B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Raimundus de Biterris
floruit 1310
     
   


L i b e r   K a l i l æ   e t   D i m n æ

C a p i t u l u m   s e x t u m

________________________________________________


INCIPIT CAPITULUM DE COLUMBA,
MURE, CORVO ATQUE CERVO.

     Dixit rex philosopho: Iam intellexi quod dixisti de optimis amicis qui propter susurrationes ad inimiciciam conuertuntur. Da michi ergo nunc exemplum de puris amicis, quomodo ap[p]aret eorum dilectio et quomodo sibi ipsis suffragia in nec(c)essitatibus administrant. Dixit philosophus: Nulli thesauro rerum potest bonorum amicicia comparari, et hoc per exemplum brutorum, scilicet columbe coronate et muris et gami et tortuce, poterit explicari.
     Quoniam dicitur quod in quadam terra que vocatur Dizilem prope quandam ciuitatem que uocatur Morate, erat quedam arbor magna et multis ramis densa, super quam erat quidam coruus qui uocabatur Gebal; qui, cum uidisset quadam die quemdam uenatorem rethia defferentem, timuit quod ad eius destructionem rethia parabantur, et cogitauit quod spectaret finem illius rei ad experienciam capiendam. Et postquam uenator armauit laqueos, columba coronata fuit cum omnibus aliis irretica.

Figura columbarum rethi subiacencium.

     Et tunc dixit coronata aliis: Non curet una uestrum plus de se quam de alia; nam, si nos bene inuicem iuuerimus, poterimus euadere et saluari. Et euulxerunt rethia et uolauerunt in altum per aerem, et eas passerarius sequebatur, credens eas propter magnitudinem ponderis prosternari.


Figura columbarum cum rethe per aerem
uolancium et passerarii eas sequentis.

     Et cum accessissent ad foueam cuiusdam muris, dixit coronata aliis: Descendamus hic, et si inuenimus murem qui est amicus meus, rodet cum dentibus rethia et nos a uinculis liberabit. Quibus obedientibus et descendentibus, coronata uocauit murem nomine suo. Qui, cum exiuisset et eam uidisset cum ceteris irreticam, dixit illi: Dic, soror, unde tibi tanta est incussa pernicitas et quomodo te tanta tribulacio molestauit?

Figura muris exeuntis de foramine
et columbe uocantis eum.

     Dixit coronata: Nonne scis quod nichil est in hoc mundo quod ualeat a suis fa(c)tis suisque destinacionibus liberari, quoniam oscuratur luna et deficit sol, et piger incipiens expedit multa, uelox uero et sapiens ad finem non peruenit peroptatum. - Iuxta illud: Frequenter mali relaxantur et boni sepius op[p]rimuntur. - Et ideo fatorum ineuitabilitas in illis laqueis nos destruxit. - Iuxta: Munera fortune uariabilia sunt. Versus:

     In Iouis ede cadi ... sunt duo uina tenentes;
     Accidit hic unum dulce, sed ille tenet.


     Ingrediens ab utraque bibit [uel] ab hoc uel ab illo,
     Dumtaxat habitis, quem uocat hora foras. -


     Et tunc incipiente rodere uincula coronate, dixit ei coronata: Rode aliarum uincula prius; nam, si mea uincula prius corroseris, timeo quod eris in corrodendo alia fatigatus.

Figura muris exeuntis de foramine
et rodentis rethia.

     Et scio quod, si prius corroseris uincula aliarum et fatigatus fueris, non patieris me tantis tribulacionibus molestari. Et tunc mus corrosit uincula, et omnes columbe ad loca salubria uolauerunt.

Figura columbarum redeuncium
ad loca propria.

     Et cum coruus omnia que columbis acciderant prenotasset, uisum est sibi quod deberet muris amiciciam obtinere, ut, si contingere(t) posset in casu consimili, [ualeret] liberari. Accessit ad muris caueam et uocauit eum nomine, dicens: Quia in te fidelitatem notaui, uellem tecum contractus societatis et ami[ci]cie ordinare. - Vt ait sapiens, si possides amicum, in temptacione posside eum. Et alibi: Magna et multiplex est utilitas; corpus enim hominis sine amicicia pro mortuo reputatur. Vnde dicitur: Quale sine anima corpus, talis est sine amicis homo. Amicorum ergo suffragio corpus mortuum uiuificari dicitur; per amicos (et) uita hominis iocundatur; sine amicis non potest esse iocunda. Vnde:

     Vtilius est regno meritis acquirere amicos. -

     Dixit mus: Inter me et te non est amoris causa, cum tu sis mihi mors, et ego tibi uita, et condigne qui laborat ad inpossibile insipiens iudicatur, ut qui per mare quadriges conatur ducere et per terram nititur nauig(u)are.
     Dixit coruus: Vita tua mihi est utilis, mors autem nequaquam, quoniam ex te saturari non possum; te autem uiuente, possum opportunis consiliis et multis neccessitatibus adiuuari, quia tantam bonitatem tantamque morum perfectionem in te notaui quod non possum a tuis consuetudinibus odoriferis separari; et quamuis racione simplicitatis tuam bonitatem celaueris, tamen eius odor non absconditur, sicut odor musci, qui, quamuis sit multis panniculis inuolutus, non tamen est possibile quod eius flagrancia non uaporet. Dixit mus: Non est tanta pernicitas in acquisita malicia et odio, sicut in hiis que radicibus non naturalibus producuntur, - quia dicitur:

     Quod natura negat, tollere nemo potest.
     ........................... feliciter audet.


     Et alibi: Vicium naturale est ut quod com[m]une est facilius contempnetur. Versus:

     Vt male tractetur res communis nec ametur,
     Quantum priuata natura tenet uiciata. -


     Inimicicie autem naturalis duo genera diuiduntur, quia quedam inimicicia consistit in extremis equalibus, sicut ea que [est] inter leonem et elephantem qui fortitudine coequantur. Quedam uero inimicicia consistit in extremis inequalibus, sicut ea que [est] inter me et te et ea que est inter me et catum, et quamuis prima sit perniciosa eo quod naturalis, ista tamen iudicatur deterrima, quia semper una pars consequitur commodum, et altera nocumentum. Et non est possibile quod ego confidam de pace neque de treugis (sic) que inter nos sint, sicut ignis qui calefacit aquam et ipsam assimilat sue complectioni; non tamen est [im]possibile quin ab aqua calida exting[u]atur. Et qui conatur conformare concordiam cum inimico naturali, est similis illi qui defert serpentem in sinu(m), et est in timore perpetuo ut pro iracundia serpentis modica deuoretur; - quia dicitur in prouerbiis: Opportet quamlibet ostendere suam naturam. Versus:

     Non possum prohibere canem quin latret ubique,
     Nec duo mendaci claudere labra uiro.


     Et alibi: Amiciciam animi inimici naturalis non habeas nec desideres, quia, si humiliatus uadat curuus, motus est utilitate, non amicicia, ut quod non potuit prosequendo, ualeat humiliando. Inter bonos quandoque generatur amor faciliter et difficiliter separatur. Iuxta illud: Concordia est in rebus eiusdem generis. Versus:

     Impetus est siluis (sic) et uasta leonibus ira,
     Et tamen inter se ius sociale tenent.


     Dixit coruus: Bene intelligo que dixisti; sed tamen bene est possibile quod inter me et te concordia conformetur, quia inter bonos generatur amor faciliter et difficiliter separatur, - quia dicitur:

     Quod natura negat nemo feliciter audet.

