B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Raimundus de Biterris
floruit 1310
     
   


L i b e r   K a l i l æ   e t   D i m n æ

C a p i t u l u m   o c t a v u m

________________________________________________


INCIPIT CAPITULUM OCTAVUM
DE SIMIO ET TESTUDINE.

     Inquit rex suo philosopho Sendebat per hunc modum: Tua uerba utique intellexi ex hiis que dixisti parabolis manifeste, quomodo oporteat hominem perseuerare quando ei accidit aliquid a suo inimico publico. Nunc autem indica michi quis est facilius facere: aut bonum a[c]quirere, aut illud optime conseruare.
     Ait philosophus: Scito, domine rex, quoniam facilius acquirere rem quam ipsam procul dubio conseruare. Sunt enim qui bonum querunt cotidie et illud inueniunt tota die, sed illud nesciunt firmiter conseruare, donec illud perdunt propter stulticiam manifestam, et tunc inconsulti remanent atque stulti. - Iuxta illud:

     Conserua pocius que sunt iam parte labore.
     Cum labor in dampnis est, crescit mortalis egestas.

     Sollicita more custodi parta labore;
     Fiet mortalis, si sit labor exicialis.
     
     Ne tibi quid desit, quesitis utere parce,
     Vtque quod est serues, semper tibi deesse putato.

     Quesitis parcas, uacues non uacues arcas;
     Serues quesita, ne desint arte perita. -


     Sicut remansit testudo confusa, ab ipso simio stupefacta. Dixit rex: Quomodo fuit hoc nobis dicas. Inquit philosophus:
     Dicitur quod, cum senuisset rex symiorum et suum uigorem et eius uirtutes a(d)misisset, unus famulorum suorum eum prodidit per hunc modum, et ipsum de suo regno expulit; et regnauit ipsemet loco eius. Et fugiens symius ad litus maris, abiit ad locum, in quo ficuum arbores multe erant. Et ascendens simius ad ficum de ficubus comodebat, et cum cecidisset vna ficus in aquam de manu sua, testudo quedam in aqua pernatans uidit illam, et accipiens testudo ficum illam comedit in instanti. Et cum placeret simio casum ficuum in aquam, ciciebat de illis in aquam unam post aliam in deorsum. Testudo autem illas capiens comedebat, et quod simius eiceret ei ficus ignorabat, et esuriens testudo [respexit] simium et simius illam. Et stupefacti, ad inuicem associari insimul uoluerunt, et firmato federe simul inter se habitabant. Stans itaque diu testudo cum eo oblita est ad domum suam propriam remeare, nec curam apposuit de sua uxore propria, redire ad ipsam neque utique uisitare; et uidens uxor sua quia non ueniebat, facta est stupefacta ultra modum et multum doluit de marito, et hoc cuidam sue socie nunciauit.

Figura simii in arbore et testudinis in aqua(m), [simii] ficus prohicientis et testudo (sic) illas comedentis.

     Et ait ad eam sua socia per hunc modum: Nequaquam de tuo uiro dubites nec tristeris. Audiui enim quod est in talis maris litore in societate cuiusdam simii probi uiri, et comedunt et bibunt insimul et inter se educunt bonam uitam, et propter hoc non rediit ad te nec curauit. Nunc uero non cures de eo, ex quo tui oblitus est sine causa; et uilis in tuis oculis reputetur, quemadmodum tu in suis oculis reputaris. Verumtamen, si poteris habere argumenta contra illum qui a te ipsum separauit, illum decipias sapienter, ut tuus uir non percipiat ullo modo. Et ait ei: Quomodo hoc faciam michi dicas? Cui illa dixit: Volo ne comedas neque bibas nisi parum et soli et uento te exponas. Postea uero adueniente tuo uiro, tibi consilium indicabo. Illa uero curauit facere quod eius socia consulerat sibi ipsi. Etenim bibebat parum et modicum comedebat, [stans] ad solem cotidie et ad uentos, donec est cutis eius ut lignum ex[s]ic[c]ata et extenuata est eius facies in immensum.
     Post hoc uero uir, (et) eius familie recordatus, rediit ad domum suam, et eius uxorem inuenit iam consumptam et extenuatam carne sua. Et cum quereret ad ea pro sua infirmitate, illa non ei uerbum respondebat, sed ostendebat se iracundam et molestissimam contra ipsum. Et respondens eius socia dixit ei: Scio quod ista egritudo que ei accidit est pessima et mortalis; curacionem tamen suscipit et salutem, sed non est tibi possibilis talis cura. Et ait maritus: Rogo, indica michi eius medicinam per quam curari possit mea uxor; potero ipsam forsitan inuenire. Ipsa(m) quidem uere nouit quoniam, si quereret a nic (et) meam animam, non ei procul dubio denegarem. Et ait sua socia: Scio quod hec egritudo curari non potest nisi corde simii ut illud comedat pro salute, et si illud nunc haberet, pro constanti sana esset.
     Et audiens hoc uerbum, maritus in animo cogitauit, dicens: Hoc michi est impossibile quoad presens, nec habere potero cor simii pro constanti, nisi ut seducerem meum socium (et) fidelem, et ipsum perderem michi carum, quod michi absit subire ne[c] facere hoc peccatum. Nec possum hoc euitare ne forte moriatur protinus mea uxor. Nam bona mulier ap[p]reciari non potest auro nec argento, neque margaritis preciosis. - Quare per uersus dici consueuit:

     Quid melius auro? iaspis; quis iaspide? sensus;
     Quem sensu? mulier; quam muliere? nichil.


     Cato pro mulieribus induxit:

     Vxoris linguam, si frugi est, ferre memento.

     Scias itaque in bona(m) muliere(m) bonam societatem esse. Vnde dici consueuit: Bona mulier fidelis custos est et bona domus. Nam bona [est] mulier bene faciendo uiro suo, et uir in illam, et tenetur ut non solum illi consulere ualeat, sed eciam illi imperare uideatur. Quare a sapientibus dici consueuit: Casta matrona parendo uiro imperat et qui docte seruit per arte[m] domibus tenet. - Ipsa enim est subsidium uiro suo et in hoc seculo et futuro. Decet ergo me ipsam de morte eruere meo posse. Et ex[s]urgens iuit ad simium, cogitans, corde suo dicens: Quomodo nunc faciam tantum malum, ut interficiam meum dilectum et delectabilem socium et fidelem propter vnicam mulierem?
     Et ibat ambulans et cogitans, donec peruenit ad simium supradictum; et uidens ipsum simium gauisus est corde suo, et exiens obuiam sibi dixit: Vnde uenis et quare tantum in aliquo tardauisti(s) me tuum socium uisitare, et quid illud fuit quod ad me retinuit te uenire? Cui respondit testudo: Non retinuit me aliud, nisi quia de te uerecundia reprimebar, quia non [eram] remunerans te tanto bono quod michi alias tribuisti. Licet enim sis nobilis et prodigus, debes tamen fructum tuorum operum recolligere et metere semen tue bonitatis, fidelitatis, liber[ali]tatis; quod quidem michi difficile est et molestum, quia nunquam te honoraui, nec tibi aliquid boni feci.
     Et ait ei simius: Nequaquam debes de me uerecundari, nec michi talia ex nunc dicas, quia uera non sunt. Non ego quero a te nisi tuam societatem beniuolam et iocundam, et mei cordis erga te est solacium nunc et semper. Et sufficit michi quod in te obliuiscar mee tristicie et tribulacionis que michi diu euenerunt a die qua reliqui domum meam, et a domo deliciarum mearum et filiis et meis consanguineis exul(t)atus sum minus iuste. Ait ei testudo: Ymo plus, quoniam unusquisque debet querere a suis sociis ut ad inuicem cognoscantur et ostendit domum et filios suos et consanguineos, et ut de pane suo comedat (h)abundanter. Tu quoque nunquam domum meam intrauisti, nec a me boni aliquid percepisti, quod michi uere est dicere uerecundum.
     Et ait ei simius: Non debet de amico suo nisi quod totum cor suum sibi penitus manifeste[t] et dileccionem sibi reuel(l)et totam suam, et ipsum, sicut se ipsum, diligat toto corde. Omnia autem preter hec uana sunt et inserta. Equi enim et boues et asini comedunt et ad inuicem sunt coniuncti. Fur uero adheret illis in nocte, non ex sui dileccione quam habet ad illos, sed eos ueraciter ut furetur. Et ait testudo: Vere [et] iuste dicis, quia non debet [quis] querere de amico suo nisi amiciciam suam et amorem et sibi fidem in omnibus conseruare non ad meritum quod ab eo recipiet neque donum. Dicitur autem quod quicunque querit aliquid ab amico suo, non debet frequenter eum in suis peticionibus ag[g]rauare, quia uitulus quando multum nititur sequi matrem suam, multociens ipso percutit mater sua, et in terram eum cor[r]uit repentine. Ego autem te debeo querere et remunerare secundum tua opera meo posse, et non locutus sum tibi omnia que iam dixi, nisi quia nobilitatem tuam propriam precognoui et tuorum morum per consequens complementum; propter hoc uolo quod uenias domum meam, quoniam est in loco multarum arborum et bonorum fructuum electorum, et iam prope est mea domus. Nunc autem, frater mi, uolo ut supra dorsum meum protinus ascendas, et ad locum meum delectabilem te suauiter asportabo.
     Et audiuit simius memoracionem arborum et fructuum, appetitus eius eum in stomac[h]o superauit. Et ait ei: Volo tecum ad locum tuum proprium conuenire, et ascendens super dorsum suum. Per aquam simium asportabat [testudo]. Et, cum esset circa aque medietatem, est sui peccati grauissimi recordatus quod proponebat facere contra ipsum, et stabat cogitans et dicens in corde suo: Hoc quod querendo facere est peccatum maximum et mortale. Et ero mei dilecti socii proditor manifeste, cum exposuerit animam suam in manu mea et super ipsa me habuerat fidelem; et ipse est frater meus et socius predilectus. Et maxime propter mulierem! quoniam non est in mulieribus fides in aliquo adhibenda, - nullaque bona reperitur, Salomone testante, qui dicit: Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inueni. Et alibi: Mulier, eciam si primatum (hanc uel) habeat, contraria est uiro suo. Scriptum est enim: Garrulitas mulierum id solet celare quod nescit. Et philosophus dixit: Male in cons(c)ilio femine uincunt uiros, et scias quod tria sunt quod expellunt hominem de domo sua, scilicet fumus, stillicidium et mala uxor. De quibus eciam dixit Salomon: Melius [est] habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda ullo modo. - Et dicitur quod aurum igne examinatur et per consequens comprobatur; homines uero in suis factis comprobantur, [bestie] in grauibus ponderibus omni die; mulieres uero in nullo potest aliquis comprobare nec unquam eas cognoscere manifeste. Et in hiis cogitans non natabat, sed in aqua medio in dubio permanebat.

