Dixit rex suo philosopho ista uerba: [A]duerti quippe (ad) uerba tua in hiis que michi breuiter narrauisti, quoniam quicumque irascitur aduersus dominum aut eius dominus aduersus ipsum debet preuidere se ut non confidat alter ipsorum in altero ullo modo. Nunc autem adduxi tibi hanc parabolam in exemplum quid oporteat regem agere aduersitatis et tribulacionis tempore uel sue persone et regni obseruacione, et quomodo et qualiter debeat regere suum regnum et quomodo suam animam exaltare, numquid eum largitate an cordis largitudine, an operum nobilitate aut eius ire prorogacione, quid et qualiter in talibus sit agendum. Inquid philosophus: Nichil in hoc mundo est quo rex conseruare ualeat suum regnum et suum dominium sustentare ac sui animam glorificare, nisi suorum uiciorum mortificacione et eius ire prorogacione in suis gestibus vniuersis. Conseruat autem nobilitas hanc uirtutem et per eam ueraciter confirmatur (et) quod uiris rex intelligentibus consulatur. - Iuxta illud:
Consule pacificos in agendis semper amicos. -
Et qui in bonis operibus sunt experti; sed melior uirtutum est ut proroget iram suam, cum contra aliquem nascitur repentine, et non uult iram statim effundere nec monstrare. Et inter alios homines seculi vniuersos hoc est maxime regi(bus) oportunum, et quando consulatur cum uiris intelligencie et legalitatis et se prudenter ingerit suis factis et iuua(n)t se cum iusticia et equitate et eciam nobilitate, talis debet finaliter prosperari. Quando uero quis non prorogat iram suam nec intelligit quod facere intendit, aut ab insensato homine querit consilium, quamuis sit potens, in rebus suis non prosperabitur in hoc mundo, sed finaliter precipitabitur et procul dubio capietur; nam quod propositum et ordinatum est a Deo, illud erit, et diuina predestinacio rerum omnium est verum principium im[m]ittendum. - Et inicium sapiencie est timor Domini. Iuxta illud:
Principium menti timor est Domini sapienti. -
Cum ipse sit in omnibus dominator. Vir uero sapiens agit suum consilium cum suis sapientibus ad lucem exit suum propositum quod intendit. Et sapiens quando fuerit rex et eius consiliarii fideles et intelligentes super omni re secreta et prestans semper regi consilium salutare toto suo animo, ille rex in vniuersis factis suis prosperabitur cum honore et omnes suos aduersarios superabit et in bonis et pace non desinet permanere in diebus omnibus uite sue, et omnia desideria adimplebit, nec a suis aduersariis superabitur pro constanti, et licet quandoque rex faciat aliquid quod est sibi malum et bonum inimico suo, non precipitabitur in eternum, scilicet propter consilium doctorum et suorum familiariorum qui sciunt se gere[re] [in omnibus] nobilibus operibus probatorum. - Vnde uersus:
Consilium sanum non dices credere uanum;
Vtile seruorum uerbis non sperne tuorum. -
Et super suis aduersariis dominabitur cum honore et deueniet ad suum optatum propositum cum effectu, specialiter quando exaudit suorum princip(i)um consilium et ea que dicunt maxime obseruat. Et quando eum fatigant uerbis, cito remittit iram suam, - quia dixit Cato, uersus:
Litem inferro caue, cum quo tibi gracia iuncta [est];
Ira odium generat, concordia nutrit amorem. -
Et recepit omni[a] facie placabili et honesta; - vnde versus:
Credas pacifico, numquam tua lis sit amico;
Debet ei morem, concordia nutrit amorem. -
Quemadmodum fecit Sadran
(sic) rex Indie cum Billet (cum) suo principe sapienti per vxorem regis Helebat generosam. Dixit rex: Quando fuit ista historia narra mihi. Inquit philosophus Sendebat per hunc modum:
Dicitur quod fuit quidem
(sic) rex regum Indie nomine Sedran magnificus atque potens, cui quidam nomine Billet erat princeps. Erat autem uir ille prudens et intelligens et deuotus uoluntati regis et suis mandatis obediens et fidelissimus sue domus. Habebat uerborum dulcedinem et lingue humilitatem ueraciter inter omnes. Quadam uero nocte cum iaceret rex in lecto suo, uidit in sompno octo sompnia ualde magna, et excitatus et ad sompnum rediens (et) sompniauit iterum eadem sompnia supradicta. Et hec erant continencia sompniorum: primum erat quod uidebatur ei quod duo pisces rubei super suis caudis erectis ante ipsum permanebant; secundum, quod due aues aquatite post se uolentes inter manus suas corruerunt; tercium, quod quidam serpens super suum pedem sinistrum pertra[n]sibat; quartum, quod erat totus sanguine inuolutus; quintum, quod uidebatur ei suum corpus aqua abluere abundanter; sextum quod uidebatur ei quod super montem album residebat; septimum, ipse aspiciens, uidebat columnam ignis capiti assistentem; octauum, quod uidebatur ei quamdam auem albam rodentem ibidem caput suum.
Figura regis dormientis in suo lecto et figura ipsorum
octo sompniorum continencium depi[n]gantur.
Diluculo uero regis spiritus turbatus [est] et tristatus, et mandauit ad se uocare uiros cuiusdam ciuitatis doctos in sompniorum interpretacione et expertos. Erant autem uiri illi de numero illorum quorum antea rex preceperat interfici, scilicet duodecim uirorum mil[l]ia qui fuerunt in prelio interfecti. Qui cum uenirent ad eum, eis sompnium enarrauit, querens ab eis ut illud sibi sompnium interpretari ualeant et exponant.
Cui dixerunt taliter respondentes: Magnum et mirabile est hoc sompnium quod fecisti, et nemo unquam uidit uisionem talem nec isti uisioni similis in aliquo fuit uisa. Sed tibi placeat ut omnes simus super hoc congregati super significacione sompnii prouidendo. Et nos ad te redeuntes post septem dies, tibi annunciabimus sompnii ueritatem. Quod cum placeret regi, eis terminum limitauit.
Et congregati hii uiri inter se consilium inierunt, inter se sic dicentes: Scimus bene, karissimi, quid egit et qualiter se habuit iste tirannus rex, quia ex nobis duodecim uirorum mil[l]ia dissipauit. Aduenit nunc nobis tempus acceptabile quo de ipso poterimus vindicari, cum habeamus causam qua poterimus adimplere de eo desiderium nostri cordis. Nunc autem euntes ad eum, rem sibi fortiter ag[g]rauemus et ipsam similiter ualde timorosam et difficilem in suis oc(c)ulis offendamus, significantes ei esse dubiosam et pessimam et ultra modum, donec omnia que sibi consulemus timore pre nimio adimpleat et concedat: Amicos et familiares nobis tradere te oportet ut eos breuiter iugulemus; non enim cessabit sanguis a te quem uidisti nisi per sanguinem tuorum familiarium pro constanti. Et quando quesierit a nobis qui sunt illi quos querimus, breuiter sic dicamus: Petimus reginam [H]alebat
(sic) quam tu habes, et dulcior est apud te ceteris tuis mulieribus graciosis, et post modum [uolumus] tuum filium primogenitum qui in regno tuo post te est rex nobilis successurus, et post modum fratris tui [filium] tuum secretarium et dilectum; tercio uolumus eciam Billet tui exercitus principem et tuum consiliarium specialem; quarto petimus eciam ensem tuum cui non inuenitur similis in hoc mundo; quinto uolumus et album tuum elephantem quem ad bellum equitas speciosum; et adhuc uolumus quod nobis addas ad hos Kinaron amicum tuum sanctissimum et honestum. Cum omnibus hiis ex eo poterimus uindicari, et quando nobis hec (et) omnia concesserit, sic dicemus: Scias, domine rex, quoniam hec omnia erunt redempcio anime tue pro constanti, cum quibus te ipsum a morte perpetua redimemus. Postea congregati omnes pro te ad Deum orabimus creatorem, et [ungemus] latus tuum eorum sanguine et aspergemus te cum aqua, donec a tuis peccatis sis mundatus, que sunt causa omnium tuorum peccato[rum], et quasi exterminassent te, nisi potestas et bonitas misericordie Dei (que) tibi hec ueraciter reuelauerunt, ut non pereas in hoc mundo. Postea uero, inuncta a nobis tua facie precioso oleo, accedes ad tuum palacium decoratum, et a(d) te hac diuina sentencia poterit separari. Nunc autem, si hoc presens consenseris et tibi dare placuerit nobis predictos familiares tuos, ut redimamus per eos tuam animam, euades et uiues (et) ab hoc periculo, Deo dante. Si uero tuus animus nobis [hec] dare noluerit, te graue periculum poterit euadere et mortale, quia aut morieris aut a tuo regno eris finaliter exulatus. Nos autem, (ni)si hoc concesser[it]is, poterimus cum perdere abhac uita.