     Et alibi: Vicium naturale est ut quod commune est facilius contempnetur.

     Vt male tractetur res communis nec ametur,
     Quantum priuata natura tenet uiciata.


     Sicut partes ciphi aurei qui faciliter congregantur et difficulter disgregantur, et in malis est e conuerso, sicut partes uitri que difficiliter componuntur et faciliter dissoluuntur. Dixit iam mus: Recipio amiciciam tuam ut non frustretur labor tuus, sicut nunquam fuit frustratus labor eorum qui laborauerunt pro mea amicicia obtinenda, et, si mihi feceris prodicionem, non poteris dicere quod sim consilii debilis neque quod me faciliter defraudasti.

Figura muris apud foramen et
corui loquentis cum eo.

     Et tunc exiuit mus usque ad orificium cauee. Quem cum uidisset coruus, dixit: Cur non exis simpliciter? Videtur quod adhuc times, et quod id quod promisisti ad opera non deducis. Dixit mus: Homines huius mundi dant ad inuicem sibi ipsis duo. Nam quidam prebent sibi ipsis dileccionem; alii uero substancias prebent, et illi per accidens sunt amici; nam qui prebent unum ut duo colliga[n]t, similes sunt passerario qui proicit auibus grana, ut ipsas ualeat irret(h)ire. - Et captis auibus eas uendere iam proponit, et quia emptorem non inuenit, oportet inops comedere antedicta[s]. Iuxta illud:

     Recia tendit inops, sed inops qui recia tendit
     Retibus arcet aues, sed aues quas relibus arcet
     Vendere temptat eas, sed eas quas uendere temptat,
     Vendere cum nequeat, nequeat quia uendere, mandit. -


     Et ideo confidens de tua amicicia, prebeo tibi meam, et non omitto, propter suspitionem quam de te habebam, exire cauea(m), sed timeo de hiis que sunt tue speciei propter inimiciciam naturalem.
     Dixit coruus: Non est amicus meus qui amicum meum non nititur honorare; immo talis est amouendus, quemadmodum herba amara que inter herbas odoriferas generatur. Et tunc exiuit mus de cauea, et amplexus [est] coruum et per magnum tempus insimul quieuerunt.

Figura muris et corui insimul associati.(sic)

     Dixit coruus muri: Quia ista cauea est propinqua itineri, timeo quod obuiabimus persecucioni; sed hic prope est quidam amenus locus in quo sunt pisces et delectabilia ad uitam neccessaria, ubi est quedam tortuca, mea amica, cum qua poterimus multis delectionibus congaudere. Et dixit mus: Recitabo tibi hystorias, cum fuerimus in pretextato termino separati.
     Et tunc coruus accepit murem per caudam et duxit ipsum ad fontem in quo tortuca habitabat et posuit murem in terra et super quandam arborem euolauit. Quas cum uidisset tortuca, interrogauit unde uenerunt, et coruus sibi muris fidelitatem indagauit et omnia contingencia superius prelibata. Et tunc dixit coruus muri: Dic mihi hystorias quas promisisti, cum uolebas a tua cauea separari.
     Dixit mus: Ego fui natus in domo cuiusdam religiosi qui non habebat filios nec uxorem, et portabantur sibi cotidie ele[e]mosine quas reponebat in quodam canastello suspenso in medio domus, et, postquam ipse dormiebat, saltabam ad canistrum, et comedebam secundum libitum et residua muribus su[b]sistentibus dispergebam. Et post multa tempora, cum uideretur heremita suspendere canistrum in loco tuto, in quo non possem peruenire, nichil deficiebat quin face[re]m meum velle.
     Quadam uero die, cum quidam peregrinus superueniret, comederunt bene simul et biberunt, et accipiens heremita totum residuum quod eis remanserat post comestionem, illud in canistro posuit residuum, quod remansit. Et post comestionem posuit in canistro et illud suspendit ubi solebat. Et cepit loqui cum peregrino qui perambulauerat totum mundum, nec reli(n)querat locum in quo ueraciter non stetisset. Et uiderat mirabilia huius mundi et monstra que eidem apparuerant. Heremita vero, non attendens uerbis peregrini, non sinebat suis manibus aduersus canistrum, ut me fugaret, continue trepidare. Et uidens hoc peregrinus contra heremitam turbatus est, dicens ei: Ego tibi uerba mea enarrabo; tu autem non attendens nec a[d]uertis ad ea que tibi moraliter sum locutus, nec tibi sapiunt uerba mea. Respondit ei breuiter heremita: Nequaquam, domine mi; ymmo delector multum in tuis uerbis et sermonibus graciosis, et tua documenta mihi sapiunt corde meo; sed hoc facio ad fugandum mures qui in domo ista sunt quam plurimum residentes. Qui diu me conturbarunt et me molestauerunt, omnia que in hac domo sunt deuorantes nec mihi aliquid relinquentes. Et ait ei protinus peregrinus: Dic mihi; estne unus mus aut plures in hac domo? Cui dixit: Plures sunt mures in hac domo. Verumptamen unus est qui pre ceteris aliis nos infestat et cotidie me conturbat, nec ualet mihi consilium contra ipsum. Et ait peregrinus: Verbum cuiusdam mulieris ad mei memoriam induxisti, sue socie tunc dicentis: Non cambiuit hec mulier sysamos excorticatos per non excorticatos ueraciter sine causa.

Figura heremite et peregrini et canastelli suspensi
in medio domus, et muris ibidem existensis de super et
heremite percucientis cum baculo super ipsum.

     Inquit hec peregrino heremita: Quomodo fuit quod intendis dicere declarando? Inquid peregrinus isto modo: Quadam die fui in domo cuiusdam hospitis hospitatus. Et cum comedissemus in sero, lectus mihi factus est ut dormirem. Et tandem cum intraret paterfamilias in lectum cum uxore sua, que loquebantur ad inuicem, eorum uerba audiebam. Erat enim lectus meus prope lectum suorum, diuisus ad se invicem et remotus. Et uolui ut sua uerba possem intelligere et narrare. Et audiui circa mediam noctem uerba uiri dicentis uxori sue ista uerba: Volo cras quosdam amicos meos ad prandendum mecum procul dubio inuitare. Et respondit uxor, et [ei sic] dicebat: Non cessas enim omni die conuiuium facere ualde magnum; et omnia bona tua consumunt[ ur ], nec aliquid in domo tua derelinquis. Et uir ei respondit: Nequaquam displiceat tibi hoc quod facere iam propono. Quicunque enim intendit accipere et non dare, sed semper congregare et reponere in sua archa, finis eius erit sicut finis lupi rapacis animalia deuorantis. - Talis non est liberalis, sed liberalitatem ignorat, et auarum et cupidum reputamus; est igitur liberalitas uirtus animi, beneficiorum erogatrix; illam pro affectu benignitatem, pro effectu beneficenciam dicimus; hec virtus in tribuendo consistit; quam liberalitatem non habent auari qui semper uolunt accipere et nichil dare. Vnde reprehensus fuit quidam per Marcialem qui dixit, uersus:

     Sceuola, tu cenas ap(p)ud omnes, te prope nullum;
     Alterius siccas pocula, nemo tuum.
     Aut tu redde uices, aut desine uelle uocari:
     Dedecus est semper sumere nilque dare. -