Figura ipsorum in aqua existencium.

     Cum uideret simius quod staret et non [procederet], extimauit illum forsitan malum aliquod cogitasse, dicens aduersus se: Qui[s] sciet utrum cor sui socii sit peruersum, et in malum contra me machinetur et me offendere iam intendat? Nam in mundo nichil est ita cito conuertibile sicuti cor uirile, et dicitur quod in corde socii, inimici, filii, patris et mulieris suis uerbis, operibus et moribus manif(f)este (et) appareret, quia hec omnia que latent in cordibus, et at[t]estantur [et] apparebunt. Et ait suo socio ista uerba: Amice unice, quare non natas? Est-ne aliquid quod sis meditatus agere contra me sine causa? At illo dixit: Multum doleo de eo quod te non potero honorare, sicut deberem facere [et] sicut decet, quando te introduxero [in] meam domum et hoc propter egritudinem mee uxoris et eius deffectum, que laborat in extremis.
     Et ait simius: Scito quod tristicia et dolor nichil tue a[d]uersitatis auferunt, nec in aliquo tibi prosunt. Desine ergo ab huiusmodi et quere medicinam tue uxori, quoniam melius erit tibi quam in hac contristacione persistere pro constanti. Et ait testudo: Iam medicinam pro eo procul dubio indagaui, et dicitur michi non posse curari, nisi sumendo cor simii ad curandum.
     Et cogitans simius corde suo dixit ista: Maledictus sit ap[p]etitus! Quantas tribulaciones reuoluunt hominibus gule sequentibus appetitum! - Temperenciam uero et abstinenciam et parsimoniam (sic) [deserere] et gulositatem et ingluuiem statuere [est] in me periculum in hac die. De qua gulositate Sirac[h] dixit: Qui amat uinum et ping[u]ia non ditabitur. Et alibi: Pessima est paupertas que a gula prosedit (sic). Et alibi: Operarius ebriosus non locupletabitur; et qui modica spernit, paulatim decidet; et qui diligit epulas in egestate erit. Et alibi: Sanitas enim anime et corporis [est] sobrius potus, uinum multum potatum irritacionem et iram et inimicias iniustas facit. Inde et Cato dixit:

     Hoc bibe quod possis, si tu uis uiuere sanus;
     Morbi namque mali causa est quecunque uoluptas.


