B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Raimundus de Biterris
floruit 1310
     
   


L i b e r   K a l i l æ   e t   D i m n æ

C a p i t u l u m   d e c i m u m

________________________________________________


INCIPIT CAPITULUM
DE MURILEGO ET MURE.

     Ait rex ad philosophum: Verba tua optime intellexi, que michi pro eo at[t]ulisti, qui inprouide agit sua opera et in(h)erte, et quid ei accidat ultimo et in fine. Nunc autem indica [michi] pro uiro inbecilli, quando in manus suorum inimicorum incidit et malorum, quomodo decet ipsum argumenta suscipere contra ipsos, ut de manibus eorum possit euadere bono modo, et alicui, absque periculo, ipsorum adhereat predictorum, et ipsum in socium recipiat diligenter propter id quod ipse indiget pro sui euasione et liberacione a malo et a periculo in presenti, et cum hoc uniuersos suos (et) alios superet inimicos et non capiatur ab ullis, illius de consilio inimici qui ei effectus est ficticius iam amicus, [et] quando sue ingeniaciones esse debent.
     Inquit philosophus: Scias quod omni tempore inimicus fieri poterit iam amicus; non autem amicus fieri poterit inimicus, quoniam, quando uidet quis suum inimicum [esse] sibi refugium in aduersitatibus, red[d]itur eorum inimicicia dileccio fructuosa. Sed quando uidet quis ex amico suo aliquid quod ei nocet, iam redditur eorum uehemens dileccio inimicicia inimica. Et fortasse non decet probum uirum in suo confidere inimico nec ipsum debet pro persona sua fidelissimum reputare; sed debet eius factura respicere cum effectu et facere quod est utile et honestum. Quicunque uero respexerit quod [ei] proficit et nouerit quod tunc querat, pacem sui inimici suo tempore oportunam, et quando ei inimicari debeat qui amicus extiterat, ad magnam perueniat libertatem et habebit suum optatum procul dubio quod uolebat. - Verum pauci sunt amici [h]odie in hoc mundo; sed ficticii et inserti cotidie reperimus. Dicunt enim sapientes quod uero amico et fideli nichil ualeat comparari, iuxta illud;

     Condoleo modo, dum uideo quia rarus amicus,
     Et simulat uel dis[s]imulat fere cunctus amicus,
     Vt rapiat uel desipiat, simulatur amicus.
     Dis[s]imulat male, dum cumulat, quod perdat amicus.
     Corrigeret, non detrigeret (sic) te uerus amicus.
     Argueret, si diligeret specialis amicus.
     Ficticius, palea leuius discedit amicus.
     Quemque probat, cicius reprobat simulator amicus. -


     Quemadmodum fecerunt murilegus et (et) mus qui a mortis periculo euaserunt et sua societate ad inuicem graciosa. Dixit rex: Quomodo fuit hoc nunc declara. Inquit philosophus isto modo:
     Dicitur quod erat quedam arbor maxima circa maris litus in quadam maxima planicie circa quam erant mulle fere uel ferue; in ramis uero eius multi nidi auium existebant. Erat autem in sui radice cauerna cuidam murilego cuius Peridon nomen erat, et apud cauernam illam foramen cuiusdam muri existebat cuius nomen erat Romi. Et cum sepe uenissent uenatores ibidem ad uenandum, quadam die uero illis uenientibus et expositis ibi retibus, incidit in illa murilegus irreticus. Et cum exiret mus de foramine suo, more solito, ad escam sibi procurandam, uidit murilegum in retibus inuolutum, et gauisus est ultra modum, dicens finem suum et quid sibi possit accidere in futurum. Et respiciens post se, uidit canem sibi insidias facientem, et eleuans in altum occulos, uidit in ramo arboris auem uolentem ipsum rapere, procurantem. Et tunc mus extimauit quoniam, si recederet a cauerna, protinus raperetur, et, si ultra iret, a murilego raperetur, et, si fugeret, ab auicula raperetur. Et uidens quoniam circumdauerant ipsum undique pericula, in se talia cogitauit, dicens in animo: Multe tribulaciones agregate sunt contra me, nec est qui me eruat ab [eis], nisi meus intellectus et argumenta forcia in hoc casu. Nunc autem nequaquam cor meum debet stupe[s]cere ab hiis periculis nec turbari. Non enim debent a uiro prudenti eius intellectus et prudencia recedere propter ista. Intellectus enim sapientum ipse est qui eos saluos reddit in hora tribulacionis et angustie pro eo quod sibi prestat consilium ut a suis aduersariis euadat quotidie amicus, nec debet stupescere in hiis que debet facere ullo modo.

