B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Raimundus de Biterris
floruit 1310
     
   


L i b e r   K a l i l æ   e t   D i m n æ

C a p i t u l u m   d e c i m u m   q u i n t u m

________________________________________________


INCIPIT CAPITULUM
DE LEONE ET VULPE.

     Ait rex Billet philosopho Sendebat: Audiui tuam parabolam et doctrinam; sed da mihi nunc parabolam et doctrinam de hoc quod accidit inter reges et eorum comitiuas et consules, quando contra aliquem indignantur et post modum ab illo reconciliantur, et eorum indignacio tollitur et dileccio redditur, postquam illum approbauerunt et examinauerunt multis et uariis affliccionibus et flagellis. Ait philosophus: Sciendum quod, si non placauerit [rex se erga] uirum contra quem indignatus fuerit, nec eius misertus fuerit nec eius delictum deleuerit, (et) erit illud in malum regibus in suis processibus; debet tamen in huius modi prospicere sapienter et consideret illum contra quem fuerit dedignatus, utrum eius seruicium fuerit cum legalitate et toto animo regem iuuare et diligere uidebatur, et si rex in sui consilio confidebat. Tenetur rex placare ipsum, et sibi non debet delictum in aliquo imputare et ipsum non exterminet extra domum. Rex enim non nisi cum consiliariis et prudentibus dominis prosperatur. Domini uero et consiliarii boni non iuuant nisi cum fidelitate et dileccione suum regem, nec iuuat fidelitas et dileccio nisi cum rectitudine consilii et intellectu prosperitatis. Negocia uero regum et dominorum plura sunt et incerta. Rectum uero eciam consilium et iusticia rare sunt. Persistit autem regis imperium, quando cognouerit se diligentes et qui bonum sibi optant, et sciuerit quid apud unumquemque illorum fuerit sciencie et puri intellectus et recti consilii [et quid] apud eos operum lateat prauitatis. Cum hec sibi nota fuerint, ordinet super eius [negociis] [sentenciam] quam legalem nouerit ipsum esse et consilii pocioris, nec uelit in noticiam habere aliquem qui habeat malos mores, - quia dictum est: Pluries consorcia prauorum bonos mores corrumpunt, - et preseruet se subditus ne annuncietur de eo aliquid pro quo(d) sit necesse se inquisicione fatigari. Debet autem rex aspicere illorum et suorum gesta et opera indagare, nec lateat ipsum iusticia uiri iusti, nec debet delictum remittere delinquentis, - quia dicitur: Facilitas uenie incendium tribuit delinquendi. Vnde uersus:

     Si quis de facili uenia sperat, iuuenili
     Com[mo]tus more, delicti feruet amore.


     Et alibi: Interest rei publice [ut non] maleficia relinquantur inpunita.

     Tunc bene seruatur respublica, si teneatur
     Non impunita malefactorum mala uita. -


     Debet etiam [rex] iuxta fructum sue iusticie penam reddere sicut decet, nec miser[e]atur peccatoris ut ipsum non exterminet grauiter delinquentem. Nam, si sic non fecerit, nulla utique in oc(c)ulis iusticia reputabitur [manifeste]; ex quo nichil ex eo est sui premii consecuturus, et confortabitur impius in suis impietatis operibus non correctus; et super huius modi est parabola de uulpe et leone. Dixit rex: Quomodo et qualiter istud accidit breuiter manifesta. Et inquit philosophus:
     Dicitur quod fuit in Indie prouincia quoddem (sic) animal habens intellectum et rectum consilium et iustum et doctrinis decoratum, et cum permaneret cum aliis animalibus et eius sociis et feris campestribus, nolebat facero que ipsa animalia opera faciebant, nec maligne agere, ut ipsa animalia appetebant. Itaque effundere sanguinem non curabat nec carnes comedere affectabat, et litigabant cum eo socii sic dicentes: Quare tu non sequeris tuos mores in quibus creatus fuisti in principio et nutritus? nec tibi fas e[s]t non esse sicut nos et nobiscum concurrere nec morari. Quibus respondit: Non continget michi peccatum ex uestra societate, quamdiu abstinuero meam animam a peccato et me declinauero ab eisdem. Peccata uero non locis, sed pocius societa(n)tibus perpetrantur [et a cordium propositis et occasione corporum reproborum]. Nam per talium amiciciam et continuam conuersacionem boni mores corrumpuntur, et homo efficitur imperitus, proteruus, gulosus, mendax, superbus, auarus. - Vnde consorcia prauorum bonos corrumpunt mores (et a cordium propositis et occasione corporum reproborum). - Nam si omnis existens in (in) bono loco et honesto fuerit agens bona opera et existens in malo loco mala opera agens, quicumque interficiens hominem in ecclesia innocens est et absque peccato, et interficiens in bello, peccator; - istud non est consonum nec credendum. - Ego quidem adhesi (d)uobis meo corpore, non autem anime et operis inclinacione. Et scio, inquam, factum operum quid est et retribucio impietatis et iusticie in hoc casu. Et nolens consentire uerbis eorum, permansit in sua consuetudine longo tempore, ut solebat.

