Ait rex ad philosophum: Iam intellexi per hanc parabolam quid oporteat reges ad dominos auctoritatis et potencie facere tempore sue ire prouocacionis et quomodo debeant compescere iram suam. Nunc mihi indica pro eo, qui, cum accidit ei aliquod malum, per illud corrigitur et a malis suum animum animaduertit que patrare solebat, ut ultra malum facere non acceptet. Ait philosophus: Nemo agit mala nec querit que nociua sunt hominibus, nisi stultus pariter et malignus et qui non respicit facta huius mundi presentis, preteriti et futuri, et agit ea ignorans malum sibi facturum cotidie euenire; quando[que] uero stultus per aduersitates sibi contingentes castigatur et corrigitur pro constanti propter ista, nec ultra offendere quemquam ad[i]ici(e)t. Nam cum sibi mali [quidquam] adueni(e)t, [dolet] et tristatur recognoscens sic [alios] doluisse ex suis maliciis et dampnis illis [ab ipso] illatis, quemadmodum et ipse dolet de malo sibi [ab aliis] adueniente, et inimicus desinit a male faciendo proximis ipsorum, dolorem tunc temporis recompensans, et inde quod bonum pro sui fine contemplatur. Parabola quoque quam michi postulasti super hoc, est uenatoris per consequens et leene. Dixit rex: Quomodo fuit istud? Ait philosophus:
Dicitur quod, cum quedam leena duos catulos peperisset et eos in suo habitaculo dimisisset, donec quereret aliquid uenacionis pro esca, exinde quidem uenator per illum locum pertransiuit, et cum (quidem) uenator illos uidisset, ipsos protinus interfecit et eorum pelles excoriauit, et abiit [per] uiam suam.
Figura uenatoris pelles catulorum leene excorientis.
Cumque rediret leena ad sui mansionem et suos catulos mortuos inueniret et excoriatos, factum est ei [hoc] molestissimum corde suo; et contristabatur fortiter propter mortem, (et) se iactans super faciem et eius lumbos in terra pre sui cordis amaritudine uel amaritucione et dolore. Et cum sentiret quidam lupus uicinus eius strepitum calamitatis et lamentacionis ipsius, iuit ad eam, querens ab eo quare hoc faceret. Et tunc exposuit suum casum. Ait ei lupus: Nequaquam flere ob hoc nec debes de cetero contristari, nec te in huius modi suspiriorum strepitu fatigare; sed debes te ipsam iusto iudicio iudicare, et considerare debes quia tibi uenator hanc tribulacionem non intulit nisi propter tribulacionem quam et tu modo simili aliis intulisti: habe igitur pacienciam uenatoris operi, ut et alii cui operi pacienciam habuerunt. Nam scriptum est: Mensura qua homo metitus fuerit, ei similiter mecietur, et omni operacioni retribucio et omni arbori datur fructus, - quia dicunt leges: Pena suos tenet actores, nec ultra progredi(a)tur pena quanta fuerit delictum. Versus:
Debita pena datur meritis, si non feriatur
Pena maiore qui dignus erit leuiore.
Si delinquatur, meritos sua pena sequatur,
Et quam predatur non ultra progrediatur.
Ve! qui predatus, quia predaberis.
A uicio purus, (si) sic sis preda cariturus,
Ne predaturus, aliis sis prefruiturus.
Dixit ad eum leena: Mihi expone quod intendis. Dixit lupus: Quot sunt hodie anni tue uite? Et respondens, leena taliter sic respondit: Circa centum annorum spacium pro constanti. Cui dixit lupus: De quo est sustentata uita tua ex tunc usque nunc manifesta? At illa talia respondit: De bestiarum et ferarum terre auibus longo tempore sustinui uitam meam. Cui lupus dixit: Scisne huius modi animalia que deuorabas patres et matres in patria habuisse? At illa respondit isto modo: Scio, inquam, pro constanti. Ait ad eam lupus: Scire debes quoniam sic illi tristati et amaricati sunt ex suorum amis[s]ione filiorum, sicuti et [tu] in amis[s]ione propriorum et tuorum, nec credere quia te hec tribulacio non inuasit a dicto uenatore ueraciter nisi propter tui cordis prauitatem et quia meditari tua opera non curasti nec considerare ultima uoluisti, nec cogitasti illa super tuum uerticem redundare. - Vnde dicitur: Qui occasionem dampni dat dare uidetur. Vnde uersus:
Si causam dederis dampnis, dare dampna uideris,
Et quantum poteris restituenda teneris.
Audiens leena hoc a lupo sciuit omnia uera et non aduenisse sibi tribulacionem nisi propter aduersitates quas ipsa aliis intulit, et recognouit quod egit inique et iniuste; et super hoc cepit Deus suam utique ulcionem. Et abstinens offendere animalia, rediit ad usum fructuum et terre uegetabilia illa die. Et uidens lupus processus leene quia non regebat se [nisi] de terre fructibus, dixit ei: Extimabam quippe penuriam fructuum et terre uictualium esse ex temporis peste et anni sterilitate, donec uidi te illis fruentem et cotidie comedentem; tu quoque tamen comederes carnes, cibo relicto quoniam tibi Deus restituit, ad tibi fruendum cibum alterius rediisti et rapiendum escam et ferculum alienum; et facta est penuria fructu[u]m causa tui. Ve igitur animalibus de fructu terre uiuentibus! Propter te uisitauit ipsa Dominus inducens [te] super illum escam suam rapientem. Cumque audiret hec leena, subtraxit a uictualibus manum suam et terre fructibus et se restrinxit solo feno agri utique sustentari.
Post hec dixit philosophus suo regi: Hanc parabolam tibi, karissime, iam adduxi, quoniam quandoque malignus desinit malignare hominibus propter aduersitatem sibi ab aliis aduenientem, ut leena fecit. - Quia dicitur; uersus:
Oderunt peccare mali formidine pene;
Oderunt peccare boni uirtutis amore.
Et alibi: Facientes et consencientes pari pena constringit. Vnde uersus:
Se iungens sceleri debet sceleratus haberi;
Nam conuenientes sceleratis et facientes,
Si quid agunt temere, debet par pena tenere.
Et propter hoc debent homines h[u]ius mundi hunc casum considerare et in animo reserare. [Nam scriptum est]: Quod tibi non diligis, ne(c) feceris alienis, et cum hoc iusticiam et iudicium adimplebis et per consequens Dei placitum semper finaliter obtinebis. - Quia dicitur: Qui timent Dominum non occurrent mala. Vnde uersus:
Credenti uere possunt mala nulla nocere.
Nulla nocent menti Domini mandata timenti;
Nulli nocet homini cui timor Domini.
Et dicitur alibi: Apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redempcio. Vnde uersus:
Multos a penis redimit quoque, quia lenis
Est, pius et miserens, pondera nostra ferens.