Et postquam isti confirmati [sunt] super hoc consilio, ad regem insimul accesserunt, et sibi uerba sequencia protulerunt: Iam inspeximus libros nostros et super regis negocia deliberauimus consilium salutare, et hoc est uere quid sit super iis faciendum. Nunc autem placeat mandare regi ut a facie sua omnes ualeant recedere in instanti, et regi annunciabimus quid fieri prouidimus de hoc facto. Et omnibus recedentibus, regi suum consilium nunciarunt. Et audiens hoc rex turbatus est ultra modum, dicens eis: (Quod) melius est me mori quam uiuere in hoc mundo, si interfecerim omnes istos qui [sunt] uita carnis mee et mee anime gaudium et solamen; et omnino, si hec facio, sum destructus, nec unquam regnare potero cum honore, et propter hoc istud facere non propono, quia idem est apud me mors et separacio amicorum. Qui protinus responderunt: Si tibi non displiceat, ostende(re)mus scilicet quod uerbum tuum non est conueniens nec honestum, ex quo alios tibi dilectos magis reputas quam te ipsum. Sed nequaquam, domine rex, hoc; conserua te pocius et regnum tuum. Sed fac quod tibi diximus sine mora, et erit tibimet bonus finis, et tibi persona tua sufficiat in hac die, et noli per alienam [tuam] cambi(a)re animam ullo modo. Nam si omnes amici tui et tui socii trans[i]erunt, [alios] inuenire poteris tibi gratos, et si [tue] pereant mulieres, procul dubio alias recuperare poteris meliores; sed persone tue nullum cambium poteris reperire. Non enim uelis rem magnam relinquere pro minori, et pro(dis) te ad alienam gloriam an[h]elare. Scio quoque quod homo querit uiuere proptor se; sicut enim anima non peruenit esse in corpore humano, sed maximis ingeniacionibus [et preparacionibus] deuenit in hunc mundum, et sic multis consiliis ac periculis poterit liberari; et considera quoniam tua uita in tuo regno permanet et consistit, nec ad regnum tuum, nisi per forte bellum et multis laboribus et sudore corporis [et] iracundia, multis annis et mensibus peruenisti. Non igitur uelis in vno memento perdere regnum tuum, sed respectu persone tue omnia sunt friuola atque nulla; trade igitur nobis que diximus sine mora, ut tue anime sis redempcio salutaris, et conserua tuam animam pariter atque regnum, et non dissipes terram tuam et habitacula et omnia bona tua.
Cumque uideret rex quoniam fatigauerant ipsum in hoc negocio, magnificatus est dolor eius, et ex[s]urgens iuit ad palacium in quo solebat delectari, et prostratas sibi in facie sua in terra, incepit fortiter lamentari; et erat ibi inuoluens super faciem et suos lumbos ad modum piscis, quando est de aqua limpida separatus.
Figura regis et illorum
suorum consiliariorum.
Et cogitauit rex in suo animo, sic dicendo: Quomodo faciam hoc maximum malum? neque talia attemptare nec scio discernere quod istorum difficilius apud me fuerit inceptum: aut tradere ad mortem meam personam propriam propter ista, aut notos meos et amicos tradere predilectos. Que adhuc ero in pace et quiete? Non enim permanebit in perpetuo regnum meum, et propter hoc me in hoc facto decet premeditari. In quo enim erit meum solacium et iuuamen, quando interfec(t)ero uxorem meam Helebat graciosam? In quo exaltabitur [meus] oc(c)ulus, quando meum filium non uidebo nec filium fratris mei? Et quando permanere potero in hoc mundo, aut quando regnum meum perdurabit, quando princeps mei exercitus destruetur? Et quando ualebo regnum meum optinere, quando perdam delectabile[m] equum meum, scilicet album, et elephantem pulcherrimum et formosum? Aut quare non uerecundabor, quando amit[t]am hec omnia, rex uocari? Vel quando uiuam, (et) in quo letabor, uel quando post eos ualeam ducere bonam uitam et qualiter potero uiuere in hoc mundo, et in quo erit mea confortacio de cetero seu solamen? Et factum est ita.
Et postquam hoc diuulgatum est, et (hoc) per ciuitatem hoc negocium manifeste, (et) omnes turbati sunt in regis cella ultra modum, et rex fortiter contristatus in palacio permanebat.
Figura regis tristis in
palacio existentis.
Cumque uidisset Billet, princeps exercitus, quid regi accidit ex doloribus et tristiciis, in corde suo ueraciter existimauit, (in corde sic) dicendo: Non me decet coram magestate
(sic) regia ap[p]are[re] et ab eo querere pro sui tribulacione que sibi aduenit in presenti. Et accedens ad reginam Helebat dixit ei: [S]cito, domina mi, quoniam a die qua ego prestiti in regis seruicio, nunquam ei accidit res magna uel [parua] apparuit quam michi non reuelaret inter suos consiliarios manifeste. et semper haberet mecum consilium salutare, et in omnibus secretarius et eius consiliarius ex[s]titi et fidelis. Nunc autem ipsum uideo quia celauit mihi ueraciter suum factum. Et pri(m)us quidem, quantumcumque acciderat ei aliquid agendum aut conturbacionis, mecum consulabatur et querebat a me super illa re diligenter. Scit enim amoris affeccionem quam habeo erga se, nec vmquam interposuit mihi et sibi super aliquo[d] malum nec in aliquo contradixit et suis graciosis mulieribus reuelauit. Et uidetur mihi nunc quoniam consultus est a quibusdam uiris [s]celeratis, ipsum male forsitam
(sic) consulendo, ex quibus exterminauit alio tempore duodecim uirorum mil[l]ia preliando, et cum eis secretum suum reuelasset et suum sompnium annunciasset, dederunt ei non bonum consilium nec salubre; et perducent eum uel ipsum suis mendaciis dolosis, donec penitus eum perdant et eciam nos omnes seruos nostri domini regis. Nunc autem surge et uade ad dominum nostrum regem et quere ab eo quid est negocium supradictum; ego enim dubito ad eum accedere quoad presens. Vade igitur, tu prius, ad dominum nostrum regem, et aduerte (autem uerbis) bene quid tibi respondebit. Puto enim quoniam ipsum breuiter detraxerunt suis mendaciis et dolosis; et, morum regis est, quando irascitur, neminem respicit nec salutat, nec querit de re aliqua qualis sibi est magna, seu maxima, siue parua. Et scio, inquam, quod, si poterunt ipsum perdere propter odium quod contra ipsum habent, finaliter procurabunt et querunt modos ut eum exterminent de hac uita.
Dixit autem regina Hellabet
(sic) ista uerba: Non possum sibi nunc, dum tristis est, superuenire protinus coram rege, quia causa inter me et ipsum accidit odiosa.
Dixit ad eum Billet: Hodie tantummodo ex[c]edere te oportet modum, quia nullus audet ad eum accedere, nisi tu, dum tristatur. Audiui ipsum uerbum pluries hoc dicentem: Quando ego essem tristis [et] melencolicus
(sic) et superueniebat mihi Helebat, mox utique a me omnis tristicia et passio sedabantur. Accede igitur ad regem, sibi loquere sermonibus delectabilibus et honestis et cor suum forsitan cum gaudebit. Et audiens regina hec uerba surrexit et uenit protinus coram rege et capud suum ad caput lecti humiliter situauit.