Figura uulpis et suorum sociorum hic
manifestabitur sub hac forma.

     Et cum peruenisset fama huiusmodi in auditum cuiusdam leonis qui regnabat super animalibus illius loci, sibi ualde placuit quod audiuit de eo [quod] esset tante simplicitatis et equitatis et prudencie, et pro eo misit ut coram eo appareret. Quo ueniente, locutus est cum eo rex cum effectu, et tunc eum examinans inuenit omnia uerba esse [uera] que de eo audiuerat ab aliis, prohibendo testimonium ueritatis. Super quo rex gauisus est ultra modum et eum dilexit et pre aliis honorauit, et in processu dierum fecit ipsum uocari coram se. Et cum uenisset ad eum, locutus est rex sub hac forma: Scito, amice, quoniam terra regni mei ampla est et rotunda, propter quam indigeo multis rectoribus et vassallis; sed audiens primo tuam prudenciam [et legalitatem] et ultimo examinans te super hiis et uerum inueniens rumorem de te, cepi te diligere meo corde. Volo itaque [te] super negociis meis magnis et maximis ordinare et tuum gradum preponere ceteris principibus et rectoribus mei regni. Respondens uulpes ait: Nequaquam hoc dicas, domine rex. Debent enim omnes reges pro suis officiis et rectoribus et regalibus ornamentis uiros intelligentes et prudentes, non dedignantes, eligere qui possint mandata et regum officia pertractare; ab[h]orrens enim officium regis bene agere [nunquam potest]. Ego autem nunquam ad regum officia aspiraui. Tu quoque rex multorum et magni regni es existens; potes in eis inuenire plures me meliores qui uirtuosi et potentes (et) assistere preter me regis sunt seruicio meliores et docti et ex(c)ercitati [in tuo officio et experti]. Sis ergo contentus de illis, et noli ad hoc officium nec a[d] tale seruicium me preponi.
     Et ait ad eum [leo]: Nequaquam amplius uelis meum uerbum super hoc reuocare, quia non dimittam te donec assum[p]serit hoc meum mandatum regium michi gratum.
     Cui dixit uulpes sub hac forma: Domine rex, non possunt officio regis adherere nisi duo quorum neutrum ego sum recepturus, aut scilicet homo crudelis et presumptuosus, non timens quemquam, neque parcens alicui, et quod propter eius (in)crudelitatem et impietatem timeant eum homines, et talis attingit complementum suorum operum in omnibus que af[f]ectat, aut homo uilis et scilicet despectus ab omnibus, cui alii non inuident nec ipsum reputant nisi uilem. Sed quicumque ad regum officium fuerit uerecundus et mansuetus nec intendit esse hominibus crudelis, non prosperabuntur eius negocia nec sua conuersacio cum illis [diu] procul dubio permanebit. Irruent enim contra ipsum eius amici et eius inimici moti fumo inuidie ultra modum. Amicus enim (sibi) pro sui motus promocione ei protinus inuidebit et redditur sibi inimicus et ingratus, et inimicus regis sibi inuidebit, intendens ipsum suo domino dif[f]amare. Et cum hii duo aduersus eum fuerint congregati, mortis periculo se exponit (qui sic adulari caret). - Frequenter tales hodie sunt dilecti. Vnde uersus:

     Si catho sis et uis in candida uertere nigro,
     Curia sit cure, diues et esse potes. -


