Ait rex ad philosophum: Intellexi iam hoc que sub parabolis declarasti; nunc uero uolo ut michi indices parabolam de eo qui, relinquens propria gesta et solita, facit ea que non sunt racionis et usus, donec perdit primos mores, qualiter debent sibi contingere in futurum. Inquit philosophus:
Dicitur quod erat in quadam terra quidam sapiens heremita. Quadam uero die, cum esset hospitatus apud eum quidam (heremita) peregrinus, apposuit ei de bonis dactilis heremita, de quibus ambo insimul comederunt. Et dixit peregrinus: Quam dulcis est iste fructus! Vtinam in nostra terra essent de huius modi fructibus in arboribus in magna copia sicut ista, quamuis in ea bonos fructus et delectabiles habeamus! et quicumque haberet ficus et uuas et huius modi fructus alios, esset de illis contentus, nec hos timere oporteret, quia nec mali sunt humano corpori nec nociui. Et ait ad eum heremita: Non est uir prudens qui querit quod non inuenerit, nec discretus est [ille] cuius habere cupit animus quod non potest habere; non enim potest absque sui desiderio permanere (sibi proficit), sed redundat sibi in dolorem et supplicium in futurum et per consequens dissipat corpus suum. Tu quoque, uir prudens et intelligens es, et tibi debet sufficere quod tibi datum desuper est et contentus debes esse et quod nequis inuenire penitus ab[h]orrere. - Vnde uersus:
Si non in rebus fuerit primo diebus,
Vt spiritus donat, sumptum tibi dextera donat. -
Et cum loqueretur hec uerba heremita lingua hebraïca, illius loquela placuit peregrino et peciit ab heremita ut doceret ipsum illam linguam, et permanet cum heremita peregrinus diebus pluribus, nitebatur addiscere illam linguam et loqui in illo sermone et assuefacere linguam suam.
Figura heremite docentis peregrinum.
Et ait heremita: Dignum est tibi, in eo quod, relicta lingua propria, (et) niteris loqui lingua aliena, accidere quod coruo accidit, non est diu. Dixit protinus: Quomodo fuit hoc dicas michi. Inquit heremita: Dicitur quod, cum uideret columbam ambulantem suauiter, eius ambulacionis modus sibi placuit ultra modum et nisus est addiscere illum modum, et ut ambularet ad modum columbe, suam personam fortiter affligebat, derelinquens scilicet toto posse suum primum modum. Cumque niteretur ambulare ad modum columbe et non posset, ad suum redire uoluit primum modum et tandem non potuit, et confusus et fatuus tunc remansit. - Vnde uersus:
Quod non es non esse uelis; quod [es] esse memento;
Est male quod non est, qui negat esse quod est. -
Adduxi tibi hanc parabolam, quoniam dignum est te lingue proprie obliuisci, cum ipsam [relinquis et queris alienam]. Et dicitur quod stultus est quicumque querit de quo non est dignus scienciam et de qua sui predecessores usitati in aliquo non fuerunt.