Figura Helebat superuenientis regi
in sua camera contristanti.
Et ait ad eum: Quid habet, domine, et quid dixerunt [tibi] hii uiri [s]celerati [qui] te prodentes turbauerunt suis mendaciis dolosis? Et si uis tristari, michi indica causam illam, et tecum tristabor. Sin autem, surge et exultemur, quia, si exaltabitur rex, ego pariter exultabor, et ego ero in sui exaltatione; et si tristabitur, debeo contristari et ego tecum in simul contristabor.
Et ait ad eam rex: Nequaquam dolorem meum ag[g]raues quoad presens, nec de tribulacione in qua sum uelis me ulterius ag[g]rauare.
Et ait ad eum Hel(l)ebat: Ex quo ego [sic] reputor in tuis oculis, scire debet quod inter homines melior est qui, cum superuenit ei tribulacio et aduersitas, consulitur ab amicis et eius sociis et niris sui consilii, ut per eos euadat a periculis que sibi timet pariter et apparent. Et quicumque com[m]ittit peccatum maximum, poterit suo consilio et intellectu, si fuerit prudens et sapiens, suum peccatum (poterit) remouere pariter et sanare, donec per illud redeat ad primum statum, in quo extiterat, salutarem. Sic quoque tu, domine rex, non debes contristari corda amicorum tuorum et dolorare, et corda aduersariorum congaudere. Quicumque enim hoc facit, prudens non merito reputatur. - Nonne scis quid dixit Seneca: Nichil est stulcius quam famam captare tristicie et lacrimas ap[p]robare; nihil enim sapienti uiro accidere potest quod, cum contristet[ur, non] stat rectus sub pondere? Et alius dixit: Nulla res ad odium cicius uenit quam dolor recens; re(s)cens dolor libenter ad se consolacionem inducit. Et Pamphilus dixit, uersus:
Vt grauiter dolens, non pertinet ad sapientem,
Cum dolor ad dominum premia nulla ferat.
Temperet ergo tuum pondus et p[r]udencia fletum;
Terge tuas lacrimas; prospice quid facias.
Vnde quidam sapiens dixit; nunciata sibi filii morte, inquid: Cum enim genui, moriturum sciui. Si ergo, domine rex, mortem amici tui scias, non eos plorabis; nam, ut idem ait, nec sicci oculi sint amico amisso nec fluant; lacrimandum est et non plorandum. Seruias itaque amicis tuis in uita tua et eos repara, si potes. Nam, ut idem ait, sanc[t]ius est amicum reparare quam flere. -
Et ait ad eam rex: Iam tui misertus sum, nec [est] bonum michi et tibi causam mee tristicie seu doloris nunciare: ego mortuus sum et tu et filius tuus et amici et nostri socii pro constanti. Vocaui enim talis ciuitatis homines sapientes, ut exponerem sompnium meum, et ius[s]erunt te interficere et meum filium et socios et meos homines federatos. Quomodo igitur gaudere ualebo, quando te nec alios uidere potero sapientes? aut quomodo uiuam, si perdam omnes quos ipsi iubent in simul decollari? Estne aliquis in mundo, quando hec audiens, non condoleat, seu tristetur, seu interim non stupescat?
Et audiens (hoc) regina uerbum suum noluit se ostendere [dolentem] de hac re nec in animo contristari, et ait ad eum: Nequaquam, domine rex, de hac re seu super hoc contristeris; sit enim mea anima tue anime redempcio salutaris, et conseruet Deus pacem et uitam tuam? Quia dedit tibi Deus mulieres et me procul dubio meliores, quare dominus rex de talibus contristatur? Verumtamen vnum peto a domino nostro rege ex dileccione quam habeo erga ipsum, ut non credat quod sibi dictum est fraudulenter, nec post mortem meam, in hiis falsis [s]celeratis uiris, non agas cum illis consilium ullo modo, - quia dicitur quod periculum est enim suum consilium cuilibet amico reuelare et secreta sua pandere. Vnde quidam sapiens dixit: Quod secretum est nemini dicas. Et alius dixit: Extimes ab vno posse celari secretum. Noli ergo, domine rex, tuum consilium reuelare enim homini et specialiter istis [s]celeratis inimicis tuis. Qui enim consilium suum in corde retinet sui iuris est. Nonne dixit Cato? Versus:
Consilium archanum tacito com[m]it[t]e sodali:
Corporis auxilium medico com[m]it[t]e fideli.
Etenim dixit quidam philosophus: Caue tibi a consilio illius a quo petis consilium ut sit tibi fidelis et probatus. - Nec occidat quemquam donec decies respiciat factum suum, ne forte peniteat in futuro. Non enim poterit uiuificare quemquam postquam fuerit semel interfectus. Dicitur enim in quadam parabolarum: Quando inueneris margaritas non pulcras, noli eas ostendere donec eas ostendas ei qui illas nouerit esse tales. Nunc autem, domine rex, memento quoniam hii uiri quos uocasti non te diligunt puro cordo, et hoc ideo quia duodecim de suis uirorum mil[l]ia per te fuerunt procul dubio interfecti, et eos huius rei esse oblitos utique non reputes. Ideo non decet te eis secretum tuum et tuum sompnium declarare, nec decet credere [s]celeratorum talium neque consilium malignorum. - Amiciciam talium non desideres, quia ab ipsis habere non potes, vt ait sapiens: Homini iracundo prauo nullus erit amicus nec in bonis eius erit gracia; neque ambules cum uiro fraudulenti et furioso, ne forte discas semitas eius et sumas scandalum anime tue. Et alibi: Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat iras. Et beatus Prosper dixit:
Nemo sue mentis motus non ex[c]itat equos,
Quodque uolunt homines se bene uelle putant.
Ab istis quidem consiliariis quibus tuum sompn[i]um declarasti, qui contra te moti sunt et mortem tuam desiderant, non habebis consilium salutare. - Nam ipsi tibi inimicantur, donec tuos uiros interficias sapientes qui tibi sunt coadiutores in gubernacione tui regni, et tuam uxorem que cara est tuis oculis et dilecta, et per consequens tuum dilectum filium tibi carum qui est uita tua inter alios tui regni, et equum tuum qui est tua equitatura tibi grata, et elephantem cum quo pugnas contra tuos aduersarios capitales, et cum eo sustines tuum regnum. Et quando istos omnes interfeceris, perdes delectaciones tuorum oc(c)ulorum et gloriam tui regni, et postmodum te poterunt superare et de te suam capient ulcionem et de tuo imperio te expellent, ut ipsi ad primam sui gloriam reuertantur. Porro ecce Kinaron sapiens qui adhuc uiuit; uade ad eum, te consulo pro constanti, et sibi pande secretum tuum (consilium) sine inora, et age secum, tuum consilium declarando. - In isto, domine rex, est penitus confidendum, quia [est] sapiens, anticus
(sic) tuus amicus inter omnes alios et fidelis; quia dicunt sapientes: Omnia cum consilio tui amici fac, et non penitebis; cum consilio dico sapientum fidelium et probatorum et maxime senum et non consilio stultorum neque iuuenum. Stulti enim stulta diligunt et suam stulticiam ad stulticiam trahunt. Vnde sapiens dixit: Non recipit stultus uerba prudencie, nisi que dixerit que uersantur in corde suo. Et in prouerbiis dicitur, uersus:
Quisque, suo sensu sapiens, sibi stultus habetur.
Iuuenes autem sensum maternum non habent, iuuenilia diligunt et eis inherent. Vnde Pamphilus dixit, uersus:
Gaudia semper amat, iuuenilia uerba, iuuentus.