Figura murilegi capti in rethe et auis
in arbore et canis et muris.

     Et considerauit mus sic dicendo: Non est michi melius quam me adherere huic murilego et eius pacem requirere et amorem; nam uidens sibi aduenisse similiter tribulacionis periculum sicut michi et (quibus) nullus ualet ipsum ab isto periculo liberari. Et forsitan audiens murilegus uerba mea bona, serta et salubria que sibi propono breuiter declarare, (et) credet in me et requiret pro sui bono et liberacione, et bonum consilium sibi dicam, et cum hoc forte (et) ego similiter euadam ab hoc periculo, sicut ipse. Et accedens ad eum, dixit ei: Quando es? Cui respondit: Male. Tu enim uides me esse in hac periclitacione. Et ait ad eum mus: Non ego tibi mentiar nec dolose procul dubio tibi loquar, quia diu desideraui uidere istum diem ut in malum insideres in presenti. Verumtamen michi eciam tribulacio maxima superuenit que hanc leticiam abstulit michi aduersus te quam habebam. Et nemo est potens, nisi ego, in hac tribulacione te iuuare. Nunc autem audi quod tibi dico, quia non est mendacium, sed est uerum, canis et auis inimicantur michi et per consequens tibi ipsi. Ego autem paruus et uilis sum, et si reuertar, canis me capiet in instanti, uel si recedam, auis me rapiet festinanter, et si accedam ad te, me interficies tuum seruum. Et si me non interfeceris, te de hoc periculo liberabo, rodens tua rethia meo dente. Nunc autem confide in meis uerbis, et, quamuis sim modicus, potero te iuuare. Quicunque non confidit in aliis, non alii in ipso confidunt ullo modo, nec est sapiens, nec discretus. Recipe igitur a me societatem et dileccionem, quia tibi et michi erit utile atque bonum. Et michi da fidem ut possim in te confidere sine fraude, et confide in me, et non af[f]ligas me nec inferas michi malum. Et sicut ego quero uitam tuam ut uiuam, sic debes tu querere uitam meam ut uiuas et remaneas una mecum. Et quemadmodum homines non liberantur a mari nisi per naues et naues nisi per homines, sic nostra societate liberari poterimus ab ea tribulacione maxima in qua sumus.
     Et audiens murilegus uerba muris cogitauit quoniam fidelis esset sibi; gauisus est corde suo, in ipso confidens illa hora. Et ait muri: Iustus es et uere locutus es uerba tua. Nunc autem respice, et fac illud per quod inter me et te pax et concordia reforme[n]tur, quoniam ego tibi hanc misericordiam in posterum obseruabo quam michi feceris in presenti. Dixit mus: Michi da fidem tuam, et accedam ad te [et stabo] tecum, et erimus fideles socii et amici, quia canis et auis, quando hoc uiderint, de me spem suam penitus amouebunt. Et tunc ego uidens illos recessisse, nec timebo, [et] funes tuos et retia detruncabo, cum in pace fuero et salute. Et tunc dedit sibi murilegus fidem suam. Et accessit ad eum mus in instanti.
     Et uidens canis et auis, quoniam mus adhesisset murilego, uiam suam abierunt. Et accedens mus rodit suauiter funes illos, donec euasit murilegus de rethibus inuolutus, [et dum roderet mus negligenter, ait ad eum murilegus: Amice, cur tepide agis in mea deliberacione? Scire quidem debes, sicuti tuam festinaui deliberacionem, sic debes et in meam liberacionem festinare. Quod si forsitam (sic) hoc facis quia recordaris michi nunc odii quod inter nos extitit, non debet uirum, qualis tu es, hoc facere, nec amplius in tuo corde debet odium aduersus me residere. Iusti enim uiri et misericordes sibi inuicem odium non reseruant; quamuis eis multociens offendatur, unico tamen beneficio remittunt tunc offensam, et tunc societatem communicant et dileccionem maximam et honestam. Qui enim ingratus est accepto beneficio, malum procul dubio iam meretur et tribulaciones quamplurimas pacietur. Et si malum facere proposuerit, eius finis erit ad malum et tribulaciones quamplurimas pacietur.