     Dixit ei rex: Ne timeas odium meorum uirorum et eorum inuidiam aduersus te, quia eos a te elongabo, nec erit tecum eorum conuersacio nec tua societas ueraciter seu amicicia cum eisdem, et honorans te pre aliis honorabo et quidquid michi [dixeris] factum erit. Ait prudens uulpes, et locutus est sub hac forma: Domine rex, si uis me honorare, dimitte me uiuere huius modi locis solitariis et quiete, quoniam est [michi] melius quam uiuere sub inuidie trepidacione hominum tui regni. Quicumque enim uiuit sine timore, panis et aqua suffici[un]t pro sustentacione uite sue. - Quia dicitur in Isopo:

     Si quis habet quod habere decet, sit letus habendo;
     Alterius non sit (alterius) qui suus esse potest.


     Dicitur autem a sapientibus: Melior buc[c]ella panis eum gaudio quam conuiuium magnum cum tristicia et timore. Vnde uersus:

     Si modico panis se reficit uenter inanis,
     Plus est gaudenti quam fercula multa dolenti.


     Scio, inquam, quam qui adheret regis seruicio plures tribulaciones in uita sua superuenient super ipsum quam ceteris aliis hominibus huius seculi hac de causa; uita uero breuis sub tran(s)quillitate est melior et securior quam uita mille annorum, et, cum illis, cum timore et labore consumere uitam suam naturaliter. Dixit ei leo: Nam tua uerba graciosa firmiter intellexi. Sed noli timere huiusmodi que tu dicis, quia non potero te penitus derelinquere sapientem.
     Dixit ad eum uulpes: Ex quo penitus deliberauit dominus rex hoc facere, peto michi sub federis uinculo promittas quod, si aliqui de me tibi mala ferant et ab inuidis proferantur, illa de me credere non ualeat ullo modo et non [recipere] illa falsa uerba ab hiis qui sub meo gradu sunt nobilitatis facientes illud pre timore quem habent de me, nec ab aliis qui in statu nobiliori quam ego sum cupientes [sunt] me sola inuidia perdere sine causa. Si uero referatur tibi aliquid per aliquem lingua propria uel alterius per quod me intendat reum facere, quod non asceleret me propere condempnare, donec super me decies inquiratur. - Quia dicitur: Velox consilium sequitur penitencia, et ad penitendum se properat qui cito iudicat. - Deinde uero de me uoluntas tua fiat! Et quando hoc mihi in fide promiseris, ero securus de te, amabo te toto meo animo atque posse, nec te in aliquo defraudabo.
     Cui respondit leo: Volo ut hec a me tibi certissime obseruentur. Et eum ordinauit leo super omnibus suis bonis et exaltauit statum eius super omnes alios eius socios, recipiens ab eo consilium et intelligenciam cum effectu, ita quod ipsum pre aliis principibus sue curie diligebat. Et quantumcumque magis ab eo consilium quereret, magis ad sui dileccionem procedebat.
     Et factum est hoc ualde molestum omnibus uiris regis ex(c)ercitus eiusque notis et familiaribus. Inuidentes et super hoc inceperunt odire ipsum, donec inter eos consilio habito deliberauerunt regis animum subuertere contra ipsum et ut ipsum perderent et eius mortem protinus procurarent.

Figura leonis et uulpis
et aliorum animalium.