Cum autem iste sit anticus amicus et senex et probatus, eius consilio [debes] adherere. Nam, ut ait Job, in antiquis est sapiencia et in longo tempore prudencia. Nam, ut ait Cas[s]iod[or]us, illi prudenciores semper sunt habiti qui multorum hominum conuersacionibus probantur eruditi. Quare idem dixit: Senes ipsi consiliis sapiencia[m] discunt. Et iterum: Cum multa trahis ab antiquis, meruisti(s) placere de propriis. - Ipse enim huiusmodi omnia nouit et etiam preterita et futura, et est hiis sapiencior et discretus, et est sanctus et uir iustus timens Deum, et ipsum suspectum in suo consilio non habemus, et consilium quod in te prestabit, (et) erit utile et salubre. Roga igitur eum ut de omnibus hiis que in sompn[i]o tuo uidisti (ut) ipse tibi ualeat declarare, et si dixerit quod et isti dixerunt, facies postea, sicut ipsi tale consilium tibi dando. Secundum autem scies te esse magnum regem in tuo imperio sicut ante; fac igitur de ipsis tuam beniuolam uoluntatem.
Cumque audiuisset hoc rex ab ea, regi(n)e placuit maiestati, et equitans tristis et dolens iuit ad Quinaron sapientem. Et cum ad eum peruenisset, descendit de equo, et eum in terra humiliter salutauit.
Figura regis salutantis
Kinaron heremitem.
Et ait ad eum Kinaron per hunc modum: Quid est illud quod duxit ad me hodie dominum nostrum regem et quare habes malum uultum, quia non uideo in tuo capite tui imperii diadema? Dixit rex: Dum dormirem in lecto meo die quadam, audiui in sompno meo uoces octo, et excitans et iterum ad sompnum rediens, uidi octo sompnia illa nocte, quibus a me narratis sapientibus [talis ciuitatis, fratribus] tuis, pronunciauerunt michi super ipsis magnum malum me fortiter perterrendo, propter quod timeo ne forte michi aliquod malum superueniat, ne in bello peream desolatus, aut de regno meo finaliter sim expulsus.
Istis dictis ad eum, ait Kinaron: Nequaquam, domine rex huiusmodi tribulaciones timeas nec tristeris, - quia dicitur: Gaudium nutrit ossa et ira desiccat illa. - Omnia enim tibi in bonum maximum conuertantur et in augmentum tue glorie, Domino concedente, et cito hec perficientur tibi et in prosperitatem omnia consumentur, - quia dicitur:
Omnia cum quodam ueniunt incommoda fructu. -
Figura et exposicio octo
sompniorum Kinaron heremite.
Significacio uero sompniorum que uidisti erit talis. Significacio primi sompni[i] talis erit: duo pisces rubei, assistentes tibi suis caudis, significant representari ex tali rege duas paxides plenas margaritis preciosis. Secunda uero, due aues quas uidisti post te inter tuas manus aquacite corruentes, significarunt mitti ad te unum liuncium ex rege Grecie presentantem tibi duos equos in mundo similes non habentes. Tercia, quod autem uidisti serpentem transeuntem per tuum sinistrum pedem, significat tibi a rege T[h]arsie ensem non habentem in hoc mundo similem presentari. Quarta, quod autem uidebatur tibi tuum corpus inuolutum sanguine, presentabuntur tibi ex rege Sab[b]a uestes cerici colore coccin[e]o, pro imperio similiter presentari. Quinta autem, quod uidebas corpus tuum in aqua ablui, presentabuntur tibi ex rege Tubal panni linei albissimi ualde mundi. Sexta, quod autem uidebatur tibi stare super montem album, ueniet ad te ex rege Dedam unus nuncius album elephantem tibi pulcherrimum representans quem equi attingere non ualebunt. Septima, columpna uero, igne tui capitis assistens, significat tibi ex rege Cedar coronam auri pro tuo capite presentari. Octaua uero, albam auem quam uidisti capud tuum suo rostro fod[i]entem, nunc exponere tibi nolo; sed de ea non times uel dubites, nec turberis, quoniam malum ueraciter non uidetur. Verumtamen in iram commoueberis contra tuos amicos intimos et fideles, et hoc quidem exenpnia tibi in breui tempore afferentur, et hoc erunt usque ad dies octo, Domino ministrante.
Cumque audiuisset hec rex ad pedes sancti uiri et sapientis Kinaron salutauit, et ad suum palacium rediit congauisus. Et ait rex: Vere non est in mundo ita sapiens sicut sanctus Kinaron, seu discretus. Ego autem expectans considerabo uerbum suum quod mihi prudentissime en(n)arrauit.
Septima uero die indutus rex uestibus imperialibus in suo palacio super solio sui imperii resistebat, assistentibus sibi undique nobilibus principibus; ceperunt sibi singuli nuncii cum predictis exenniis peruenire, unus post alium coram rege et hoc a primo usque ad ultimum. Cumque uidisset rex margaritas et lapides preciosos et auri iocalia, magnificata est eius leticia in inmensum; et cogitauit in corde suo, sic dicendo; Peccaui nimis, (et) uiris s[c]eleratis et (et) malignis secreta reuelare.
Figura regis et existencium
coram ipso.
Et ait rex: Vere non inspexi mea facta, annuncians meum sompm[i]um hominibus [s]celeratis, et nisi eciam miseracio Domini [que] protegit me et consilium Hellebat regine, a mundo utique peri[i]ssemus. Et ideo decet vnumquemque querere consilium a suis sociis et amicis et in ipsis credere nunc et semper, quia consilium quod prestitit mihi Hellebat ortum est ad bonum et deueniet ad finem optimum Deo dante, et Deus sustinuit meum regnum per consilium sociorum et per consequens amicorum, et per hoc mihi iusticia est sancti Kinaron [et] suorum uerborum legalitas reuelata.
Post hoc uero uocauit rex filium suum et Billet principem suum et notarium et ad eos locutus est ista uerba: Non decet nos in nostris uestiariis hec (et) exennia introducere, sed uolo illa inter uos diuidere qui personas uestras morti exposuistis propter me, et Hellebat, [que] bonum consilium mihi prestitit et salubre per quod meum imperium iam persistit, et que conuertit in gaudium meum luctum.
Et respondit Billet; ait ad regem per hunc modum: Non est mirandum quia exposuimus nos ad mortem pro domino nostro rege. Quis enim seruus non tradit se mortis periculo pro suo domino? non est fidelis seruus procul dubio reputandus; et quicumque non consentit mori pro suo domino et amicis et sociis non est uir discrecionis nec uere amicicie nominandus; et propter hoc ne admiretur dominus rex serui exponentis se loco sui domini vlle modo. Nos autem non sumus digni de hoc exennio aliquod suscipere, si filius tuus cui soli dabis animose de illis insenniis tibi missis. Dixit ad eum rex: Iam dedit nobis bona gaudia Deus abundanter; propter ea, uerecundia omni sublata, accipias tuam partem et de ea tibi placeat congaudere. Et ait Billet: Fiat illud quod placeat domino nostro regi! Verumptamen si uidetur regi, ipse primo sibi accipiat quid placebit.
Accepitque pro se rex elephantem et dedit suo filio vnum equum et alterum uero dedit suo consanguineo notario sapientissimo ac discreto, et alba uestimenta ad Kinaron presentauit que (pro) regibus erant digna, coronam uero et uestes rubeas dixit non esse dignas nisi mulieribus et reginis. Et ait ad Billet suum principem isto modo: Accipe nunc coronam et uestem, et ueni post me ad cameram dominarum. Et vocabat Hellabat
(sic) et eius concubinam que stabant uiriliter ante regem. Et significauit rex ipsi Billet quod doceret illam quod eorum uestes caperet deauratas. Cui Billet designauit suo oculo ut acciperet uestes. Rex uero eleuato capite confixit eius oc(c)ulus in oc(c)ulum Billet, quando significauit regine quod uestes caperet supradictas. Et percipiens Helebat quoniam respexisset rex quando significauit sibi Billet suo oc(c)ulo, relictis uestibus, coronam regiam retinendo, et stabat in una parte domus, ne forte extimaret rex mala aliqua contra ipsa[m].
