad domum aurificis heremita. Et uidens eum, aurifex duxit eum ad suam domum et honorem ei intulit cum effectu.

Figura heremite et
aurificis depingantur.

     Cumque uidisset aurifex coronam auream, cognouit eam quia filie regis fuerit fabricata. Et ait ei: Noli discedere de hoc loco donec ad te rediero sine mora. Et iens ad domum regis, ei quod inuenerat nunciauit, scilicet coronam filie sue in manibus cuiusdam qui uenerat [ad] domum suam et ipsum caute retinuit, donec super hoc rex mandaret quid esset super hoc faciendum. Et audiens (super) hoc, rex misit pro eo protinus [duci] coram ipso. Qui cum uenisset et ostenderet coronam auream, regie magestatis (sic) ipsam esse suam ueraciter recognouit et ipsum mandauit crudeliter flagellari et deduci per ciuitatem super quamdam asinam suam equitantem.

Figura heremite super asinum ducti
per ciuitatem dicti regis.

     Et cum ducerent eum per ciuitatem desolatum, ibat plorans et amare clamans, sic dicendo: Si attendissem ferarum consilio de quo michi consul[u]erunt, michi hoc malum non utique aduenisset. Et audiens serpens eius uocem, exiuit ad eum propere de cauerna et uidens quod ei acciderat condoluit ueraciter et fortiter et amare, et tantam meditatus est pro sui liberacione argumenta, et repente festinans ad domum regis, momordit eius filium ultra modum, et tunc misit rex pro suis astrologis in astris apertis ut sibi facerent remedia opportuna et po[r]tarunt [ad] ipsum de tyri[a]ca, et nihil [ei] profuit illa hora. Et contemplantes in astris ingeniati sunt arte sua, donec puer cepit loqui; etenim sermone et loquela fuerat tunc priuatus; et ait tunc regis filius per hunc modum: Scitote me sanari non posse donec ueniet heremita qui ad mortem condempnatus est sine cause uel culpa, et ducat manum suam et palpitet corpus meum; potero iam curari. Et audiens hoc, rex mandauit [ad] eum duci tunc temporis heremitam. Qui, a rege interrogatus et coram ipso presentatus, regi exposuit omnia que fecerat feris et aurifici diligenter et uerbum quo(d) fer(r)e premonuerant non benefacere homini de quo uera cognicio non habe[e]tur et quare uenerat ad illam ciuitatem, in qua sibi multa pericula eminebant; et ad celum eleuatis oculis, ad Deum orauit deuotissime heremita, ad Dominum sic orando: O,

      Summe parens, eterne Deus uiuensque potestas.

ego innocens huius criminis sum; sana, obsecro, regis filium in hac hora. Et mox sanatus est regis filius in instanti, et recessit protinus dolor eius. Et uidens hoc rex heremitam humiliter honorauit, et dans ei regia munera ipsum pre aliis honorauit et postmodum precepit aurificem decollari.
     Et hoc est capitulum de eo qui ingratis hominibus benefacit.

Figura aurificis suspensi pariter et destructi.

EXPLICIT CAPITULUM
DE HEREMITA ET AURIFICE SUPRADICTIS.