     Et factum est, cum deliberassent dolose hoc facere, euntes quadam die ad domum regis, ibi carnes pro cibo regis paratas inuenerunt quas sibi rex (sibi) in cibum suum specialiter elegerat et eas sibi mandauerat reseruare, et eas furtiue capientes, miserunt eas ad domum uulpis, et ibi in loco oc[c]ulto reposuerunt; ab hiis omnibus ipsa innocens erat. Altera uero dic leo mandauit sibi dari cibum, et cum quererent eius familiares carnes illas et non inuenirent, motus est leo propter hoc contra familiam ultra modum. Et uidentes socii familiares regis qui consilium acceperunt perdere uulpem, cum non esset presens tunc uulpes et non desineret leo propter huiusmodi carnes inuestigare, ceperunt respicere se inuicem mutuo inter eos. Et prorumpens tamen in uerbis unus illorum, quasi loquens tota simplicitate cordis sui, (et) locutus est per hunc modum: Tenemur namque domino nostro regi annunciare quod nobis fuit annunciatum [de] hiis que sibi bona uel mala sunt, quamuis plures sint quibus molestum sit et difficile redditur in suis oculis. Et ideo notifico uobis quod delatum est michi, quod uulpes, rapiens carnes, in domum suam asportauit. Ait alius adulator: Extimo (sic) ego [ipsum] talia non fecisse, cum huius modi condicionis non sit; nichilominus discussiatur hoc negocium sine mora, quia nullus est in mundo natus discernens et scrutans corda hominum, quando pro sapiente debet reputari. Ait alius adulator et proditor per hunc modum: Scire occulta cordium uere nemo potest; uerumtamen, si, facta diligenti inquisicione super hoc negocio, uerum inuentum fuerit, totum esse uerissimum presumetur quod nobis de uulpe relatum est. Coram rege ait alter inicus (sic) accusator: Non debet quis a suo corde seduci, senciens in se dolum; dolus enim non liberat ipsum reum. Ait alius accusator: Quomodo poterit qui regem decepit liberari, et quomodo illud latere potest, cum fraus familiarium et regum non lateat socios? Ait alius falsidicus adulator: Retulit mihi quidam fidelis relator de uulpe hoc magnum et malum factum quod credere non potui usquequam. Et audiens ista uerba, alius testis falsidicus locutus est fraudulenter: Huius me fraus non latuit et malicia suarum operacionum a die [qua] ipsum recognoui, et iam cuidam hoc ostendi, dicens quod hic seductor est qui ostendit se sanctum et Deum colentem; nam ipse non uiuit nisi pro maximo malo et graui scelere in hoc mundo. Ait alius accusator: Nonne est hic rectus et misericors qui dicebat nobis quod grandis pestis et magnum periculum est homini regum officia exercenti? Quomodo ergo hanc fraudem commisit? Vere super hoc est mirandum. Alius ait falsidicus accusator: Si uerum hoc inueniatur, non debet at[t]ribui nisi fraudi, ut apparet. Verumtamen qui fraudem com[m]ittit, iam negauit regis graciam sibi latam. Ait alius falsus testis: Vos, uiri iusti et veredicti, non possum uerba uestra in aliquo denegare; uerumtamen si mandaret dominus rex inquiri negocium, tunc sciretur ueritas seu falsitas manifeste. Ait alius accusator: Si nondum missum est ad suam domum ut exploretur, mittatur festinanter. Nam ubique uulpes habet exploratores, et est timendum ne sibi istud negocium manifestent. Ait alius sibi contrarius sub hac forma: Credo, si quando quesitum fuerit et inuentum, ipse de re utique tamen patenti adhuc suis blandis sermonibus et augmentacionibus dolosis seduceret ipsum regem, donec uerum falsum et falsum redderet ipsum uerum regi nostro.
     Et non cessauerunt huiusmodi uerba proponere coram rege, donec rex fidem adhibuit supradictis illis et tandem mandauit uicariis suis ut uulpes quantocius coram omnibus duceretur. Et constituto coram rege, locutus est sibi rex sub hac forma: Vbi est pecia carnium quam mandaui pro me pridie conseruari? Cui respondens dixit uulpes: Eam iubui custodiri pro ferculo nostri regis, et precepi (et precepi) uobis ui ipsam in tempore debito presentaret[ur]. Et uocatus cocus ciborum regis et interrogatus de carnibus, cum et ipse esset de hiis qui consilium inierunt contra uulpem, negauit, dicens: Nichil michi tradidit iste falsus. Et tunc misit leo ad domum suam ut quererentur carnes per uiros fideles et discretos, et carnes in domo uulpis finaliter sunt inuente, et eas [regi] protinus presentarunt.
     Erat autem, inter illos qui oblocuti fuera[n]t de uulpe ad regem, quidam lupus qui nichil boni uel mali locutus est regi super hoc negocio supra dicto, et extimabatur (sic) esse uir iustus et innocens et discretus, et uidebatur esse de numero illorum qui non nisi uerba ueridicta adlocuntur. Et ait hic lupus: Postquam patuit regi tanta fraus et [s]celus, non decet illi parcere ullo modo; si pepercerit enim sibi, nunquam peccator a suo peccato procul dubio conuertetur, nec amplius (n)unquam manifestabitur tibi delictum alicuius, ex quo non curat punire in aliquo peccatores. Tunc mandauit leo ipsum in carcere recludi, et mandatum regium est completum.