Figura regis et filii, Billet, notarii, Helebat et
eius concubine existencium coram ipso.
Et factum est post hec, quandocumque Billet superueniebat regi, com[m]ouebat suum oc(c)ulum a die qua com[m]ouit illum regine, ne quando rex de eo malum aliquod extimaret, et nisi fuissent, intellectus regine et Billet utique non a regis suspicione euasissent.
Erat autem mos regis iacere cum Helebat vna nocte et altera cum sua dilectissima concubina. Quadam uero nocte qua mansurus erat cum Helebat, parauerat regina de grano risi ferculum (paratum), et accipiens regina para[p]sidem auream in qua erat ferculum accessit ad regem cum corona in capite; et uidens illud, eius concubina mota est inuidia contra Helebat vltra modum, et exurgens induit ei uestes imperii deauratas. Et cum intrassat cameram vbi erant, illuminata est uigore illius relucente. Erat enim sicut sol in eius ortu cum illis uestibus deauritis. Et uidens illud, rex erga ipsam dileccione maxima com[m]otus est. Et ait Helebat: Stulta fuisti eligens coronam auream et uestes relinquens deauratas, quibus (non) in nostris uestiariis similes non habemus. Cumque audiuisset hoc regina quia laudaret concubinam et contempneret suum consilium, in iram com[m]ota est contra regem et accipiens paracsidem cum ferculo effudit in regis capite uiolenter, et plena est inde facies et barba et regis uestimenta illo ferculo deturpata. Hoc factum est ut adimpleretur quod in sompnio uiderat de aue illa alba que suo rostro suum capud, ut dictum est, perfodebat, sicut sibi exposuerat Quinaron
(sic), ut superius est narratum.
Et uocans rex Billet ait ad eum: Nonne uide(n)s quod fecit hec mulier uiliter, et quando factus sum uilis et eius oc(c)ulis uilipensus? Iubeo tibi, detrunca eius capud festinanter, nec ultra coram me appareas, donec ipsam interfeceris maledictam.
Figura Helebat iactantis para[p]sidem super capud
[regis] et ferculi risi ef[f]usi super eius faciem.
Et egrediens Billet cum Helebat a facie regis dixit in corde suo: Non interficiam illam, donec cessauerit ira sua, quia mulier sapiens et prudens est et honorabilis inter omnes dominus sui regni, nec mulieribus habet similem neque parem nec absque illa esse potest dominus rex hora vna, et iam Deus manu sua a morte pluries liberauit. Et nos quidem speramus semper per eam magnum bonum, et scio quia me rex accelerantem mortem suam imposterum reprehendet, et propter hoc eam interficere non propono, donec uidebo quid mandabit rex facere de regina, et per hoc glorificabor apud omnes sapientes homines huius mundi, ac eciam rex propter hoc corrigetur ut nunquam uelit aliquod huic simile festinare, - quia uelox consilium sequitur penitencia(m) et ad penitendum se properat qui cito iudicat, - nec fieri absque preuisione diligenti. Si uero eius non recordabitur nec ad eam aspirabit, tunc mandatum suum procul dubio adimplebo.
Post modum Billet ad suam domum reginam secum duxit et duos domicellos in eius administracione et seruicio ordinauit, precipiens omnibus de sua familia summopere honorare et obedire ei sicut seruus suo domino cum honore, donec uideret super ea rex quid mandaret. Et accipiens Billet ensem inuoluit eam sanguine agni et accessit quasi tristis et dolens coram regia maiestate.
Figura Billet superuenientis cum euaginato
gladio inuoluto sanguine agni.
Et ait ad regem: Verbum tuum procul dubio adimpleui: reginam Hellabet
(sic) interfeci.
Post paulum uero recordatus est rex speciositatis regine suorumque morum et prudencie; penituit ipsam interfecisse condolens in suo corde, et cepit tristari et in suo corde fortiter disputare, verumptamen autem querere a Billet si ipsam interfecisset necne. Sperabat hoc non acceptasse(t) Billet ullo modo, quia de eius intellectu et prudencia confitebat. Et ait Billet ad regem sua prudencia isto modo: Nequaquam, dominus rex, cor tuum (nec) doleat seu turbetur; fletus enim seu tristacio quod perditum est non restaurant, sed animam affligunt et dolorem prestant corpori cordialem, corpus proprium consumantem; nec def(f)icient amicis regis tristicia et suspiria uidentibus regem tristem, et eius inimici de hoc ueraciter exultantur. Et quicumque hec audiet non reputabit eum sine dubio sapientem. Propter hoc, domine rex, consulo, sine ab hoc et non tristeris pro re que recuperari pro aliquo nunquam potest, et si placeat ei, similem parabolam hu[i]c accidenti sibi dicam. Cui dixit rex: Volo, narra mihi protinus illam. Inquit Billet:
Quoniam dicitur, dum essent duo columbi, masculus et femella et congregassent sibi grana tritici ex areis, donec plenus esset nidus suus, dixit masculus femelle uerba ista: Volo nunc ut nichil [de] hac tritici quantitate modo aliquo comedamus usque ad tempus hyemis ueniens, quia uere non inueniemus per campos et areas tempore hiemali. Cui dixit femella: Verbum tuum firmiter intellexi, et illud propono obseruare. Erant autem grana que (s)ibi posuerant humida et pluuia illa madefaciente et ipsa penitus cor[r]u[m]pente, et cum aduenisset calor estiuus, triticum excitauit in tantum ut eius cantitas
(sic) deficeret maturata. Post multos dies rediens maritus ad nidum et uidens quantitatem diminutam, dixit uxori sue ista uerba: Nonne tibi precipi non tangere de hoc frumento usque ad tempus hiemale, quando non inuenimus per campos et montes tempore hiemali? Cui respondit uxor eius: Nichil de eo comedi nec gustaui; defecit tamen ab estiuo calore et uentorum excitacione pro constanti. At ille cum non crederet suo uerbo, percussit eam in capite suo rostro, donec illa fuerit interfecta. Et factum est ita et cum aduenisset [hyems], eius frumentum ex humiditate pluuie et austri inuentum est humefactum, et in tantum fuit humefactum ut nidus uideretur omnibus esse plenus. Et uidens hoc, columbus cognouit quod uerum dixerat sibi uxor, et, quia ignoscens ipsa fuerat, incepit dolore et contristari super eo quod eam interfecerat sine causa, et sedebat uocans tristiciis tota die; et exterians se fame etsiti, donec pre dolore nimio persoluit tributum naturale.
Figura nidi cum tritico et columborum
ibidem mortuorum.
Et propter hoc docet unumquemque uirum prudentem et sapientem non esse celerem in suis processibus, sed modestum, nec obliuiscatur utique futurorum. Tu eciam, domine rex, noli querere quod non poteris inuenire, sed pocius quere(re) illud in quo tu es hodie antequam totum amittas, ne forte tibi accidat, sicut simie de lenticulis accidit, non est diu. Dixit rex: Quomodo fuit istud? Inquit B[illet]:
Fertur fuisse quidam, qui, cum ferret quoddam uas plenum lenticulis de vno loco ad alium et esset in uia inter multas celsas arbores, dimisso uase in terra cepit ibidem dormire. Cum autem uidisset quedam simia, que in arbore residebat, uas lentium plenum, de illa arbore condescendit et accepit plenum suum pugillum de illis lentibus repentine. Et cum ad arborem descenderet, de illis in terra[m] cecidit vnum granum, et nolens illud amittere, ad querendum illud (quod), ex arbore condescendit. Qui cum teneret se suis manibus per ramos arboris, eius manus aperta est in instanti, et omnes lentes sibi protinus ceciderunt. Et sic utroque caruit illa hora. - Et dicitur: Qui totum uult, totum amittit, et propter eius auariciam remansit ibidem uerecunda. Et alibi:
Qui satis est quod habet, satis illum constat habere,
Et qui non satis est, satis illum constat egere;
Ergo facit uirtus, non copia, sufficientem,
Et non paupertas, sed mentis hiatus, egentem. -
Figura uiri sub arbore dormientis, uasis lentium
[et] simie lenticulas deperdentis.