     Inquit mulier: Quomodo fuit hoc? Ait uir eius sic dicendo:
     Dicitur fuisse quidam uenator qui, cum exiuisset quadam die cum suo archu et sagit[t]is ad uenandum in silua non procul a ciuitate, occurrit ei seruus; et sagittans ipsum interfecit repentine. Accepit ipsum, et, rediens ad domum suam cum eo, cum ambularet per uiam, occurrit ei aper, et sequens eum, aper eum uolebat interficere illa hora. Qui cum hic uidisset, deponens ceruum ab humero, aprum protinus sagittauit et eum percutit suo corde. Aper uero, senciens doloris uehemenciam uulneris, in hominem irruit repentine. Et eum cum suis dentibus uulnerauit, scindens cum suis dentibus uentrem suum; et mortuus est homo ille et aper, et [sic] ambo mortui remanserunt. Et cum transiret lupus, uidens aprum et ceruum et hominem mortuos, gauisus est ultra modum, et in corde suo talia cogitauit: Debeo hec omnia, que inueni casu fortuito, conseruare, ut sint mihi pro nec(c)essariis temporibus conseruata, nec uolo de hiis gustare hodie ullo modo; sed siifficit mihi corrodere cordam archus. Et accedens ad archum, cepit cordam rodere cum affectu, que, prorupta subito, cum percussit in cervice, et mortuus cecidit illa hora.

Figura hominis et corui (sic), apri, lupi
mortuorum et archus detruncati.

     Induxi uero tibi hanc parabolam, ut scias quoniam non est semper bonum diuicias congregare. - Iuxta illud: In diuiciis non est confidendum.

     Omnia Cesar habet, sed gloria Cesaris esse
     Desiit et tumulus uix erit octo pedum.


Et alibi in Thobia:

     Heu! quid opes opibus cumulas, quid propria queris,
     Cum se nemo queat appropriare sibi?
     Nil possessus habet, quia [quisquis] habetur habere
     Nulla potest; se non possidet, ergo nichil.
     Seruit habens habitis; nec habet, sed habetur; auarum
     Sensus habet, domino predominantur opes. -


     Et non uti eis, nec comedere, nec de eisdem congaudere.
     Et ait eius uxor: Verum dicis; uerumtamen habeo quantitatem sizamorum, que sufficiet tribus vel quatuor hominibus, et surgens tempestiue procurabo pro quibus uolueris hominibus inuitandis. Mane uero surrexit mulier et accepit eos, extorticauit et utique properauit. Et eos soli exposuit, puero precipiens ut eos ab auibus et a canibus custodiret. Et cum recederet inde mulier, accessit canis domus, puero non uidente, et comedit de eis quantum uoluit plenum uentrem. Vltimo uero remansit supra residuo aliquid. Et uidens mulier despexit eos ut fieret de illis aliquid boni cibi, et accipiens eos iuit ad plateam ut cambiret eos. Ego per sisamos (sic), [inquit], excorticatos pro non excorticatis [dabo et] equaliter [commutabo; et hoc fecit] cum cautela. Ego autem, respiciens ad mulierem, audiui quamdam alteri sic dicentem: Quomodo dedit hec mulier sizamos excorticatos pro non excorticatis equaliter? Hoc non est, nisi sit causa cautelosa.
     Sic quoque dico tibi de isto mure quem tu dicis super canistrum inter omnes suos socios salientem. Non est hoc nisi ex maxima causa et occulta.
     Nunc mihi inuenias ligones et picones, et fodiam cauernam suam protinus in profundum, et suum secretum uidebimus in instanti. Apportauit ei heremita protinus antedicta. Ego autem audiens hec omnia, in cauerna meorum sociorum residebam. Erant autem in cauerna mea, in qua erat meum habitaculum, auri talenta mille optimi et electi. Ignorans tamen quid posuerat illa ibidem subterrata; que omni die respiciebam, et me desuper exponebam (mihi), ita ut meus animus gratularetur in eis et corroboraretur cotidie corpus meum. Post hoc uero accedens peregrinus ad (muris) cauernam fodit eam, donec peruenit ad aurum absconditum subtus terra. Et accepto illo, dixit heremite: Non poterat hic mus ascendere ad locum ad quem ascendebat nisi propter, procul dubio, causam istam, scilicet auri absconditi huius loci, quod ministrabat ei uigorem maximum et uirtutem, et cor[r]oborabat cor suum cotidie in immensum. Nunc uero uidebis ipsum deinceps nichil posse roboris seu uigoris, nec habebit prorogatiuam ceteris muribus manifeste. Ego audiens uerba peregrini sciui quoniam uerum erat quod dixerat peregrinus. Et eripuit me dolor in anima et in corde, et sopor mentis et uirtutis debilitas manifesta.
     Mane uero congregati sunt ad me omnes mures et mei socii ut ad me uenirent, die qualibet ut solebant, et hoc ut exhiberem solitam escam. Et mihi dixerunt insimul verba ista: Iam nunc fames maxima nos inuasit, et cibi aliquid non habemus; tu autem fuisti nobis semper refugium et spes nostra; procura nobis aliquid hodie ut uiuamus. Et accedens ad locum ad quem consueueram alias leuiter saltare, nisus fui illuc ascendere et non potui ullo modo. At illi uidentes me non posse illuc ascendere et non dare eis aliquid, factus sum uilis in eorum occulis et despectus, et sunt contra me fortiter dedignati. Et audiui quemdam eorum sic dicentem: Iste noster socius perditus est et destructus, nec ualet ad aliquid de cetero, ut solebat. Nunc autem abiat (sic) unusquisque subito uiam suam. Et ipsum inpotentem et sine uiribus permittamus, quia amplius de ipso nobis non erit de aliquo confidendum, quoniam uidemus ipsum nisi posse nec ea facere quod solebat. Immo dico nobis quia ipse deinceps de uestro auxilio indigebit, querens a nobis auxilium et iuuamen. Declinemus igitur ab eo et subito separemus, et curet unusquisque propria negocia procurare. Et residentes omnes me dereli(n)querunt utique illa hora. Nec uero amplius ad me ulterius reuenerunt, nec dedignabantur me respicere uilipensum. Et tunc dixi in mente mea fortiter desolata: Non uidentur mihi socii et consanguinei fratres et proximi, seu amici, nisi quia omnes uere sunt ad auariciam declinantes, diuicias et mundi gloriam prosequentes. - Iuxta illud Alexander:

     Dum queruntur opes, dum fallax gloria rerum
     Mortales oculos uanis circumuolat alis, ...


     Cum semel obtinuit uitiorum mater in aula,
     Pestis auaricie, que sola incarcerat omnes
     Virtutum species spreto moderamine iuris,
     Curritur in facinus nec leges curia curat.