Figura uulpis
in carcere existentis.

     Et unus de familiaribus regis locutus est sub hac forma: Miror super prudencia regis eiusque intellectus in singulis rebus, quando prauitas ipsius seductoris latuit ipsum regem nec sua opera in aliquo (non) perdepit. Ait alius proditor per hunc modum: Pocius mirandum est quia ipsum de hoc non uideo curantem inquirere super ipso, ex quo patuit sibi de ipso quod petere potuit manifeste. Tunc misit [rex] unum illorum ad carcerem ut examinaretur et uideretur uerborum processus et eius excusacionis qualis esset. Et rediens nuncius ad regem, uerba regi falsidice permutauit et dedit ei responsum tale quod rex ex hoc fuit multo forcius exturbatus, et ob hoc leo mandauit ipsum deduci de carcere et interfici sine mora.
     Et cum peruenisset hoc uerbum ad aures matris leonis, cognouit quod, quia sine inquisicione festinauit, ad iram repente motus est contra ipsum, ad interficiendum, et rogauit quod desisterent ab hoc facto, donec cum leone suo filio loqueretur. At illi eius mandata ueraciter obseruarunt. Sic, cum uenisset mater leonis ad suum filium, locuta est sub hac forma: Qua offensa, fili mi, mandasti perdere istum uulpem? Cui leo retulit totum factum. Et ait ad eum mater eius: Multum ob hoc eum perdere festinasti. An nescis, fili mi, quoniam uir, agens facta sua festinanter, penitebit et precipitabitur in errorem et in opprobrium sempiternum. Agit autem uir prudens suauiter et non penitebit eum de factis suis; et qui promptuosus est in suis negociis, contristacionis recolligit fructum finaliter et finaliter condolebit, eumque penitet sui processus et de factis que fecerit malo modo. Et propter hoc non est aliquis in mundo, cui [non] sit necesse res inquirere et superstare deliberacio[ni] suorum mandatorum, sicuti reges et principes et barones. - Quia dicunt sapientes: Velox consilium sequitur penitentia. Non consilium debes subito festinare, sed cum deliberacione ac mora compe[te]nti, et nichil tibi subitum sit, totum ante prospicias diligenter; nam qui prouidus est non dicit: Non putaui hoc fieri, quia non dubitat, sed expectat; non suspicatur, sed cauet. Hec autem omnia documenta in mente habeas, antequam sentenciam proferas contra uulpem. - Quoniam dicitur quod mulier in suo uiro consistit et permanet, sicut decet, filius in patre, discipulus quoque in suo doctore approbatur, rex uero in suo principatu, Deum colens in obseruacione mandatorum, populus autem in regibus consolatur, reges quippe in iusticia et timore Dei et bonis operibus peragendis seu longa preuisione negociorum futurorum. Capud uero sapiencie regum e[s]t cognoscere homines et eos in suis dignis gradibus collocare et non omnia uerba a quibusdam recipere et pacem super eos fideliter reformare; semperenim inuident sibi inuicem pro dignitatibus procurandis, et alter querit alterum destruere et in foueam pro[i]icere periturum. Tu igitur non debes omnia credere ex abrupto, - quia dicitur: Qui cito credit facilis est corde; qui uero inconsideratus est ad loquendum, senciet mala; - nec decet te, postquam placuit tibi ipsum in tuum socium recipere specialem et ordinasti eum in fidelem et dilectissimum tue domus, a [die] qua cognouisti ipsum usque ad diem [h]odiernum, et non percepisti de hoc nisi bonos mores et consilium salutare et fidem cordis et simplicitatem; contra eum non debes in aliquo indignari; quoniam exibit iste rumor ad aures omnium tuorum principum qui uiderunt gloriam quam ei multociens contulisti, et post modum promotus es contra ipsum pro carnium frust(r)o vno, et efficiens uilis in suis oc(c)ulis et inconstans. Forsitam (sic) ei te maligni uiri seduxerunt et te sua inuidia qua(m) sibi inuident conui(n)cerunt, et hoc propter gloriam quam ei ceppissime contulisti. - Dicunt enim sapientes: Tenenda est constancia in amore. Iuxta illud, versus:

     . . . . . . . . . Motus mouet omnia sidera preter
     Vnum, sed semper permanet illud idem;
     Sic constans et fidus homo sine fine tenebit
     Hunc in amore modum quem tenet ille semel.