     Et Apostolus dixit: Nolite inebriari uino in quo est luxuria, sicut et de cibis; inde Iehsus Sirac dixit: Noli esse auidus in omni epulacione, et non effundas te super omnem escam. In multis enim escis erit infirmitas. Quare Seneca dixit in Epistolis bene: Valetudini contraria esse alimenta uaria et nostris corporibus aliena. Vnde ait: Fames reddet malum panem bonum et tenerum, et ideo non est ostendendum quantum illa imperet. - Et iam duxit mea magna concupiscencia in laqueum incidere a quo nullum habeo refugium, nisi per argumenta et sollicitudinem magnam et discretam. Iustus quippe est sermo eius qui dixit quod quicunque contentus fuerit de eo quod sibi datum est et non querit ultra, secure (et) ille (se) procul dubio permanebit. - Iuxta illud Isopi:

     Si quis habet quod habere decet, sit letus habendo.
     Alterius non sit qui suus esse potest.


     Et Cato dixit:

     Quomoda nature nullo tibi tempore deerunt,
     Si contemptus eo fueris, quod postulat usus.


     Et alibi idem dixit:

     Hebus et in sensu si non est, quod fuit ante,
     Fac uiuas contentus eo quod tempore prebet.


     Et Cato dixit:

     Ne tibi quid desit, quesitis utere parce;
     Vsque quod e[s]t serues, semper [tibi] deesse putato.


     Et alibi:

     Quod nimium [est] fugito, paruo (te) gaudere memento;
     Tuta nauis magis est, modico que flumine fertur.
     
     Dispice (sic) diuicias, si uis animo esse beatus;
     Quas qui suscipiunt mendicant semper auari.

     Paupertatis (h)onus pa(s)cienter ferre memento.


     Et alibi:

     Dilige denari(um), sed parce dilige, formam,
     Quam nemo sanctus nec honestus captat habere.


     Et alibi:

     Aspice mundum, quod [pro] te natura creauit:
     Infans in mundum te nichil intuleris.


     Viri autem concupiscencie, cui non sufficit quod sibi datum est, consumunt in malum dies suos et persistunt in timore et tristicia toto tempore uite sue. - Inter amiciciam autem auari uel cupidi a mortuis conuerti non debet, quia, cum auaricia, secundum Apostolum, sit radix omnium malorum, ab auaro nulla bona possunt oriri. Auarus enim, nisi cum moritur, nil recte facit. Vnde Marcialis Quocus (sic) dixit; uersus:

     Non sibi, non aliis prodest, dum uiuit auarus,
     Et prodest aliis et sibi, dum moritur.