     Ouidius in Sermonibus: In nostris temporibus caduce diuicie faciunt homines magnos et sapientes in seculo apparere. Versus:

     Virtus, fama, decus, diuina humanaque pulcris
     Parcent diuiciis, quas qui contraxit, ille
     Carus erit, fortis, sapiens, iustus, eciam rex,
     Et quidquid uolet hoc, ueluti uirtute parentum,
     Et genus et formam reginam peccunia donat. -


     Nec nobilitas est, consilium, neque fides [et] sapiencia, nisi in diuiciis huius mundi. Inueni enim illum qui caret diuiciis: quando intendit aliquid facere, (et) in illud sicut uult non succedit, nec habet potestatem illud facere quando uellet, sicut aqua riui que solis calore excicatur, non habet virtutem fluendi et ibidem immobilis perseuerat. Et inueni quoniam qui non habet diuicias, fratres non habet, et qui non habet fratres, non habet genus, et qui non habet genus, non habet prolem. -

     Cum fueris felix, multos numerabis amicos;
     Tempora si fuerint nubila, solus eris. -


     Et qui non habet prolem, non habet memoriam, et qui non habet memoriam, non habet intellectum, et qui non habet intellectum, non habet hoc seculum, nec futurum, nec principium, neque finem. Homo enim, quando caret diuiciis et indiget subsidiis aliorum, habetur a suis sociis odio pro constanti. Et eum derelinquunt et consanguinei et amici et noti eius ipsius obliuiscuntur, et uilis redditur apud eos, et quousque homo constitutus [est] quasi paupertate exponit se morti, et uendit suam animam desperatus, et post quam dederit suam animam, uendet legem suam [et] Deum suum protectorem, et eius obliuiscitur creatoris; nec ante et retro se respicit desperando, et omnia derelinquit et incidit in peccatum. Et ideo non est in mundo peius ueraciter paupertate. - Versus:

     Nil habet infelix paupertas durius in se
     Quam quos ridiculos homines facit [atque] aliquid plus
     [Pauper] quam satis est aliena sumit in archa.


     Et com[m]une id uicium est; hic uiuimus [in] nambiciosa paupertate omnes, et in tantum est pessima necessitas et paupertas, ut hominem experiri omnia cogat, eumque mendacem faciat atque legem conseruare conpellat et ad res cunctas eum constringat et [ad] mendicandum uel mendacitatem, atque indigenciam excessus omnis perducat. Qua re iura et prouerbia clamant: Necessitas non habet legem; et Seneca dixit: Nec(c)essitas egentem mendacem facit. Et iterum: Nec(c)essitas ab homine que vult impetrat. Et iterum: Omnia experiri nec(c)essitas subiit. Et Isodorus dixit: Indigenciam iuste fugimus que suadet excessus. Et iterum: Melius est mori quam indigere; indigencia namque mendacitatem inducit. De qua Innocentius in libro de Contemptu mundi ait: O miserabilis mendicantis conditio! Nam , si petit, pudere, confunditur, et si non querat, egestate consumitur; sed [si] ut mendicet neccessitate compellitur, indignatur, murmurat, imprecatur. Quare Salomon in Prouerbiis dixit: Mendicitatem et diuiciam non dederis mihi, Domine. -
     Lignum enim plantatum in terra et rasum ab omni parte, melius est apud me quam pauper qui donis indiget aliorum. Paupertas etenim est omnis langoris principium et causa omnis doloris et tribulacionis maxime in hoc mundo. Aufert enim corda hominum, terre pariter et magnatum; ducit consules stulte et dominos infatuat et magnates; aufert enim sermonem sapientum et tollit senum consilium salutare, et omnis tristicie est origo. Diuidit uitam, tribulaciones congregat, ultra modum. Et quicunque uulneratus est uulnere paupertatis, impossibile est quod non tollatur sibi mansuetudo et promptitudo acquiratur. Quicquid caret mansuetudine, operum caret nobilitate, et quicunque caret operum nobilitate, peccabit, et precipitabitur. Et quicunque precipitabitur, contristatur, perdit intellectum, et obliuiscitur sue intelligencie. Et inueni quoniam, quando quis depauperatur, suspicatur de eo omne malum, et quia non bene procurauerit facta sua, (et) que alii faciunt ei attribuunt[ ur ]. Nec est in mundo bona consuetudo, de qua diues laudabitur, quin (e)idem a paupere uituperatur; quoniam, si fuerit predigus, consumptor bonorum reputabitur seu dicetur, et si prorogauerit iram suam in suis negociis, reputabitur festinus et debilis atque remissus inter omnes, et si fuerit refrenans suos mores, reputabitur ignorans et debilis intellectu, et si(ne) fuerit fortis corde, dicetur stultus et fatuus tota die, et si fuerit sermocinator, dicetur ab omnibus uir uerbosus pariter et ling[u]osus, et si fuerit tacitur[n]us, dicetur brutum seu bestiarum fatuatum. Et ideo mors est melior paupertate que hominem inducit in temptacionem et uilitatem, si petat ab aliis quo indiget sustentari, et maxime, quando neccesse fuerit petere a stultis et ab auaris hominibus neccessaria sue uite, quoniam reddunt ipsum confusum utique et pariter verecundum. Expedit enim uirum nobilem et pauperem in ore serpentis introducere suam manum, et inde uenenum extrahere et illud sorbere et su(c)gere ore suo, [magis] quam a stulto homine petere quod requirit. Et dicitur quod quicunque fuerit laborans langore sui corporis ita quod non cesset ab eo, a sociis separetur amicis, uel qui fuerit peregrinus in terra qua non intelligitur ab aliquo nec habet adiutorium, est ei mors quam uita potius eligenda, quia uita sibi mors est. Mors autem est ei liberatio et requies in hoc mundo. Et aliquando pauper cogitur furari propter sui nimiam paupertatem, et occidere et defraudare, que primis operibus sunt peiora que relinquit; quoniam dicunt sapientes: Expedit hominem pati et esse mutum et veracem [potius] quam loquentem procul dubio et mendacem. Et melius est non esse uerbosum quam uerbosum extitisse, [si] est consistendum in ipsa veritate.
     Ego autem dum essem in cauerna, et quando extraxit peregrinus aurum de fornace uel cauerna, (et) illud diuiderunt sibi inuicem inter eos. Et tunc accepit heremita suam debitam portionem, ponens ipsam in suo marsupio in capite sui lecti. Et nisus fui de eo aliquid rapere de thesauro, ut forsitan restitueretur michi uis corporis atque uigor, et conuerterentur ad me amici mei et mei noti; surrexi dum dormiret et ad ipsum accessi suauiter et secrete. At ille in eo strepitu meo est subito ex[c]itatus, et, cum haberet baculum circa ipsum, suo baculo in capite fortiter me percussit. Et ego fugiens cauernulam subito subint(er)raui. Et cum recessisset a me dolor percutionis, me rapuit concupiscencia et seduxit me auaricie uicium sicut ante, ut secundario ad accipiendum de thesauro irem iterum iuxta lectum. Et cum accessissem ad lectum, ipse protinus (et) euigilans contra me, accepto baculo, secundario in capite me percussit ut de uulnere sanguis subito emanaret. Et recedens inde cum amaritudine anime mee, et dolore reuoluens me super uentrem donec perueniens ad cauernam, ibidem me prostraui. Ego autem dolore nimio eram semimortuus, in terra prostratus absque corde et intellectu pre dolore nimio qui me fortiter occupauit. Itaque ex tunc sum omnem peccuniam et diuicias dedignatus. Et memoria eius mihi cordis terrorem et mentis turbacionem tunc inducit.
     Et considerans in mente mea (et) uidi quoniam nullus langor et perturbacio in mundo est qui non causetur a concupiscencia et uicia, [et] habitato(rum) huius mundi transffertur continue de tribulacione in tristiciam pro constanti. - Versus:

     Fortuitoque geri mundana negocia casu.

     Fortis persona stat mobilis ad duo prona:
     Sors quandoque bona, sors dat contraria dona.

     Omnia lege meant quam rerum conditor ille
     Sanxit ab eterno.

     Crescit amor nummi quantum ipsa pec(c)unia crescit,
     Et minus hanc optat [pauper] qui non habet illam.