     Et intendunt in hoc ipsum perdere minus iuste. Rex uero, quando aliquem super domum suam [ordinat] et super hoc non inquirit si in aliquo incusatus fuit, penitebit et ultimo in suo corde tribulacione[s] quamplurimas pacietur. Debet autem inuestigare uerba sua, nec ea suorum oculorum iudicio et aurium auditu debet relinquere, non credere vllo modo, quia magnum malum sibi ex hoc potest contingere indilate; plura enim facta latitant donec examinata fuerunt diligenter, quemadmodum uinum quod examinandum est gustu, non autem uisu neque tactu; quandoque enim est eius color clarus ut gemma, habet tamen saporem pessimum et amarissimum ultra modum; et sicut si quis aliquid paciatur in suis oc(c)ulis ex quo resultat sibi inter suos uidere quasi pilum, si sua mente intuatur, sciet illud non esse pilum [in] tunicis oculi existentem, quia, si sic esset, iam omnes uiderent illud, quemadmodum et ipsemet ualeret in aliorum oculis intueri; uel [sicut] noctiluca uel lucicula, id est uermis de nocte lucens ut ignis super herbas; sed uidens illam uir sensatus, sciens ipsam non sic esse, quando ipsam manu capiens, et nihil exinde sentit caloris neque ullius nocumenti. Tu uero, fili, debes in uerbo uulpis tuo intellectu et sapiencia meditari, dicens: Quando fecisset hoc, cum carnes non comedat vllo modo, et quia ipsum super mea domo ordinaui ipso non aspirante, sed inuite ipsum ad talem promouere uolui dignitatem, et super meis thesauris et cibis et potibus ordinaui? Quomodo igitur temptaret cor suum rem furari quam sibi manu propria assignaui et ipsam mihi precepi fideliter reseruari, at illam in sua domo reponeret, negans ipsam in ultimis nullatenus accepisse? Propter hoc, fili, examina bene uerbum suum et exquire(re) diligenter, - in hoc iudicio non festines, quamuis mora omnis odiosa sit, sed reddit habere sapientem. - Et scire debes, a die mundi creacionis semper stulti sapientibus inuidens sine causa; impii uero iustis a simili inuident et diffamant, (in)nobiles ab innobilibus infestantur, et eos nituntur destruere quantum possunt, et considera quod a die qua hunc tuum baiulum uidisti et nouisti, sciuisti ipsum iustum et pium et omni fraude car(r)entem. Et [scio] quod, si rex super hoc (atque super hoc) negocio inquireret, tunc ei omnia paterentur, quoniam eius aduersarii contra eam inicum (sic) consilium inierunt et in sua domo carnes clandestine posuerunt. Nisum enim unum frustum carnium inter eius pedes deferentem aues alie auide as[s]ecuntur perdere ut illud sibi rapiant et ipsum exterminant propter carnem ad uitam procul dubio sustentandam; sic quoque homines nituntur nobiliorem se perdere quantum possunt. Et scias quod aduersarii uulpis de tuo dampno maximo non curarunt, sed quod sibi ipsis tantum est utile et salubre [prospicium], et propter hoc quere, tu, quod tibi est tantum utile sicut tibi ipsi, et ne cures de dampno eis adueniente ullo modo. Decet [enim] vnumquemque nichil apud se malum et tribulacionem reportare nisi duo: primum a uiris sapiencie separari et suum socium defraudare, et duo bona a simili sunt notanda: a uiris malignis penitus separari et stultos fugere et crudeles. Et iam quidem uulpes proximus extiterat et honestus et tibi obediens et fidelissimus tue domus, et numquam (sic) te in aliquo def(f)raudauit, singulasque ferens et se (ferens) aduersitates pro tui bono et utili sine fraude, nec tibi secretum suum in aliquo oc[c]ultauit; et quicumque talis est, debet vnusquisque in eo procul dubio confidere nec crede[re] omnia que de eo homines oblocuntur.