Figura muris rethia
murilegi corrodentis.

     Et ait mus talia proponendo: Duo dicuntur boni socii in hoc mundo, primus quidem qui fidelis est in suo amore intimo et non ficto, secundus uero cuius amor est cum dolore et fraude, et pacem loquitur proximo ore suo, corde uero minatur ei insidias toto posse; et (non) erit necesse illi penitus adherere alicui, ut quilibet eorum (non) nitatur ad illud pro bono sibimet, ne deceptus se presumat propter illa. Fidelis uero socius debet animam suam exponere pro suo amico; in omnibus sui(s) proximi(s) (in) tribulacionibus (eorum), que ei facere potest tunc tenetur [et] ipsum iuuare. Et nullus est qui amiciciam amici dolosi et proditoris non debeat ab[h]orrere. Decet enim uirum sapientem suam animam a talibus preseruare. Quicumque uero querens pacem sui inimici et confidens in ipso nec tamen cauet sibi ab eo, erit (eius conuersacio) sibi laqueus in futurum, quemadmodum quis proprium sequens appetitum ossa comedat; stomachi calor ea masticare nec poterit digerere, nec conuertere in bonum corporis nutrimentum; quapropter malum humorem genera[n]t indigestum. Nec ullus debet respicere hominem non sibi proficientem nec utique releuantem. Decet autem nunc me respicere bonum quod michi hodie contulisti. Et sicut iam mei placitum perfecisti, ita et ego debeo tui placitum iuxta mei commodum adimplere. Et preseruabo me, ne michi a te malum eueniat, quod meque coegit querere pacem tuam. Et erit michi tunc tua societas causa mee ruine et magni periculi in futurum. Omnia enim hec fieri debent suo loco et tempore opportuno. Nam quod non fit suo tempore et loco non habet radicem nec per consequens fundamentum, nec fructum produxit hominibus fructuosum. Nunc autem uolo caute rodere funes tuas; relinquam tamen unam de illis ut tenearis, ne offendas me nec nocere possis. Et detruncabo tibi illam, quando michi nocere non poteris, cum a tuo laqueo euaseris noxiuo.
     Et factum est; cum uenisse(n)t in mane uenator, timuit multum [murilegus], et ait ad eum mus: Nunc uere hora aduenit ut debeam rodere tuum laqueum, ut euadas.
     Et factum est; antequam accederet uenator ad rethia, funem ultimam detruncauit, et exinde est murilegus liberatus. Et ascendit ad arborem subito illa hora, et ingressus est mus cauernam suam repentine. Et uenator, accipiens sua rethia, confusus abiit uiam suam.

Figura rethis, muris, muris et murilegi in arbore
et uenatoris viam suam abeuntis.