     Tanto plura cupis, ulli ne fatear audes.
     Semper auarus eget; credo, peto finem. -


     Et nidi differenciam que est inter prodigum et auarum, quia maxima inuenitur. Inuenitur enim quoniam qui contentus est sua porcione bonorum nec ap[p]etit ultra quam sibi datum fuerit, erit dines. - Versus:

     Semper egenus eris, animum nullius egentem
     Non res sufficiunt, sed sufficiencia, quamuis
     Sit modicum, si sufficiat, nullius egebit. -


     Et illud ualet ei plus quam omnes diuicie huius mundi. Et audiui sapientes dicentes quoniam non est intellectus, sicut illius qui sua facta premeditatur tempore oportuno. - Iuxta illud:

     Principium finemque simul prudencia spectat;
     Rerum finis habet crimen et omne decus.


Et alibi: Omnia cum consilio fac et non penitebis. Nec est nobilitas, sicut sunt boni mores.

     Quem uero morum, non rerum copia ditat,
     Quem uirtus extollit, habet que preferat auro;
     Qui patrie uicium redimit, quod preferat illi,
     Et genus et formam uirtus non queritur extra.
     Non eget externs qui moribus intus habundat;
     Nobilitas sola est animum que moribus ornat. -


Nec sunt diuicie, sicut eius qui gaudet sua sorte. -

     Si quis habet quod habere decet, sit letus habendo;
     Alterius non sit qui suus esse potest. -


     Nam melius est ei illud modicum et diucius ei permanebit quam multe diuicie huius mundi. - Et melius est modicum iusto super diuicias peccatorum multa[s]. - Et caput dileccionis est transmissio litterarum et epistolarum societatis. Et caput intellectus consistit [in] sciencia rei presentis et non presentis. - Dicitur quod sciencia est nobilis animi possessio, que distributa per partes su[s]cipit incrementum, et auarum dedignata possessorem cito labitur. - Et homo melioris animi est qui procul se facit a re ad quam non potest peruenire. - Versus:

     Quod potes id tempta, operis ne pondere pressus
     Suc[c]umbet labor et frustra temptata relinquas.

     Vim non excedas, ut re sub pondere ledas;
     Est sani moris non ledere mole doloris.


     Et factus est finis negociorum meorum, [ut] de sorte mea sufficienter sim contentus; et nolo ad domum heremite breuiter declinare.
     Et ueni ad illum locum desertum, et societatem columbe ibidem acquisiui, et tunc usque ad diem hodiernam. Et fuit eius societas in causa, ut michi adhereret et iste coruus; qui, cum exponeret michi societatem que est (inter me et) inter te et ipsum et significaret mihi quoniam uolebat ad te venire, uolui ego uenire secum, quoniam solus mihi displicuit habitare; quia non est in mundo leticia sine societas amicorum, nec tristicia sicut esse absque amicis et bonis sociis in hoc mundo. - Nam , ut ait sapiens, nichil est dulcius quam amicum habere cum quo tanquam cum te ipso loquaris. Vnde Tullius, de Amicicia, dixit: Ego tantum uos [h]ortari possum ut amiciciam anteponatis omnibus humanis rebus; corpus enim sine amicicia pro mortuo reputatur. Et alibi: Amicus fidelis, protector fortis; qui autem inuenit illum, inuenit thesaurum; amicus fidelis medicamentum uite et immortalitatis. Et qui metuit Deum, inuenit illum. Vnde Cato, uersus:

     Auxilium a notis petito, si forte laboras,
     Nec quisquam medicus melior quam fidus amicus.


Et alibi:

     Consule pacificos in agendis semper amicos,
     Non melior medicus quisquam, quam fidus amicus. -


     Et totum hoc probaui per experienciam, et cognoui quoniam non debet quis querere de hoc mundo ultra statutum, quia ipse nouit posse satisfieri sue oportunitati et malum sibimet euitare, quod quidem uictus et habitaculum est statutum. Nam , si daret[ ur ] homini totus mundus cum omnibus que in eo sunt, non percipiet de eo nisi illud modicum quod neccessitati sue sufficiat opportune. Reliquum uero totum non sibi, sed aliis est largiendum. -

     Quod iustum est petito uel quod uideatur honestum;
     Nam stultum est petere quod possis iure negari.

     Hoc pete quod iustum, quod sit ratione uenustum;
     Non pete uelle dari quod possit iure negari. -


     Et ideo ueni ego cum coruo in hoc consilio ut sim tibi frater et socius fidelissimus et amicus. - Vnde:

     Vtilius est regno meritis acquirere amicos.

     Per amicos enim uita amicorum procuratur, sicut Pilades curet (H)or(r)estem. Vnde dicitur:

     Semper habe Piladem aliquem, qui curet Horrestem;
     Hic quoque amicicie non leuis usus erit. -


     Et uolo quod sit gradus meus apud te. Et factum est illa hora.
     Et cum consummas[s]et mus uerba ista, respondit ei testudo sermone dulci et lingua humili, sic dicendo: Intellexi procul dubio uerba tua et omnia que in mento tua passus in te fuisti et que nunc narrasti, uideo te subtiliter retinere. Nunc autem nequaquam corrumpatur cor tuum propter illa. Et remoue omnem tristiciam corde tuo, quia bona res nisi in bona operacione non consistit, - quia dixit philosophus Sirac[h]: Multo[s] enim accidit tristicia, et non est utilitas in illa. Et alibi: Animus gaudens uitam floridam facit. Et Pamphilus dixit:

     Vt grauiter doleat, non pertinet ad sapientem,
     Cum dolor ad Dominum premia nulla ferat. -


     Sicut eger sciens egritudinem et curacionem, et, nisi sanet suam egritudinem, nihil sua scientia sibi ualet nec quietem inueniet manifestam. Nunc autem conuerte te ad intellectum et sapienciam nec de amissione diuiciarum doleas nec turberis. - Quia dicitur quod in diuiciis non est confidendum:

     Diuicias dare qui potuit, auferre ualebit.

     Et Salomon dixit: Qui congregat diuicias, fructus non capit ex eis. Nam Cato dixit:

     Eger diues habet nummos, sed non habet ipsum. -

     Nam uir nobilis ab omnibus honoratur. Si diuiciis careat, non debet propter hoc coniristari. - Quia, ut dixit propheta: Melius est modicum iusto super diuicias peccatorum multorum. Quia dicitur: Post aduersitatem sequitur prosperitas. Vnde uersus:

     Post mortem sperare diem, post nubila solem,
     Post lacrimas risum leticiamque potes. -


     Sicut leo quem timent uidentes, et si sit recumbens adhuc, de ipso est procul dubio perterrendum. Diues autem non habet in se nobilitatem operum ab omnibus vil(l)ipenditur manifeste. - Quia dicitur:

     Nobilitas sola est animum que moribus ornat.
     Non eget exterius qui moribus intus habundat. -


     Sicut canis qui uil(l)ipenditur ab omni homino tota die, etsi a capite auri usque ad pedes indutus fuerit ornamentis. Et propter hoc nescit sibi graue in peregrinacione esse nobiscum in hoc loco, quoniam intelligens qui transmigratur de terra in terram, eius intellectus procedit cum eo nec ab ipso separatur uelociter. - Dicitur quod sapiens non habet determinatam terram neque piger inuenit opus. - Sicut leo qui non transffertur de loco ad locum nisi cum sua fortitudine cum qua uiuit. Et credas in te hec quo tibi dixi, et erit tuum bonum pariter et salubre. Et quando hoc adimpleueris, bonum finaliter possidebis, quoniam bonitas et intellectus uiro prudentissimo sunt concessi. - Quia dicitur: Qui habet bonitatem et intellectum, non uadit sine sapiencia. Est autem sapiencia perfectum bonum mentis humane et diuinarum et humanarum rerum sciencia. Et Salomon in Prouerbiis dixit: Melior est sapiencia cunctis pretiosis opibus et omne desiderabile ei non poterit comparari. - Et qui respicit res cum occulo sue mentis, piger tamen, et qui negligens est in suo opere, rare prosperatur, nec eius gloria uigoratur. - Quia dixit Salomon: Cogitaciones robusti semper in habundancia; omnis autem piger semper in egestate [est]. Versus:

     Mendicat mestus piger et cum uenerit estus;
     Nam si frigus aret, com[m]oditate caret.