     Et factum est, dum loqueretur mater leonis hec uerba suo filio et coram aliis probis uiris, ecce quidem illorum, qui consultus aduersus uulpem, accessit protinus ad leonem et sibi totam huius rei exposuit ueritatem. Et audiens hoc mater leonis, quia nocuit leoni innocens uulpis, dixit suo filio per hunc modum: Postquam nocuit tibi operum uulpis rectitudo, et quia uiri tui exercitus ex inuidia uoluerunt ipsum tibi dif[f]amare et ipsum perdere, propter hoc debes exterminare omnes illos qui super eo hanc infamiam posuerunt, et tu eris ignoscens a peccato quod tue anime parauerunt, et audientes hoc reliqui pertimebunt, (et) nec tibi ultra ferre uerbum addicient de quo possis penitere in aliquo et turbari, quia [in] eorum societate hoc consilium inferunt ut uirum ignoscentem destruerent sine causa. Nam herbe et fenum agri, quando iunguntur simul, fit ex illis funis cum qua camelus maximus conligatur. Nunc ergo restitue uulpem ad sui statum in quo prius extiterat sine culpa, et sit tuus secretarius et tuus fidelis socius sicut prius, et non dubites in tuo animo, sic dicendo (Ait rex): Ex quo iam presumpsi ei malefacere, (et) factus est michi aduersarius nec amplius debeo in ipso de cetero confidere. (Respondit mater) Non enim malum quodlibet extimendum, et ne desperet cor tuum ipsum amicum posse tibi fieri sicut primo. Porro sapiens et prudens est cognoscens se et sua opera fructuosa, exponens porro singula in suis locis, loco et tempore, sicut decet. - Qui ergo est sapiens, (et) sapiencia uestra in aliquo non curabit, uel orabit; et super hoc dixit Sal[om]on: Melior est sapiencia cunctis preciosis opibus et omne desiderabile non poterit ei comparari. Et dicit Seneca: Sapiens uincit formam uirtute, contemplando presencia et futura. Et talis est bonus amicus et recti consilium (sic). - Quia est inter homines qui amicus debet fieri, postquam fuerit inimicus, et est alius qui debet fieri inimicus, postquam fuerit amicus; sunt et alii in quibus nullo modo est in aliquo confitendum, - sicut amicicia stulti ue[l] insipientis, quia stulti aliena uicio cernunt et suorum obliuisca[n]tur. Quia quidem philosophus [dixit]: Est stulticie aliena uicia et suorum obliuisci. - Et sunt alii qui denegant graciam sibi latam, sicut proditor bonum refutans et crudelis et qui non credit statum futuri seculi iam uenturum. - Vnde dicitur: Datum insipientis non erit tibi utilis; pauca dabit et magna improperabit; oculi eius septemplices sunt. - Dicens non esse hominem de suis operibus racio(cio)cinium redditurum, et qui nequit compescere suum spiritum suo loco, sed est promptus et uoluptuosus iracundie ultra modum, et qui non miseretur cuilibet misereri, et notus in prauitate, fraude et decepcione manifeste, et qui non abstinet sui concupiscenciam a luxuria et a dolo, et qui in uino continue delectatur (continue), et qui de nemine bonum cogitat nec fatetur, et qui non est uerecundus, sed fraudis proterue et in sua malicia perseuerans. - Amiciciam uero talis sic condicionati, s[c]ilicet peruersi uel superbi, fugias; superbis enim re[s]istit Dominus, humilibus dat graciam. Vt sanctus Petrus dixit in Euangelio suo primo: Superbi enim omnes seruos facit. Vnde Marcialis Quocus dixit, versus:

     Eternam pacem uentosa superbia tollit
     Atque timor mentis, Maximiane, tibi. -


     Debet autem unusquisque bono uiro et discretissimo adherere, et talis est uulpes fidelis tuus socius et honestus, qui bonum semper in animo confitetur et fedus (non) transgredere dedignatur, qui equitatem et iusticiam diligit suo posse et odit iniquitatem et iniusticiam quantum potest, et amat pacem et pietates diligit toto corde, nec inimicatur contra aliquem corde suo, et remittit offensam proximi suo loco et conseruat dileccionem contra suos proximos et amicos [et] existit uerecundus loco et tempore, sicut prudens.
     Post modum leo sic respondit: Vulpem pluries iam temptaui et in ipso inueni(o) bonos mores et ipsum debeo ad sui statum pristinum retinere sine mora et meo secreto vnire, tamquam bonus.
     Post hec uero misit leo pro uulpe protinus illa hora. Et cum esset ante ipsum, confessus est sibi rex sui culpam, referens ei omnia que inuenera[n]t ipsi op[p]osita fraudulenter, et ait ad eum per hunc modum: Ecce te restituo ad statum pristinum sicut ante tu fueras, tamquam dignus, ex quo ex tunc usque nunc fidelissimus prestitisti.

Figura leonis restituentis uulpem ad sui officium,
et figura matris eius hoc procurantis.

     Inquit uulpes leoni suo domino per hunc modum: Verum [est] quia societatem socii, apud [quem] gradus eius socii nobilior est gradu sui ipsius et sequentis uoluntatem sui socii in hiis que desiderat, [cum] ille tamen est fraudulentus corde, facile quis potest inuenire. Socium uero [quem] fidelem reputamus, qui bona semper tractat amico suo fidelissimo quantum potest et refert que nouit breuiter uera esse et tacet que non nouit iam fuisse, et, cum annunciatum sibi fuit aliquem scandali de amico suo, (et) non curat, uix poterit quis inuenire. Et propter hoc non dubitet dominus rex de eo quod michi fecit nec credat me non confidere in ipso, ut prius, quamuis non deceat reges confidere in hiis contra quos absque culpa i[n]stiterint indignati, nec in hiis qui [fuerunt] despicientes honorem sibi relatum, non ultra exinde confertur sibi honor, nisi quatenus digni fuerint reputati, nec in hiis qui olim in parua re [fuerunt] offendentes, non tamen fuit illis offensa remissa. In omnibus talibus non decet regem confidere in eternum; non enim quouis inimicus amicus effieri regi potest. Ego nunc hodie sum apud regem quasi publicus inimicus; quamuis meum cor completum sit erga ipsum, debet tamen me inimicum procul dubio reputare, ex quo no[s]cit occulta mentis mee, et dubitare ex suo corde, sic dicendo: Forsitan uulpes sibi aduersus nos [odium] obseruauit et nobis mala intendit retribuere que sibi olim intulimus sine causa. - Et dicunt enim sapientes quod uitandum est consilium illorum qui iam fuerunt inimici et postea in graciam redierunt. Scriptum est enim: Nemo cum inimico tute in graciam reddit. Quare dixit Ysopus:

     Ne confidatis secreta nec hiis detegatis,
     Cum quibus egistis pugne discrimina tristis.


     Et idem dixit:

     Nulla quidem hostibus sit qui tibi talia nosti,
     Prorsus et hostilis tibi sit persua[sio] uilis!


     Vapor enim odii semper latet in pectore. - Et scio, inquam, quod adhuc mei aduersarii tibi de me mala [portare] procul dubio non desinent, donec iterum inter me et te scandalum interponant, extimentes quod, postquam primo uici non potuerunt me offendere, ne putet rex eorum uerba contra me mendacia com[m]isisse, intenderint adhuc contra me argumenta falsidica inuenire. Etiamsi esset [rex] simplex corde, non ero securus, semper dubitans in mente mea, ne quando seducatur cor regis ad aures eius cotidie titigantes. Quod si cor regis crediderit in me sicut a primo die quo me cognouit, (et) ego redibo similiter, ut prius, ad seruicium pura mente.
     Dixit ei leo: Iam temptaui te et cognoui; et ecce iam pono te in gradu rectorum et fidelium amicorum, et uolo quod tu sis coram meis oc(c)ulis gratissimus inter omnes. Nam uiro innocenti mille eciam offense pro vnica iusticia remittuntur, et scio quod scandalum, quod inter me et te accidit, iam celabis, et quia remittes illud michi propter misericordiam eius cuius recordaberis me tibimet contulisse. Et sis amodo alter nostrum alleri magis fidelis quam prius fuerit et dilectus.
     Et uulpes est ad suum primum officium restitutus est. (Extimentes quod postquam primo uici non potuerunt me offendere, ne putet rex eorum uerba). Et dilexit ipsum rex pre aliis eius familiaribus sue domus.
     Et hoc est parabola de dileccione reg(n)um que restituitur post inimicicias sibi factas.

EXPLICIT CAPITULUM
DE LEONE ET VULPE.