     Postea uero exiens mus de cauerna uidit murilegum super arborem existentem. Cui ait murilegus isto modo: Amice, inquid, accedas ad me. Ex quo michi tantum bonum contulisti et procurasti, decet ut tuarum operacionum fructum comedas salutarem. Accede igitur ad me et ne timeas de me tuo socio et fideli. Tu enim eruisti de morte animam meam pro constanti. Et ideo itaque a me et a mea gente tuas operationes omnes quas operatus es percipe, de bonis meis recipe partem tuam, et omnia mea que habeo tua sunt sicut mea. Et iurauit ei murilegus ut deberet credere suis uerbis et in ipso quam plurimum confidere.
     Et respondens ei, mus ait ad eum: Quicumque nescit cum suo amico conuersari, sicut conuersari debet cum amico, quando est ei inimicus, uel cum amico, quando est sibi socius, debet [contra] reputare amicum in natura inimici et humiliare animam suam sub suis pedibus sicut decet, sicut ille qui stetit aduersus el(l)ephantem dormiens quiescendo. Appellauerunt autem sapientes nomen amici amicus propter bonum quod iam speratur ab eodem et nomen inimici inimicus propter malum quod de eodem dubitatur. Non est autem in mundo inimicus cui inimicicia non sit in eo duplex. Ille autem homo utitur bono et proprio suo consilio et honesto, et decet unumquemque se ab inimico suo cotidie precauere. Et decet uirum sapientem quandoque suo credere inimico, et hoc, propter hoc quod sperat ab eo bonum aliquod in futurum, et amicum relinquere et eius societatem procul dubio propter malum quod timet sibi posse ab eodem uenire. Sic enim iumenta faciunt tota die; uidemus enim filium sequentem matrem, dum ipsum lactat; postquam uero eum lactare desinit, ipsam protinus derelinquit. Sic et uir prudens debet sibi querere ab amicis et aduersariis utilitatem et commodum, quantum potest. Nam quandoque redundat sibi (in) bonum [ex odio] quod est inter se et suum aduersarium inimicum, sicut ex amicis amicicia fructuosa. Non debet uir prudens amiciciam relinquere amici ueteris sui [et] antiqui, quando non iuuat eum, nec ex eo utilitatem percipit fructuosa[m], (debet enim relinquere;) sed debet apud se amicus fidelissimus reputari, et debet in socio suo confidere et timere suum procul dubio inimicum. Quicumque enim fuit inimicus, et postea factus est amicus propter aliquod bonum quod sperat, cessante illo bono, et eius cessat amicicia in instanti et red(d)it ad primum statum inimicicie sicut ante; sicut aqua per ignem calefacta, que remota ab igne, redditur frigida, sicut fuit ante. Tu autem es michi maior inimicus omni de mundo creatura, sed propter bonum quod nostrum quilibet recepit ex altero nobis accidit quod facti essemus socii sine fraude. Nunc autem iam timor de quo timebamus expirauit, et rediit odium quod inter nos fuerat sicut ante, et scio bene quod odium tuum erga me est sicut ex diebus antiquis, quia, cum ego sim cibus, tu uero comestor, ego debilis, tu fortis, quomodo esse poterit societas inter nos? Ego quidem timeo a te deuorari subito et propter hoc non credam in te nec confidam in eternum, quia quicumque credit inimico suo antiquo ultimo in manum eius incidet in futurum. Dixerunt autem uiri sapiencie et intelligencie: Quando imbecillis uir non confidit in suo inimico, euadit pluries ab eodem, nec in sui manum incidit, sed euadit similiter; et hoc: Fortis, si confidit in suo debili inimico, in manu eius ultimo capitur. Et dixerunt quidam quoniam debet unusquisque prudens suo adhibere inimico, quando alter eorum altero indiget inimico et humiliare se debet cotidie ante ipsum, et animam suam in sua manu tradere loco et tempore opportunis, et fugere ipsum quando decet eum fugere et ab eodem se cauere, nec in ipso confidat inimico, sed eum extimet (sic), sicut fuerat in principio, inimicus. Vniuersa enim pericula que occurrunt hominibus non sunt nisi ex sua confidencia quam habent ad inuicem inter eos; omnes quidem in uiro intelligenti confidunt; ipse autem probus sapiens in omni homine non confidit, sed querit pro se utilia argumenta. Et oportet quemlibet timere suum inimicum. Nunc uero multum remota est amicicia que est inter me et te, sicut fuit ualde remota inter te et uenatorem qui te capere proponebat; et licet ego nolim tuam societatem, diligo tibi, bonum ex eo quod michi fecisti, magis quam te prius diligerem, non est diu; - Dixit sapiens: Optimi uiri est accepta beneficia reminisci; unde uersus:

     Non debet meritum tempus delere uetustas;
     Accepti memores nos decet esse boni. -


     Te quoque decet erga me idem uelle. Et ingrediente mure foramen suum, abiit murilegus uiam suam.
     Post hoc uero dixit philosophus regi suo: Considerandum est quia mus, quamuis sit debilis, que sciuit et inuenit uiam bonam sibi per societatem eius inimici et in eo confidit. Timuit autem ipsum, (et) quando expulit inimicos alios qui circa ipsum existebant. Et ipse euasit a tribulacionibus cum suo inimico, sibi bene faciendo et dissimulando. - Quare Cato dixit:

     Vincere cum possis, interdum cede sodali,
     Obsequio quoniam dulces retinentur amici.


     Et alibi:

     Causam uince mali, bene uinces; cede sodali,
     Obsequio quoniam dulces retinentur amici.

EXPLICIT CAPITULUM DECIMUS
DE MURILEGO ET MURE.