Tu quoque, domine rex, habens .xvj. mil[l]ia mulierum, dimittis gaudere et exultari cum illis, querens illam quam nunquam poteris inueniri. - Et uince in bono malum et noli uinci a malo. Vnde dicitur uersus:
In te carnalis subsit, quoque spiritualis
Imperet, unde malis bonitate re[s]istere malis. -
Et cum audiuisset rex illud ab eo, ipsum credidit interfecisse reginam sine dubio illa die.
Modo incipit disputacio Billet philosophi cum rege suo condolente de sua regina quam credebat esse mortuam, et contra philosophum suum arguens, et ipse sibi respondens et corrigens regem suis philosophicis disciplinis et documentis pertinentibus ad reges, principes et barones.
Dixit rex ipsi Billet: Propter unicam offensam super qua precepi tibi in vno momento, interfecisti reginam dilectissimam et honestam nec potuisti superstare et respicere quid esset de ipsa faciendum. Ait B[illet]: Verbum regis et uerbum eius quod non reuocatur, semper idem est in effectu.
Cui dixit rex: Quis est ille? Ait B[illet]: Est ipse Deus cui uerbum non reuocatur nec mandatum infringitur vllo modo.
Dixit rex: Magnus est meus dolor et tristicia quia interfecisti michi Helebat, michi gratam, uirtutibus refulgentem. Ait B[illet]: Duo sunt quorum tristicia magna est in hoc mundo, et gaudium et bonum paruum: qui dicit non esse raciocinium in die mortis, nec iudicium neque meritum et affliccio, et qui nunquam egit misericordiam alicui in (in) hoc mundo.
Dixit rex: Si uiderem Helebat, nunquam de aliquo tristarer in hoc mundo. Ait B[illet]: Duo sunt qui non debent tristari de aliquo nec dolere: qui agit misericordiam et omni die addit ad illam persequendam et qui nunquam peccauit nec deliquit.
Dixit rex: Nunquam amplius respiciam Helebat! Ait B[illet]: Duo sunt qui nichil respiciunt: cecus et non habens intellectum, et quemadmodum cecus nichil uidet, sic et stultus, qui bonum a malo finaliter non discernit. Scriptum est autem: Stultus ambulat in tenebris et p[er]agrat.
Dixit rex: Si uiderem Helebat, mea exultacio magna esset. Ait B[illet]: Duo sunt qui uident in hoc mundo: habens oc(c)ulos sapientes et discretus.
Dixit rex: Si respicerem uultum Helebat, non saciarer respicere uultum suum. Ait B[illet]: Duo sunt qui non saciantur nec quiescunt: Ille cui cogitacio, nisi ad congregandum vacat diuicias et thesauros, qui appetit comedere que in loco nequeunt reperi[r]i.
Dixit rex: Non debeo te sequi amplius in omnibus, ut uidetur. Ait B[illet]: Duo sunt illi quos nemo in aliquo debet sequi: qui dicit non esse iudicium et raciocinium de operibus hominum et com[m]issis, et cuius oculus non cessat respicere et aures audire que sua non sunt, qui desiderauit mulieres semper concupiscere et cor a male agendo continue non cessauit, quoniam eorum finis procul dubio malus erit.
Dixit rex: Factus sum pro Helabeth
(sic) desolatus. Ait B[illet]: Tria sunt que fuerunt certissime desolata: flumen scilicet, in quo aqua non uidetur, et terra carens rege, et mulier carens uiro.
Dixit rex: Bene me correxisti hodie. Dixit B[illet]: Tres sunt maneries hominem corrigendi: qui agit malum contra dominum regem suum, et uir sciens [mandata] et ea in aliquo non obseruat, et cui fit misericordia et beneficia non ea recognoscens.
Dixit rex: Deperdidisti iudicium Helabath
(sic) nec ad lucem ius suum discreto iudicio eduxisti. Ait B[illet]: Duo sunt quorum ius perditur absque culpa, et [in] suis operibus defraudantur, nec eorum iudicium ad lucem manifestissime deuenitur: qui induit serici uestimenta et stat [pedibus] discalciatus coram rege, et [qui] accipit iuuenem puellam in uxorem et postea illa dimissa eam longo tempore non requirit.
Dixit rex: Diris tormentis dignus es super eo quod contra me perpetrasti. Dixit B[illet]: Tres sunt illi qui digni sunt affliccionibus et tormentis: qui agit malum alicui qui ipsum in aliquo non offendit, et [qui] ad mensam aliorum accidit non uocatus, et qui petit proximo suo quod non habet et, negata [sibi] peticione, adhuc infert tedium in petendo.
Dixit rex: Silere deberes, donec cessaret penitus ira mea. Dixit B[illet]: Tres sunt qui silent et obdurant aures suas, scilicet serpens in manu incantantis et qui piscatur pisces et lucios seu salmones, et qui cogitat magna et ardua perpetrare.
Dixit rex: Vtinam uiderem Hellabath! Dixit B[illet]: Tres sunt qui desiderant quod non inueniunt in hoc mundo: impius cupiens in secta com[m]unicari iustorum hominum et proborum, et homicida cupiens suum gradum esse in gradu solitarii heremite, qui diuino cultui uocare ueraciter non cessauit et qui suis grauibus sceleribus Deum prouocat et petit ab eo, in ipso confidens, remissionem et indulgenciam peccatorum.
Dixit rex: Valde factus sum uilis in tuis oculis et despectus. Dixit B[illet]: Tres sunt qui suos dominos uilipendunt, scilicet: seruus qui domino suo uerba multiplicat absque ulla causa uel modo aliquo indiscrete, et seruus qui dicior est suo domino iam ditatus, et seruus qui a suo domino nutritur delicate.
Dixit rex: Valde me tuum dominum derisisti. Dixit B[illet]: Quatuor sunt quos debet quilibet deridere: illum scilicet qui dicit se in multis diris bellis (se) extitisse et multos in illis homines occidisse, et nullum in suo corpore uulnerum apparet uestigium, uel ostendit aliquam cicatricem aut nullam predam fuisse depredatus et nullum leporem ad domum asportauit; et qui dicit se sapientem et [scientem] scienciam Excelsi et colentem Deum et (et) heremitam, et tamen suum corpus est ualde pinguissimum et robustum; qui enim uacat diuino cultui extenuatus carne suis abstinenciis [et] carnis maceracione procul dubio debet esse; et mulier uirgo que deridet mulierem habentem suum uirum pro eo quod dedit se uiro suo; quis enim nouit utrum illa mulier uirgo sit [uel] fornicatrix (uel) fuerit? quapropter haberi debet derisione et opprobrio hac de causa; et qui lugit de preteritis et impos[s]ibilibus, desiderans non fuisse cum fuit et esse quod impossibile est; talis est finaliter increpandus.
Dixit rex: Non cum ueritate tua opera peregisti, et male egisti interficiens Hellabath
(sic) generosam. Dixit [Billet]: Tres sunt qui sua opera cum ueritate non perficiunt quod debent: qui non dicit ueritatem, sed ab ipso mendacia proferuntur et eius uerba non habent existenciam neque fructum, et qui sollicitus est circa cibum et potum, negligens tamen in operum exercicio tempore ordinato, et qui, antequam irascatur, non refrenat iram suam.
Dixit rex: Si uere egisses et iuste, non interfecisses Helabath pulcherrimam et honestam. Dixit B[illet]: Quatuor sunt qui iuste agunt [et] uere in hoc mundo: seruus qui parans cibum et illum apponens ipse primo incipit degustare, ut suu(u)s dominus non possit uenenosis cibariis seu ferculis interimi, et uir qui contentus est unica muliere, et rex qui querit pro suis factis et uiris prudentibus consilium salutare, et qui uiolenter composcit et refrenat iram suam.