     Et alius philosophus dixit: In nullo auarus bonus est; in se pessimus. Et alibi: Pecunia non saciat auarum, sed irritat; auarus namque [sibi] malus est, nulli alii bonus est. Auarus ipse causa est sue miserie; propter autem auariciam et appetitum gulosum suum est in periculo mortis. - Nunc ergo meus intellectus est utique op[p]ortunus, et ego consulo comodo (sic) ualeam euadere laqueum [in] quem incidi. Et dixit testudini uerba ista: Hoc quod queris a me, quare michi dum eramus in litore non dixisti? Iuissem utique ad domum et accepissem cor et illud mecum penes me apportassem ac ipsum tibi traderem pro constanti. Dicunt enim sapientes: Tribus non debet negari ab heremita peticio ullo modo, scilicet propter meritum quod a Deo altissimo expectatur, et secundo [regi propter potenciam et tercio] mulieribus, quia sunt uita hominis et eius subsidium et solamen.
     Dixit ei testudo: Et ubi est cor tuum custoditum? Respondit simius: Illud in meo hospicio iam reli(n)qui.
     Cui dixit testudo: Quare, dilectissime, hoc fecisti? Respondit simius illa uerba: Quoniam nostre consuetudinis est, quando nos a domo nostra recedimus ad aliquem sociorum nostrorum preoc[c]upandum, ipsum in domo relinquimus propter periculum ne perdatur, nec ipsum (est) nobiscum deferimus, ut non odire amicos nostros carissimos ualeamus; et amoue[a]mus corda nostra et mundificemus nostra uiscera a nostris sociis omni odio et rancore. Nunc autem, si uis, redeamus et accipiamus ipsum, et illud tibi procul dubio deprestabo.
     Et cum audiret testudo hoc uerbum, ualde gauissima est ista hora, et ait ad eum: Bonum maximum michi facies. Et tunc cum eo rediit festinanter, donec ad ripam fluminis peruenerunt. Et festinans simius de dorso testudinis ad arborem tunc saltauit, et, relicta testudine in terra, in arbore remanebat. Et cum tardasset multum, testudo simium (con)uocauit, sic dicendo: Amice, descende de arbore, et affer tecum tuum cor, et eamus. Cui respondit simius per hunc modum: Te uideo, me sicut asinum reputasti, de quo dixit uulpes non habuisse cor nec aures. Dixit testudo: Hec nobis dicas. Cui respondit symius isto modo:
     Dicitur apud quemdam locum leo nobilis permansisse, cui natum extiterat apostema. Et extenuatus extitit et consumptus, et peruenit in def(f)ectum maximum propter illud in tantum quod aliquid uenari non ualuit ad suam uitam sustinendam. Erat autem cum eo procul dubio quidam uulpes, cuius uictus erat de residuo quod ex leone cotidie remanebat; et facta est hec egritudo leonis uulpi molestissima ultra modum propter hoc, quia amiserat escam suam. Quadam uero die dixit uulpes leoni ista uerba: Domine animalium et rex ipsorum, quare te uideo macilentum perditum et consumptum? Cui leo sic respondit: Hoc quod uides in me non est, nisi ex apostemate, quod michi accidit, non est diu, cui non inuenio medicinam, nisi cum corde asini [et] auriculis, salutarem, ut meo leto corpore in aqua, illas comederem auriculas asininas. Dixit ei uulpes: Hoc michi facil(l)e est facere atque leue, quoniam scio prope nos vnum fontem ad quem fullo quidam peruenit omni die ad pannos suos candidos faciendum, ducens secum quemdam asinum ualde pinguem, quem ad te ducam, et de eo quod uis facias uoluntatem. Et leo ei respondit: Si michi hoc feceris, erit apud me gracia magna reputanda. Et festinans uulpes accessit ad locum proprium, ubi erat asinus antedictus. Et ait ei: Quomodo debilem te uideo atque fessum? Cui dixit asinus isto modo: Hoc ex malicia patroni est; affligit enim me, et fame extenuat tota die, et ponderosis oneribus aggrauat meum dorsum. Et ait ad eum uulpes sic dicendo: Quare igitur esse uis secum de cetero tali modo? Et ei asinus sic respondit: Quo ire ualeo, qui ab omnibus, ubicunque fuero, ero captus, et me angarizabunt et cotidie ag[g]rauabunt. Et tunc dixit ei uulpes: Visne uenire mecum ad quoddam herbarum et aquarum pascuum ualde bonum, in quo multe bone asine inuenies residentes; neque est ibidem leonum mugitus, neque ferarum strepitus te grauantem. Et cum audiuit hoc asinus, sibi placuit ultra modum, et uulpi sic respondit: Si non irem ad illum locum nisi amore tui ac societate, utique michi sufficeret pro constanti, et omnis tribulacio facilis michi esset, ut essem in peregrinacione tecum omnibus diebus uite mee. Et surgens cum eo iuit protinus cumgauisus. Cumque perueuit ad leonem, ipsum leo uoluit rapere illa hora, nec potuit, cum non esset in eo potencia neque uirtus. Et tunc de manu sua euasit asinus illa die, et fugiit ad suum locum proprium unde erat.

Figura leonis et asini qui euasit de manu ei[us]dem.

