B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Raimundus de Biterris
floruit 1310
     
   


L i b e r   K a l i l æ   e t   D i m n æ

C a p i t u l u m   n o n u m

________________________________________________


INCIPIT CAPITULUM
DE HEREMITA.

     Inquid rex philosopho: Aduerti quidem uerba tua, quando amittitur res, quando ipsam nesciunt homines conseruare. Nunc uero indica michi pro eo qui in suis negociis est festinus nec ea considerat diligenter, et super hoc da michi parabolam.
     Inquit Sendebat: Quicunque est sicut dixisti nec futura respicit, talis corruet in suis negociis et in suis factis; penitebit et erit finis eius negocii, sicut fuit negocium heremite cum cane quem interfecerat absque culpa, quia non inquisiuit nec rei radicem uoluit prouidere. Dixit rex: Quando fuit istud? Inquit philosophus:
     Dicitur fuisse in quadam ciuitate bonos uiros et rectum iudicium sustinentes. Inter quos unus extiterat heremita bonus et sapiens, colens Deum; cui erat uxor sterilis sine prole. In processu uero dierum concepit in utero mulier illo anno. De quo ob hoc gauisus est heremita, dicens uxori sue: Debes gaudere et exaltari, quoniam nascetur nobis filius benedictus qui erit restauracio anime nostre et solacium nostri cordis, quem regam bona doctrina et moribus et uirtutibus eciam illustrabor, et crescet in bonis (et) moribus et in doctrinis, et in ipso magnificabit Dominus nomen meum, et relinquam post me bonam memoriam in eternum. Et respondens mulier dixit ei: Nequaquam loqui debes de eo quod ignoras, nec est tibi fas hoc dicere nec honestum, quia (non) futuris talibus non est ueritas procul dubio indicanda. Quis enim te certificauit si peper(i)ero aut non, aut si peper(i)ero masculum uel femellam et uter natus uixerit de quo speras, aut qualis erit racio eius pueri, seu discrecio uel fortuna? Igitur hec relinque et spera in Domino et eius disposicione ordinata, solius est Dei scire futura rerum. Nam uir sapiens non debet loqui de hiis que nescit, nec temptet diuina opera iudicare. Multe enim sunt cogitaciones in corde hominis que penitus fiunt inserta. - Iuxta illud dictum Catonis:

     Mitte archana Dei celum[que] inquirere quid sit;
     Cum sis mortalis, que sunt mortalia cura.

     Quod secreta poli fuerunt inquirere noli,
     Cum sis mortalis, uolites mortalibus alis.


     Consilium tamen Domini confirmabitur in eternum; quicunque enim assumit loqui talia uerba, accidet ei, sicut accidit heremite super [quo] uas mellis subito est effusum. Et dixit uir: Quomodo fuit istud?

Figura ipsorum loquencium ad inuicem.

     Ait mulier heremite: Dicitur quod fuit quidam heremita apud quemdam regem, cui rex qualibet die pro sua uita unam dedit focaciam et uasculum melle plenum. Ille uero focaciam comedebat et mel suum in quodam uase suspenso super suum caput reseruabat, donec penitus plenum esset. Erat autem mel in diebus illis procul dubio ualde quarum. Quadam uero die, dum iaceret in suo lecto, uas mellis respexit capite superius eleuato, quod pendebat super caput suum, et recordabatur mellis maxime caristie, et dixit, secum disputans per hunc modum: Quando fuerit hoc uas plenum, uno talento aureo ipsum uendam de quo emam oues decem. Quibus omnibus grauidatis facient filios et numerus uicesimus resultabunt. Postea uero cum suis filiis multiplicatis usque in annis .IIII. erunt oues procul dubio quatuor centum. Tunc de quibuslibet quatuor ouibus emam unam pigrissimam uac[c]am et postmodum bouem unum, et emam unam terram, et uacce in filiis multiplicabuntur, quorum masculos michi terre accipiam in culturam, preter illud quod accipiam de hiis, [de] lacte et lane, donec, consum[m]atis aliis quinque annis, multiplicabuntur in tantum quod habebo inde diuicias et magnas substancias fructuosas. Et edificabo michi magna edificia et emam michi seruos pariter et ancillas, et tunc de nobilioribus terre bonam accipiam mul(l)ierem, et, cum eam cognouero, concipiet et pariet michi bonum filium et delectabilem, cum bono fortunio et Dei beneplacito et prudentem qui crescet in sciencia et uirtute, et per ipsum relinquam michi bonam memoriam post mei obitum in eternum. Et ipsum mee doctrine informabo, et, si calcitrauerit, castigabo, et percuciam isto baculo illum corrigendo. Et, erecto baculo ad percuciendum, uas mellis percussit et fregit ipsum. Et fluxit mel super eius caput et faciem illa hora. Vnde remansit confusus et fatuus heremita.
     Nunc uero adduxi tibi hanc parabolam ut non loquaris de hiis que nescis de cetero, de quo es dubius et incertus. Dicitur enim: Non exalteris de die crastino, quia nescis quid accidat hodie tibi ipsi. - Iuxta illud:

     Cuncta fluunt, nichil est quod toto perstat in orbe;
     Ipsa quoque as[s]iduo labuntur tempora motu ….
     Tempora sic fugiunt pariter pariterque secuntur (sic),
     Et noua sunt semper; nam quod sunt ante relictum [est].
     Ne[s]cia mens hominum fati sortisque fatere,
     Stat sua queque dies, breue et [ad]mirabile rebus,
     Multa dies uariusque labor mutabilis eui.


     Et audiens hoc heremita siluit et correctus [est] per hec uerba.
     Adueniente autem tempore partus mulieris, pulc[h]rum filium et delectabilem habuerunt. Super quo gauisi sunt ambo ualde, et, confirmatis diebus purificacionis mulieris, dixit marito suo per hunc modum: Sede huc cum puero, et uadam ad balneum, et optime me mundabo. Et remanente patre cum puero, ecce regis nuncius uenit et ad regem eum conuocauit; qui, clauso (h)ostio domus reli(n)quit puerum et ad regem accessit et presentauit se coram rege.

Figura pueri iacentis in cunabulis.

     Habebat autem in domo sua canem unuro, qui, cum uidisset serpentem de foramine exeuntem et ad puerum accedentem ut illum offenderet, ipsum rapuit in instanti et eum [in] frust(r)is detruncauit; et os canis remansit sanguine inuolutum.

Figura canis interficientis serpentem.

     Et factum est, cum rediret heremita de domo regis, et aperto (h)ostio exiuit ad eum canis, et uidens heremita os canis sanguine inuolutum, extimauit puerum offendisse, et percuciens eum fortiter, illum protinus interfecit, nec in facto [suo] meditatus est, ut deberet. Postea uero intrauit domum, et, inuento puero uiuo et serpente apud ipsum mortuo, sciuit quoniam canis serpentem interfecerat illa die, et ualde penituit et doluit illa die contristatus, dicens: Vtinam non natus fuisset iste puer, et hunc canem non interfecissem, nec pro tanto bono ei retribuissem tantum bonum. Talia enim sunt opera illius qui, acceptis beneficiis, est ingratus. - Et super hoc dixit [Cato]: Accepti beneficii memor esto. - Et rediens mulier ad domum suam et uidens canem et serpentem interfectos ibidem, super hoc interrogauit uirum suum. Qui negocium exposuit mulieri, et ait ad eum mulier: Talis est fructus cuiuscunque qui sua opera agit cum festinencia indiscrete, - quia dicitur quod de melioribus rebus est semper preuentis uti, - nec preuidet res, antequam eas tractet, nec iudicat super eas. Quicunque enim modo simili facit finaliter penitebit et contristabitur, et non ei proficiet quicquam et de corde suo tristicia non recedet. - Et dicitur: Qui non facit, quando possit, quando uult, patitur repulsam. -
     Post hoc uero philosophus dixit regi: Viri intelligencie et prudencie, diligenter in suis processibus preuidentes, ad id perueniunt quod uiri concupiscibiles et furiosi non possunt ad bonum aliquod peruenire; et propter hoc decet prudentem uirum huiusmodi considerare et [se] a talibus preseruare, ut sua opera fiant cum diligencia et probitate et moderancia, ut por hoc ad suum intentum deueniat peroptatum. - Et super hoc dixit Cato:

     Prospice que ueniant, hos casus esse ferendos;
     Nam leuius ledit quidquid preuidimus ante.

     Que sunt preuisa leu(t)ius sunt cedere uisa;
     Casus preuideas et bene [ferre] scias.


     Et dicunt sapientes quod continencia in consiliis et factis suis est necessaria in omnibus, quia dicitur: Velox consilium sequitur penitencia. Non enim consilium nec aliud factum dare uel recipere debes subito uel festinanter, sed cum deliberacione ac mora competenti. Ait enim Seneca: Nil tibi subitum sit, sed totum ante prospicias; nam qui prouidus est non dicit: non putaui hoc fieri, quia non dubitat, sed extrahat; non suspectatur, sed cauet.

EXPLICIT CAPITULUM DE HEREMITA.