Dixit rex: Amodo te timeo ultra modum. Ait Billet: Quatuor sunt qui timent quod non est in aliquo pertimendum, scilicet: quedam auis paruula inter aues, que stans in arbore (et uolans per aerem), unum pedem eius tenens contra celum, timens ne forte celum cadat super ipsam, putans suo pede firmiter sustinere celum, que auicula regulus appellatur; secundum est pica regens se vno pede timens premere terram, ne forte sub ea corruat in abissum; tercio uermis qui in terra nutritur, qui parce comedit de predicta, timens nequando sibi defficat et (s)cibum non habeat, finaliter moriatur; et uespertilio qui non uult uolare de die, putans nullam in mundo esse auiculam pulcriorem et timens ob hoc ne forte desideratus ab omnibus capiatur; ideo in scis[s]uris et fenestris domorum in die absconditur usquequo sol (uel) occiderit (et se absconderit) et ueniet nox obscura.
Dixit rex: Non amplius decet nos tibi ulterius adherere. Dixit B[illet]: Octo sunt que nunquam sibi inuicem adherent neque ad inuicem coniungunt, scilicet nox et dies, iustus et impius, tenebre et lux, bonum et malum, uita et mors.
Dixit rex: Iam orta est in corde meo inimicicia [aduersus] te ultra modum, quia interfecisti Helabath
(sic) graciosam. Ait B[illet]: Quatuor sunt que inimicantur sibi ad inuicem in hoc mundo, scilicet: lupus et canis, murilegus et mus, nisus et columba, coruus et busus.
Dixit rex: Ex quo interfecisti Halabath
(sic), totam tuam scienciam dissipasti. Dixit B[illet]: Sciencia[m] et sua opera dissipantes sunt: qui dissipa(n)t suas peractas iusticias et bonas operaciones per peccata, et dominus qui suo seruo fatue reueretur, et pater qui non prestat prerogatiuam suo bono filio pre aliis suis malis, nec qui reuelat secretum suum uiro seductori et doloso.
Dixit rex: Ego ipsemet hanc tribulacionem michi intuli manifeste. Ait B[illet]: Duo sunt qui sibi ipsis conferunt angustiam et dolorem, scilicet: qui suis calcaneis super digitos pedum a terra ambulat eleuatis; non enim securus est, [timens] ne quando precipit(ar)etur, corruendo peribit et cadat in foueam repentine; et homo impotens laudans se non timere bellum, periculum neque mortem, et suum aduersarium uilipendit; sed quando fuerit in bello astrictus, non potens sustinere bellicas stimulaciones, fugit et a dextris et a sinistris, et redditur confusus finaliter in se ipso.
Dixit rex: Voui uotum te interficere importunum. Dixit B[illet]: Quatuor sunt pro quibus homo vnquam debet uotum facere erga Deum et nunquam eos a se nullatenus separare: pro equo bono qui est equitatura sui domini equitantis, et de boue qui bene arat et colit agrum suum, et prudente muliere qui diligit uirum, et pro legali seruo qui agit opera sua toto corde et animo suo posse et dominum suum semper timet.
Dixit rex: Nunquam uidebo Hellabath
(sic) similem in hoc mundo. Dixit B[illet]: Quatuor sunt qui non habent similem neque parem, scilicet: mulier, que, cum gustauerit multos uiros, non contenta est finaliter vno uiro, et qui doctus est mendaciis nunquam uerum profert nec de aliquo dicit uerum, et ille qui in suis negociis nisi a se ipso querit consilium nec iuuamen, et crudelis qui non potest procul dubio permutare suos mores ut [sit] homo perfectus inter homines reputatus.
Dixit rex: Non consul[u]isti iusticiam [nec] peccatum ueraciter in hoc facto. Ait B[illet]: Quatuor sunt qui nec peccatum nec iusticiam considerant in hoc mundo: primo igitur qui multum est sua infirmitate grauissima ag[g]rauatus, et seruus qui [non] perterritus suum dominum indiscrete reprehendit, et qui querit occasionem contra suum inimicum impium et malignum, et uilis qui non timet illum qui, se melior, est dignior reputatus.
Dixit rex: Iam dolorem in anima mea intulisti. Dixit B[illet]: Tres inferunt dolorem procul dubio sibi ipsis: qui bellum ingrediens sibimet non precauit donec a belli furia stimulatur, et qui carens prole et consanguineis non cessat pecuniam et diuicias congregare et illos usuris exercet continue inter gentes, quoniam quandoque in tantum habetur odio quod ab hominibus perditur una hora et moritur mala morte, et senex puellam accipiens in vxorem que non desinet sub eo continue fornicari et eius mortem obtare non cessat ut possit accipere iuniorem sibi gratam, donec quandoque ingeniatur ut pereat uenenosa et pestifera pocione.
Dixit rex: Non amplius debemus in te confidere. Ait B[illet]: Quatuor sunt in quibus aliquis non debet confidere vllo modo: mali serpentes uenenosi, et crudeles lupi animalia deuorantes, et reges iniqui et crudeles, et corpus quod Deus mori iusticia destinauit.
Dixit rex: Amodo oportet nos a te preseruari. Ait B[illet]: A quatuor debet se vnusquisque summopere preseruari: a latrone, mendace et ab inimico homine et crudeli.
Dixit rex: Hec allegaciones sufficere tibi debent quia me probasti fortiter et temptasti. Dixit B[illet]: In quatuor res probatur: vir fortis in bello capiens et discretus, bos aratro colligatus, seruus in sua dileccione erga omnes homines sibi notos, intellectus uero et regis discrecio in eius ire prouocacione comprobantur, mercator in suis negociis circumspectus, socii vero qui suorum offensas remiserunt sociorum, et fidelis amicus in temporibus aduersitatum amicorum suorum frequentissime comprobantur, vir autem religiosus suis ele[e]mosinis et oracionibus similiter comproba(n)tur, cum eius perseuerencia in hac uita in maceracione sui corporis et sue persone affliccione comprobatur, vir uero nobilis natura ueraciter approbatur, in suis ma(ma)nibus largitate omnibus ei petentibus eius benignitas poterit experire, pauper uero a peccatis et a uiciis recedendo et querendo iuste et temperate tantum modo uictum suum.
Dixit rex: Quomodo potes ante me loqui considerans iram meam? Ait B[illet]: Septem sunt que vmquam de ira regia excluduntur: qui non compescit iram suam quando ab aliquo prouocatur nec sua uicia remittit coram ipso, et sapiens non faciens bona opera et honesta, et stultus uana gloriosus et mendosus, et iudex recipiens premium in iudicio malo modo, et sapie[n]s auarus sua sciencia aliis ad docere, et faciens iusticiam ad eius seculi meritum prosequendum.
Dixit rex: Multum exasperasti et male egisti mihi et tibi usquequaque. Ait B[illet]: Octo sunt que sibi et aliis malefaciunt in hoc mundo: stultus qui nichil scit et reputet se sapientem (et) uolens alios edocere, et uir sapiens carens intellectu (et) qui querit quod non potest alicubi inueuiri, et crudelis impius et malignus, et qui utitur consilio proprio nec querit a suis sociis caris sibi consilium salutare, et qui submittit se regum seruiciis non habens intellectum neque prudenciam in se ipso, et qui querit habere scienciam cum qua possit litigare cum hiis qui ipso sunt sapienciores et melioris intellectus nec recipit, ab eo a quo ortus est, fulcimentum, et qui adheret regi et uult eum a suis fallaciis defraudare super reg(n)um officiis ordinatus, uolens regem decipere fraudulenter, et qui malorum morum est nec correcciones recipit op[p]ortunas.