     Et alibi: Propter frigus piger arare noluit; mendicabitur igitur egestate et non dabitur ei. - Quemadmodum non delectatur anima puelle de societate uiri senis. Nec in mente tua nullatenus contristeris. - Quia dicitur: Ira et tristicia consumit corpus, et gaudium nutrit ossa; multos enim occidit tristicia et non est utilitas in illa. Et alibi: Animus gaudens floridam uitam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. Vnde Pamphilus, uersus:

     Vt grauiter doleat, non pertinet ad sapientem,
     Cum dolor ad Dominum premi(i)a nulla ferat.


     Sic dicendo: Diues extiti locupletus; modo autem pauper effectus sum desolatus, quoniam bona mundi cito euenerunt et recedunt, quando placet Domino nostro regi. Et iam sapientes narrauerunt ea que non permane(a)nt et cito transeunt et sunt sicut umbra nubis, et societas malorum. - Quia societas malorum corrumpit bonos mores. Versus:

     Interius morum consorcia praua malorum;
     Qualia sunt, tales faciunt quicunque sodales. -


     Et dilectio mulierum. - Quia mulieres male sunt [n]ullaque bona regnat, Salomone testante: Virum de mille unum reperi(ri), mulierem ex omnibus non inueni. Scriptum est enim: Garrulitas mulierum id solum celare (ne)scit quod non scit. Intelligitur autem de pessimis mulieribus, garrulis et loquacibus, de quibus dici consueuit: Tria sunt que expellunt hominem de domo, scilicet fumus, stillicidium et mala uxor. De quibus eciam dixit Salomon: Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda et falsa. Nec amicum nec aliquem alium in eius presencia collaudes, quia dixit philosophus: Laudare presentem nec ledere decet. Qui se ipsum laudat cito derisionem inuenit. Et Cato dixit:

     Nec te collaudes, nec te culpaueris ipse:
     Hoc faciunt stulti, quos gloria uexat inanis.


     Os alienum te commendet et non proprium, quia omnis laus in proprio ore sordescit. - Et diuicie. - Animum itaque tuum circa diuiciarum amorem taliter compescas ac domes, ut te ipso contemptus sis. Nunquid sibi ipsi laus est, cum diuiciis natus est? qui, cum pauper a se conuenit, diues est. Vnde dixit Cato, uersus:

     Despice diuicias, si uis animo esse beatus;
     Quas qui suscipiunt, mendicant semper auari.

     Paupertatis onus pacienter ferre memento.


Et alibi:

     Dilige denari(um), sed parce dilige(re) formam,
     Quam nemo sanctus nec honestus cupit habere. -
     Ista omnia transeunt nec perdurant. - Versus:
     Vos, quia diligitis bona que retinere nequitis
     Et non diligitis que perpetualia scitis,
     Humane uite plan[c]tus audite, uenite,
     Vt pernotatis quam uile sit id quod amatis,
     Et recipiscatis, ne cum Sathana pereatis:
     Forma puellarum, deceptio mentis earum
     Et iuuenum uultus citra barbam, sed adultus
     Quos leuitas morum laqueus innecat amorum,
     Hore momento pereant equalia uento,
     Fitque cadauer humus, petit impia tartara fumus.
     Flent illos cari, nequeunt sed flendo iuuari.

     Omnia pretereunt: nos ibimus, ibitis, ibunt;
     Omnia pretereunt preter amare Deum.


     Et dicitur quod sapiens in multis diuiciis non letatur, nec in eas paucitate (non) tristatur. - Quia dixit Salomon: Mendacitatem et diuicias ne dederis mihi, Domine. Et dixit quidam sapiens:

     Et mihi [res], non me rebus subiungere conor.

Vnde Oracius dixit:

     Imperat aut seruit collecta pecunia cuique. -

     Diuicie uero in quibus est letandum, sunt eius intellectus et bone operaciones, in quibus quisque poterit confidere et scire debet quod nullus est potens sibi illas diuicias defraudare. Nam si esse[n]t aurum uel argentun aut alie res, posset de eis ab inuidis seu latronibus aut aliis accidentibus seculi formidare. Bonas uero operaciones quis non timebit def(f)icere uel aufferri ab aliquo uel furari, et cum hoc non debet eius finis obliuioni tradere nullo modo. Et premeditetur quando debet ad domum sui seculi hospitari; mors enim superuenit repentine, nec est spacium temporis inter ipsam et ipsum hominem limitatum. - Vnde uersus:

     Est hec uita breuis; tenebrosa, sophistica uita;
     Est uentura, manens lucida, uera dies.


     Vnde dixit quidam philosophus: Omnis itaque dies uelut ultimus ordinandus est. Vnde uersus:

     Ecce repentine modiceque occasio febris
     Dissoluit toto quodcunque parauimus e[u]o.
     Magnus in exemplo est cui non suffecerat orbis;
     Sufficit excisso de fossa marmore terra,
     Quinque pedum fabricata domus, qua(m) nobile corpus
     Exiguo requieuit humo.


Et alibi:

     Vite presentis si comparo gaudia uentis,
     Cum neutrum duret, nemo reprehendere curet.
     Sic dare uita statum nulli ualet ista beatum.
     Cum sit inequalis, nunc lucida, nunc pluuialis,
     Quod si forte daret, mors hinc tamen adnichilaret.
     Quid quasi uita dedit tollens, dum uita recedit? -


     Ipsa enim fratres ad se inuicem separat et parentes. - Vnde dixit. Vnde Cato dixit:

     Tempora longa tibi noli promittere uite;
     Quocunque ingrederis, sequitur mors, corporis umb[r]a(m).


     Et alibi dicitur: Quere mortem ut uitam inuenias. Vnde uersus:

     Vt uia sublimis te sursum ducat ab imis,
     Vt nunquam pereas, ad loca mortis eas;
     Vt sis securus et plus mortem cariturus,
     Morte mori satagas et bene quidquid agas.


     Tu quoque non eges mea correctione in aliquo seu doctrina et es me sapiencior atque docta. Et intelligis et cognoscis que bona aut mala sunt tibi euentura, quia sapiens respicit semper presencia, preterita et futura, ut dictum est, et cetera. Visum autem mihi fuit ut mee interrogacioni mea dileccione et societate uerissima responderem et tibi bonos mores et ueridicos iudicarem. Tu autem frater noster es et omnia que habemus tua sunt sicut nobis.
     Et audiens coruus uerba moralia que dixit testudo muri et dulcedinem suorum uerborum et eorum rectitudinem, multo gauisa est corde suo. Et tunc dixit ei per hunc modum: Iam letificasti me et rectificasti cor meum et nobis bonum maximum intulisti. Tu autem debes in tuo animo congaudere in eo quod in omni enim bono Deus altissimus te perfecit, quoniam nemo potest gaudere sibi et habere in se bonam famam, nisi eius spes non commoueatur a suis amicis carissimis et dilectis. - Famam bonam uero in amandis bonis et aliis rebus omnibus seruare debemus. Est autem fama illese dignitatis status, legibus ac eciam moribus in nullo diminutus; non ergo diminui debet fama propter lucrum uel aliam rem. Nam scriptum est lucrum cum mala fama dampnum est appellandum: Quare Cassiodorus dixit: Affectans fame com[m]oda peccunie negligit aucmenta. Et Salomon dixit: Melius est nomen bonum quam diuicie mille. Et Seneca dixit: Bona fama hominum tucior est peccunia. Vnde uersus:

     Habunde cognoscitur
     Quisquis fama (teste) laudatur.