     Dixit uulpes leoni: Domine, rex ferarum, quid est hoc quod fecisti? Iuro autem quod, si illum tua uoluntate dimisisti, magnum laborem et michi affliccionem intulisti. Si uero illum ex tui impotencia dimisisti, ue nobis, quia sumus perditi et destructi, nec in nobis amplius remansit modicum de uirtute. Et nolens leo quod perpenderet uulpes suum def(f)ectum, in animo cogitauit, sic dicendo: Si ei dixero quia uolui ipsum dimittere, me fatuum reputabit. Et ait ad eum leo: Si ipsum poteris iterum ad me ducere, quare illud feci coram te indicabo. Dixit uulpes: Iam expertus est decepcionis asinus pro constanti. Ideo non spero ipsum de cetero decipere ullo modo. Sed nichilominus ecce ad ipsum uado secundario cum effectu, et ei parabo que potero argumenta. Et exurgens iuit ad ipsum asinum in instanti. Et cum uideret eum asinus a longe, ei dixit: Ve! tibi. Quid queris amplius in me agere, quia per te alias iam fui deceptus? Et ait uulpes ista uerba: Non [intendo] in te agere nisi bonum. Verumtamen adueni ut uadas uisum asinas quas tibi dixeram, non est diu. Et uidebis quid facient, ex nimia ipsarum dileccione erga te, me presente, et quia tua conuersacione delectaba[n]tur; tu autem expauisti eas, extimens illud tibi in malum et dedecus euenire. Verumtamen, si sustinuisses [parum], uidisses gloriam quam nunquam uidisti(s) utique in eternum. Et cum asinus leonem non uidisset nec sciret quid esset, secundario rediit cum uulpe, quia esse cum asinabus affectabat, quas sibi significauerat dicta uulpes. Et cum ad leonem accederet, leo ipsum rapuit in gulando. Hoc facto, dixit leo uulpi: Conserua asinum, donec uadam et in aqua abluam corpus meum, et rediens cor eius et suas auriculas comedam pro salute.

Figura leonis asinum rapientis et uulpis ipsum conseruantis.

     Et cum iret leo ad lauandum se, comedit uulpes cor et aures asini interfecti. Et cum leo rediret, dixit uulpi: Vbi sunt eius auricule et cor asini que custodis? Cui respondit uulpes: Scire debes quoniam, si habuisset auriculas quibus audiuisset et cor cum quo intellexisset, ad te iterum non uenisset. - Quia dicitur:

     Exquaturizantes lesus ab(h)orret aquas.

     Et alibi in Ysopo:

     Qui primo nocuit, uult posse nocere secundo
     Quod dedit infidus mella, uenena puto.


     Oracius dicit:

     Nunquam te falla[n]t animi sub uulpe latentes.

     Vnde Ouidius dixit:

     Impia sub dulci melle ueuena latent.

     Pollicitis oris quanquam uideantur amoris,
     Ne confidatis ne forte per hec per[e]atis.
     Verba quidem mellis sunt plena et intima fellis,
     In quibus est nusquam fidei spesue quibusquam;
     Nam simulatores uariant pro tempore mores.
     Menti sincere nequeunt [ad]eo vsque nocere,
     Quantum ad momentum sit eis opus illud ademptum.
     Ex quo tractantur qua fraudis et arte minantur,
     Hac hos non mire contingat iure perire,
     Et sic hoc feceris fallacia simulatoris.


     Vt sanctus Prosper ait:

     Fallaces semper curis torquentur amaris,
     Et mala mens nunquam gaudia pacis habet. -


     Postquam euasit de manu tua, et a mortis periculo est sublatus.
     Porro induxi tibi hanc parabolam, ut scias quoniam ego non sum sicut ille asinus sic deceptus. Tu quoque me decipere tuis seductionibus et prodicionibus intendebas, et euasi a te meo consilio meique intellectu. Dicitur autem quod quidquid stultus discipiat, sapiens confirmat.
     Et ait ad eum testudo: Iustus es(t) in tuo sermone ueraciter et discretus. Et scio quidem quoniam uir sapiens uerba sua abreuiat et perficit sua opera sapienter, et reatum suum [optime] recognoscit et emendat, per suum intellectum, sui stultissimam et def(f)ectum, sicut homo corruens in terram, in eadem firmatur ab eadem et per consequens releuatur.
     Inquit Sendebat philosophus: Hoc prouerbium per hunc modum est pro eo qui, dum querit aliquid et illud inuenit, nescit ipsum, donec illud amittit, ueraciter obseruare, et propter hoc decet uiros sapientes talia considerare et per consequens in animo retinere et sciant rem acquisitam obseruare. - Iuxta illud:
     Non minor est uirtus quam querere parta tueri. -
     Et quando ipsam habent, retinere que sibi est op[p]ortuna, (quando ipsa[m] habent), quia quicumque hoc facit non in aliquo penitebit; et caueat ne precipitetur in aliquo suus forsitan intellectus, ne scit labor eius in uanum, quia nec recuperare poterit quod amis[er]it.

EXPLICIT CAPITULUM DE SIMEO ET TESTUDINE.