Post hec B[illet] siluit coram rege, sciens regem pro regina contristatum, et qui[a] ad ipsam afficiebatur, cogitauit in corde suo regem suum consolari, sic dicens: Teneor regi operari opus per quod me diligat dileccione maxima, sicut decet, et dimittat meam offensam in omnibus hiis que exasperans contra ipsum et afflixi et temptaui ipsum, neque effudit super me iram suam. Et respondens ait ad eum: Domine rex, regat Deus imperium tuum et gloriam tuam exaltet in immensum, quia non est sicut tu in hoc mundo, nec simile[m] habuisti in omnibus que te precesserunt, nec erit tibi similis in hiis quo tibi successuri sunt neque erunt in futurum, qui[a] non ef[f]udisti super me iram tuam. Ego autem mea stulticia et def(f)ectu intelligencie, et quia uilis et imprudens sum, presum[ps]i loqui ante te omnia que locutus sum propter bonum. Verumtamen, domine rex, non recesserunt a te bonitas et gloria, neque decet. Ista enim sunt que addiderunt ad tui intellectum eleuatum et uirtutibus refulgentem, et quia prorogasti iram tuam in omnibus hiis que audiuisti a me, nec aliquas intenciones pessimas protulisti. Etenim [fuisti] butiro humilis et benignus sermone; placabilis et modestus, dilector pacis, ueritatis, bonitatis, hominibus et regibus aliis preexcellis, et quando aduenit tibi contrarium et infortunum ex stellarum aduersitate et planetarum, aut contrarii sunt tibi malum aliquid, (et) admittens omnia que habes, non pro tanto et in tuo animo conturbaris nec eciam alteraris, sed omnia recipis nec obstupescis, uultu placabili permanes et benigno; sed semper tua anima consolatur et corde tuo disputas in te ipso ad ostendendum quoniam illud quod Deus dat tibi recipis pacienter. Et quicumque non sic se habet ex omnibus, eum deponis et exterminas extra regnum, et filios proteruitatis a(d) te prolongas et destruis sicut decet, et cessant ab hoc a malo quod suo timore intendebant tanquam perterriti et confusi. Tu autem, domine rex, multitudine tue misericordie et tue bonitate iram tuam contra me refrenasti nec ipsam super me ef[f]udisti et sustinuisti omnia que a me audiuisti, cum uilis et paruus in oculis tuis sim ab omnibus reputatus, et laudo inde Deum propter me, domine rex, quia non mandasti me perdere nulla morte. Nunc autem in manu tua sum; nam quod [feci, non] nisi ex mea dileccione erga te, corde tuo et potentia feci. Et [si] forsitan peccaui in hoc, uirtutem habes et imperium propter peccatum meum et meis offensis me perdere, si tu uelis.
Et audiens hoc rex quod non interfecerat Helabath gauisus est ultra modum. Et respondens ait a[d] B[illet] et locutus est sub hac forma: Dicam tibi quid est illud quod me (contra te) sustinuit non irasci contra te: quia sciebam dileccionem tuam et tuum bonum [consilium] erga me ueraciter et salubre et seruicium quod michi fideliter seruiebas, et sperabam ex tuo intellectu et prudencia te non interfecisse reginam Hellebath michi gratam, quia, licet peccauerit contra me, non tamen fecit michi illud ad malum et proprium odium, sed ex sola inuidia que regnat cotidie in hoc mundo. - Quam inuidiam fugere debeas, que pocius ledit ferentem quam illum contra quem portatur. Qui enim in inuidiam secum portat, nunquam letus est nisi de proximorum detrimento, et nunquam tristis nisi de eorum quomodo. Vnde scribitur: Inuidia est odium aliene felicitatis, uel dolor animi ex alienis com[m]odis, et ita quanta sunt felicia hominum gaudia, tanti sunt inuidorum gemitus; quam inuidiam secum portant plurimumque pauperes et detractores et ydiote qui inuident aliene sciencie. Mali semper inuident bonis. Quare Oracius dixit:
Inuidus inuidia comburitur intus et extra;
Inuidiosus ego non inuidus esse laboro.
Inuidiam itaque taliter fugias quod ta(s)cendo, uel loquendo, uel faciendo, te uel alium non ledas, sequendo dictum Catonis qui dixit uersus:
Inuidiam nimio cultu uitare memento;
Que, si non ledat, tamen hanc sustentare molestum est.
Et non solum a corde tuo inuidiam repelle, sed eciam ab aliorum inuidia amicorum que frequenter magis hominem ledit quam inimicorum insidia. - Ego autem debui tibi parcere et non fui com[m]otus contra te nec iratus, quia ego dixi, inquam, penes me: Quomodo interficiam eum, cum ego ipse sibi preceperim eam interficere, et si ipse interfecerit illam, non est culpandus; - ego ipse fui culpabilis, ut dicitur; - et tu fecisti mihi graciam quam vnquam nemo fecit, et debeo te super hoc laudibus sublimari. Nunc autem duc reginam ante nostram presenciam festinanter.
Exiens B[illet] a regis facie cum gaudio et exultacione dixit regine Hellabath quod imperialibus uestibus se ornaret et ueni[re]t coram regia magestate. Et ita factum est illa hora. Et cum uideret eam rex, magnificatum est suum gaudium coram ipsa. Et ait ad eam: Fac ex nunc quecumque facere uolueris; non enim denegabo de cetero uerbum tuum.
Figura B[illet] et regis
loquentis Hellabath.
Et ait Hellabath: Conseruet Deus regnum tuum, quia non debuisti penitere mee mortis ex quo offendi contra te et per consequens regi(n)am magestatem! Tua tamen miseracio et gracia tua me sustinuit usquequam et de mea morte doluisti.
Et ait rex ad B[illet]: Tu iam fecisti mihi graciam propter quam debeo te coram populo col[l]audare et tota uita mea; et uidi ex te quod nunquam rex ex seruo suo vmquam uidit, et michi melius isto seruicium non fecisti, quia non interfecisti reginam Hellebath mihi caram, et cum interfecerim eam. Tu uero ipsam a morte liberasti et restituisti mihi ipsam, et propter hoc nunquam deinceps tibi aliquid facere demandabo; et propono te de[h]inc super meo regno et populo, ut facias quod tibi uidebitur obseruandum. Et respondens B[illet]: Ego sum, domine rex, seruus tuus. Verumtamen vnum peto a te, domine, cum effectu quod nunquam festines aliquod magnum et arduum facere, donec premeditaris bene in animo super eo, et respicias futura et maxime in causa huius generose mulieris Hellebat, cui similis hodie non poterit reperiri, quia gracia, pulcritudine et intellectu ipsa est decorata et moribus illustrata. - De ipsa enim potest dici: Bona mulier fidelis custos est et bona domus. Vnde: Bona mulier est melior auro et lapide precioso. Versus:
Quid melius auro? iaspis. Quid iaspide? sensus.
Qui[d] sensu? mulier. Quid muliere? nichil.
Sicut enim nichil est superius benigna muliere, ita nichil est crudelius infesta muliere. Ista autem te a mortis periculo sua prudencia liberauit, sicut illa mulier que suo sensu et ingenio thesaurum fecit restitutum mercatori. Dixit rex: Quomodo fuit hoc? Inquit philosophus:
Accidit quod quidam mercator diues perrexit versus Greciam, et, dum ibat, peruenit in Egiptum. Qui deserta[m] terra[m] intrare uolens et transire, cogitauit quod pecuniam suam in Egipto demitteret et cetera. - Ait rex: Vero ueritatem protulisti, nec oportet plus de hac materia dicere nec proferre. Iam enim induxisti me quod nunquam aliquid magnum uel paruum deliberabo, donec illico respiciam decies de hoc in animo ruminando.
Post hoc, dans regine Hellebath de illis pulcris uestibus aureis et regalibus, permansit rex cum exultacione et pace in longitudine dierum et gaudio regno suo. Et suum consilium cum B[illet] [de]liberauit (quod deliberaret), ut deperderent totam progeniam illorum uirorum quos rex uocauerat pro exposicione sui sompnii nocte illa et qui uoluerunt perdere regem et suam familiam falso modo. Et sic permansit rex in pace laudens Deum de misericordia quam sibi obtulit in hoc mundo, exaltans Kinaron de sapiencia et intelligencia ipsius, quia eius sapiencia et consilio rex et eius uxor, filii, alii et fideles socii a morte liberati sunt et in uita per longa tempora permanserunt.
Figura eius qui interfecit illos expositores sompniorum.