     Et alibi: Curam habere de bono nomine; hoc in magis permanebit quam mille thesauri magni et preciosi, et si uis seruare famam bonam, fuge uoluptates et libidines. Vnde Cato dixit:

     Si famam seruare cupis, dum uiuis, honestam,
     Fac fugias animo, que sunt mala, gaudia uite. -


     Nec eius declinet animam a suis sociis predilectis atque nec ipsi ab eo declinent nec procul a se alios qui ipsum letificent et honorent, et respiciant que eis sunt utilia et honesta. Nam quando cadit nobilis, non nisi per nobiles subleuatur; sicut elefans qui cadit in foueam, non educitur inde nisi ab elephantibus bono modo. Nec debet uir intelligens derelinquere (et) agere misericordiam, quam solet agere, et eciam [si] submittit se periculis in occasione; nec relinquat agere misericordiam, quia non est ei nefas, sed [sciat] quoniam acquirit per illud stabile, per fragile meritum in hoc mundo, et bonum per malum et multum per paucum. - Quia qui dat pauperi et facit opus misericordie non indigebit; qui autem despicit deprecantem, sustinebit penuriam. Et Dominus dixit: Centuplex accipietis et uitam eternam possidebitis. - Nec diues inter alios reputatur in cuius diuiciis homines non participent nec iuuantur; nec reputatur uiuens quicunque in suis diuiciis est(is) cupidus et auarus. - Vnde uersus:

     Non malus est usus in diuiciis, sed abusus,
     Cum laudis cupidus sit per eas tumidus.

     Cum per eas, turget tumulus qui stemmatis urget,
     Nec caueat hunc uermem, reperit quem uermis inermem. -


     Et factum est, dum loqueretur coruus, ecce superuenit eis ceruus, et timentes, testudo in aquam se submersit, et ingressus est mus cauernam suam, et uolans coruus se posuit in arborem super ramos; cumque peruenisset ceruus ad aquam, bibit aliquantulum illa hora et stabat timidus, stupefactus. Et uidens hoc coruus uolauit per aerem ut uideret si esset aliquis persequens ipsum seruum et querens hunc ceruum, et cum nullum uideret, uocauit testudinem et murem ut exirent, [eis dicens]: Nichil est de quo sit pertimendum. Qui protinus exiuerunt et congregati sunt insimul consulendo. Et uidens testudo ceruum inspicientem et non accedentem ad ipsum, dixit ei: Bibe, domine mi, si sitis; non timeas, quia nullus est hic qui tibi noceat in hoc loco. Accedens ceruus ad eam, inceperunt se ad inuicem diligere et concordiam conformare. Et ait ei testudo: Vnde uenis? Respondit ceruus: Fui, inquam, diebus pluribus hoc deserto. Et cum non cessarent serpentes sequi me de loco ad locum, timens ne superueniens uenator aliquis, adueni locum istum. Ait tes(ti)tudo: Ne timeas in hoc loco, quia in hoc deserto nunquam apparuit uenator aliquis de quo debeas formidare, et nos quidem fedus tecum et dileccionem nostram inter nos erimus confirmantes. Igitur bonum est nobiscum finaliter com[m]orari, quoniam prope sunt nostra pascua fertilia in quibus nostram uitam poterimus sustentare. Cupiens igitur ceruus esse cum eis, ibidem insimul remanserunt; fecerant autem sibi de herbis habitaculum [et] de arboribus ubi conueniebant insimul omni die, narrantes et dicentes uerba preteriti seculi inter eos.
     Quadam uero die, dum starent ibi mus et testudo et coruus et non esset ibi ceruus, de eo fortiter dubitabant, et, cum tardasset uenire, inter se timuerunt ne forte esset a uenatoribus impeditus.

Figura umbraculi arboris, corui et cerui et muris
et testudinis hic uisibiliter demonstratur.

     Et dixerunt testudo et mus coruo: Vola, frater, terram cernens et respice, quia uidebis forte aliquem ad nos uenientem insidias inferentem. Et cernens coruus uidit ceruum captum in rethe cuiusdam uenatoris, ibidem irretitum, et rediens ad suos socios annunciauit eisdem sociis festinanter. Et tunc coruus et testudo dixerunt muri protinus ista uerba: Nunc nobis aduenit magnum malum a quo non speramus nos posse finaliter liberari, nisi per tuum consilium salutare. Nunc autem salua nos et tuum socium in hac die. Et audiens hec, mus iuit quousque ad ceruum peruenit in rethibus inuolutum. Et ait ei talia per hunc modum: Frater mi, quis in hunc laqueum te iaculauit? Soles enim esse de prudentibus et intelligentibus inter omnes alios et discretus. Et respondens ceruus dixit ei: Nunquam potest intelligens euadere a sentencia que sibi desuper lata est seu a Deo altissimo ordinata. - Iuxta illud uersus:

     Omnia descendunt a summo culmine rerum,
     Quo nisi consulto nichil est quod sidera possi[n]t.


     Nonne scis quoniam non ualet leuibus cursus, non bellum potentibus ullo modo? Et dum loquerentur ad inuicem, testudo protinus superuenit. Cui ceruus ait: Quid tibi uisum fuit accedere ad hunc locum, aut quid aduentus tuus me iuuabit? Scio enim quod, antequam uenator perueniat ad nos, perficiet mus rodere ista rethia pro constanti. Et cum sum leuis, potero fugere et euadere futurum periculum uenatoris. Mus eciam poterit multas cauernulas inuenire in quibus poterit se abscondere ualde bene. Coruus eciam per aerem euolabit. Tu autem grauis motu poteris remanere, nec potens fugere, forsitam capieris. Respondit testudo et ait ei: Non debet quis intelligens reputari qui uiuit post eius separacionem a suis caris sociis et dulcissimis. Nam adiutorium hominis est sui animi solacium in aduersitatis tempore, quando habet secum amicum juxta se assistentem et quilibet eorum cor suum extrahit, ipsum exponens pro eodem; sed quando separantur amici, eorum leticia ad inuicem offuscatur, et oculi cal(l)igantur. Adhuc loquente ea, uenator protinus superuenit. Vnde iam mus roderat rethia et ceruus fugiens tunc euasit
.

Figura cerui capti in rethe inuoluti
et muris illud rodentis rethe.

     Cumque peruenisset uenator ad rethia et uidisset ea incis(s)a, optupuit, et multum ualde et undique respiciens non uidit nisi testudinem ibi stantem. Et ipse capiens eam fortiter religauit, ceruoque coruoque hoc uidentibus, in animo multum doluerunt. Et ait mus: Non uidetur mihi nisi, quando euadimus de uno laqueo, incidimus in eundem et possumus dicere; unde uersus:

     Incidit in Siluam, cupiens uitare Caripdim.

     Et procedimus de una tribulacione in altera tota die, et iam iustum est uerbum illius qui dixit quoniam homo non desinit in tranquillitate et in pace, quin non cadat in contrarium tota die. Postquam uero semel cadere inceperit, inuadunt iterum tribulaciones ex omni latere contra ipsum. Et non sufficit michi meum infortunium, quod me a uiris mee societatis et a diuiciis separauit, sed eciam a socio qui michi frater extiterat me retraxit; qui michi erat melior ac utilior omni socio et amico, scilicet mea testudo dulcissima et amica, que non uenit huc nisi ex dileccione, fidelitate et nobilitate suorum operum pro constanti, que melior est quam dileccio patris ad suum filium naturalem, que quidem non cessat usque ad terminum uite nostre. Ve! huic corpori et cui predestinata sunt tot mala et infortunia in hoc mundo, ut discurrat michi de malo in malum! Nec diu permanet quis in aliquo bono, quemadmodum stelle non permanent in bono uel malo, sed cotidie de uno in alterum conuertuntur; modo lucent et modo subito obscurantur, et modo ad lucem de tenebris conuertuntur, modo quidem de luce in tenebras obscurando. - Iuxta illud.

     Sors quandoque bona, sors dat contraria dona.

     Omnia lege meant quam rerum conditor ille
     Sanxit ab eterno ... -


     He uero tribulaciones, quas mihi induxit meus socius, sunt sicut procul dubio apostema quod intendens medicus curare, cum instrumento ferreo tangit, idem est ut aperiatur apostema sagitella. Tunc uero insurgit egro dolor duplex, scilicet dolor incis(s)ionis et dolor apostematis iam aperti. - Iuxta illud; uersus:

     Curatur ferro, grauis est medic[in]a dolenti;
     Asperior sanat grauiores pocio morbos. -


     Sic quoque et homo cuius langores sunt sanati cum inuenit suos amicos et socios suos coram ipso, postea uero ab eis separatur.
     Dixerunt coruus et ceruus muri: Contristacio et uerba nostra et tua testudini non proficiunt quoad presens; nunc uero hoc relinque et quere argumenta pro ipsa breuiter liberando. Dicunt enim sapientes quoniam in temporibus aduersitatum amici carissimi sunt temptandi, fideles autem uiri mercacionibus sunt probandi, socii uero in temporum accidentibus. - Iuxta illud: Licet in habendis amicis magna sit utilitas, nullius enim amicicie ante (re)probacionem te (c)astringere debes. Vt ait Martialis Cocus cuidam amico suo nomine Crispinus:

     Antequam ames , Crisipe, proba; sed amare probatur
     Cura.


Vnde Ouidius dixit; uersus:

     Quale sit id quod amas, celeri circumspice mente,
     Et tua lesuro subtrahe colla iugo.


     Et sapiens dixit: Si possides amicum, in temptacione posside. Et philosopha, uolens amicus Dei fieri et sciens amicos probatos meliores aliis, forte dixit: Proba me, Domine, et tempta me et ure renes meos et cor meum. Et Salomon dixit: Omnia probate, quod bonum est tenete, et ab omni specie mali abstinete uos. Et alibi dixit: Preter amicos non probatos prouide et tibi semel de inimicis et milesies de amicis, quia forsitan quandoque amicus fiet inimicus. Et leuius poteris perquirere dampnum tuum. Et Seneca dixit: Tu omnia cum amico delibera, sed de te ipso prius; eligas ergo amicos probatos qui tibi fideles esse possint, et eos uno affectu, non uno habeas merito; et tales amicos elige quos non pudeas eligisse. Ait enim Seneca: Amare sic incipe tanquam non liceat deffinere. -
     Ait mus: Documentis istis moralibus ista uerba michi uide[n]tur ut uadat ceruus [et] ut exeat extra uiam istius uenatoris, et stet procul ab eo et ab isto itinere per quod debet cotidie pertransire, et similet se quasi mortuum coram ipso, et coruus stet quasi uellet comedere de sua carne famelitus supra ipsum. Scio enim quoniam uenator respiciens hic deponet sarcinam funium et rethium de suo humero in instanti et aduersus te occurret festinanter. Tu autem, cum uideris ipsum accedentem ad te, discede inde paulisper ab illo loco, te separando ut non recedat spes sua de te, et ipsum fatiga post te continue de loco in locum, euolando quousque funes et rethia uenatoris sint incisa. Scio enim quod ad reditum uenatoris erunt rethia dissipata, et erimus omnes liberi recedentes. Et fecerunt coruus et ceruus ita breuiter cum cautela. Et cum sequeretur eos uenator donec eis appropinquauit, fugit ceruus et coruus et dederunt protinus terga fuge. Et cum rediret uenator confusus ad capiendum funes et rethia, inuenit eciam quod euaserat testudo de laqueo uenatoris et multum obstupuit de hoc facto, et existens confusus in animo cogitauit. Et cum cogitaret uenator de ceruo qui astitit ei procul et de coruo qui stabat super eum quasi de carne sua comedente, cum non ita fuisset, et cum cogitaret de rethibus suis que fuerunt incisa et corrosa, miratus est ultra modum, et ait in suo animo disputando: Non est hec nisi magorum regio seu demonum, et abiit uiam suam protinus cum timore. Coruus uero, ceruus, testudo et mus ad locum proprium sunt reuersi, et hoc cum pace et securitate illa die.

Figura cerui, corui et muris
in nemore existencium.

     Inquid rex philosopho suo ista uerba: Prospiciendum est in huiusmodi parabolis quomodo peruenit consilium paruorum animalium et uilium auium inuicem se adiuuancium, maxime homines qui, si constituerunt se in hac consuetudine, (eis) fructus operacionum suarum et rectitudo suorum processuum in conseruando opus misericordie ueraciter perueniret eis, et perconsequens odiendo prauitatem, et iniquitatem procul dubio elongando. - Iuxta illud: Omnia soluunt sue nature debita nisi homo. Vnde uersus:

     Pondera portat equus, bos terram fulcat aratro,
     Vestem tradit ouis, seruat ouile canis;
     Omnia quippe sue nature debita soluunt
     Preter eum qui plus hiis racionis habet.


     Dicunt enim sapientes: Non debes confidere nec consilium reserare omnibus qui sunt uel fuerunt inimici, et postea in gracia[m] red(d)ierunt. Scriptum est enim: Nemo cum inimico tute in gratiam red(d)it. Iuxta illud.

     Nulla fides hosti(bus) sit qui tibi talia nosti;
     Prorsus et hostilis tibi sit persuas(s)io uilis.


     Vapor enim odii semper latet in pectore inimici. Et, ut ait Seneca, nunquam (et) ubi diu fuit ignis def(f)icit uapor. Quare idem dixit: Pro amico pocius occidi expedit quam cum inimico uiuere. Inde eciam Salomon dixit: Inimico antiquo ne credas in eternum, et si humiliatus uadat curuus, non credas ei. Captus enim utilitate, non amicicia reuertitur [sed] uoluntate, ut capiet fugiendo que non potuit persequendo. Et Petrus Alfonsus dixit: Ne a[s]socies inimicis tuis, cum alios possis reperire socios; que enim male egeris, dissimulabunt; que uero mala feceris, notabunt in corde.


EXPLICIT CAPITULUM DE COLUMBA, CORVO,
MURE, CERVO ET TESTUDINE.