B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Raimundus de Biterris
floruit 1310
     
   


L i b e r   K a l i l æ   e t   D i m n æ

C a p i t u l u m   q u i n t u m

________________________________________________


INCIPIT CAPITULUM DE QUESTIONE
OPERUM DINE ET EORUM INQUISICIONE.
Et est capitulum de eo qui querit suum bonum cum
malo alterius; quid ultimo accidat ei.

     Dixit rex Dixlex (sic) philosopho: Iam intellexi exempla tua per que declarasti quomodo aliquis falsus et subdolus potest inter duos amicos intimos discordiam seminare, et declarasti quod prudentes debent inquirere subdolorum mendacia et omnia que a susurracionibus subgeruntur, ut a ueritat eplenarie non decline[n]t.

Figura regis loquentis
ad philosophum.

     Nunc declara michi excusaciones et allegaciones quas adduxit Dina, ut posset eum morte impugnantibus obuiare. Dixit philosophus: [Intellexi] quod postquam leo interfecit Cencebam, penituit ipsum, quia ferociter et sine consilio concurrerat super ipsum. Et accidit quod quidam leopardus qui erat de leonis familia exiuit casualiter quadam nocte, ut loqueretur cum Calila. Qui, cum ad eius portam accederet, audiuit quod Dina[m] fratrem suum temerarie increpabat propter zizaniam quam seminauerat inter leonem et Cencebam, et ipsius Cencebe fuerat causa mortis. Et audiuit quod dicebat Dina fratri suo: Quod factum est nequit non fieri, et ex nunc istis sermonibus perpetuum silencium inponamus, quia cupiditas et inuidia me ad tam grandia crimina deduxerunt. – Iuxta illud: Insaciabile est cor cupidi. Vnde uersus:

     Nullo potest sedare sitim flagrantibus unda,
     Copia nec cupidi cor saciare uiri. –


     Et postquam intellexit hec dicta, rediit ad matrem leonis et sibi omnia que audiuerat recitauit, de non reuelando tradito iuramento. Quibus auditis, iuit uelociter mater leonis ad uidendum filium, et, cum uidisset ipsum tristem et turbatum, cognouit quod hec tristicia sibi prouenerat ex eo quod perniciter irruerat in Cencebam. Et dixit leoni: Tristicia consumit corpus et diminuit fortitudinem et debilitat intellectum. Manifesta michi igitur motiua accionum tuarum et tristiciam quam tu solus habes. Ego et uassalli tui ceteri diuidemus. Et cognosco quod anxieris ex eo quod Cencebam sine deliberacione ferociter peremisti. Et si tunc refrenasses iram tuam et noluisses uerbulis susur[r]orum animum applicare, ad tantum inconueniens nullatenus peruenisses. Dic mihi quid tibi Cenceba meruit, cum ipsum simplicem et innocuum trucidasti. Dixit leo matri sue: Iam cogitaui si possem in ipso mortis occasionem inuenire, et non cognosco quod contra me deffecerit, immo semper consiliis saluberrim(i)is me direxit; sed susurracio et Dine prodicio me ad tantam sarcinam sceleris concitauit.
     Dixit mater: Iam michi et quibusdam tuis uas[s]allis manifestum est hoc quod scelus Dina prodicionaliter perpetrauit. Dixit leo matri sue: Manifesta mihi omne quod de isto crimine cognouisti.
     Dixit mater: Secretum est quod de hoc negocio scio; et qui rogatur de celando secretum non debet secretum detegere, et qui detegit non absoluitur a crimine diffidencie nec a crimine falsitatis, – quia dicitur: Secretum tuum nemini reuelandum, immo in carcere detrusum tene: –

Figura leonis et matris eius
alloquentis cum ipso leone.

     Dixit leo: Que dicis uera sunt, sed tamen secretum prodicionis et falsitatis non debet contegi; nam qui celat malefactores et eorum culpam, particeps criminis iudicatur. – Dicitur: Facientes et consentientes pari pena puniuntur. – Et rex non debet de occultis iusticiam exercere quousque criminis testimonia lucide patefiant. – Vnde dici consueuit: Optimum iudicem existimo qui cito intelligit et tarde iudicat et ad penitendum properat qui cito iudicat. Et alibi: Velox consilium sequitur penitencia. – Et si ego Cencebam interfeci sine consilio et dementer, si Dinam eodem modo perimerem, esset michi facta addicio criminis supra crimen, et esset iste error priore maior atque deterior iudicandus.
     Dixit mater: Si credis esse uera que dico, non permittas culpam tanti criminis impunitam. Dixit leo: Dic michi quis accusat Dinam, quoniam ex hoc non incurres dampna. Dixit mater: Et hac reuelacione incurrerem multa dampna, quoniam qui michi secretum detegit, uilipenderet me condigne, et nullus auderet michi secretum amodo reuelare. Et tunc cognouit leo quod per ipsam de hoc crimine reuelacionem aliquam non haberet.
     Insequenti uero die fecit rex totum populum congregari, et fuit mater eius et Dina presencialiter constituti. Et tunc leo inclinauit capud propter uerecundiam, tanquam in morte Cencebe temerarie processisset.

Figura leonis et matris eius et Dine
et leopardi ac totius exercitus.

     Et tunc Dina fuit perterritus, dicens cuidam qui circa ipsum lateraliter consistebat: Propter quid conturbatus est leo et fecit totum populum insimul conuenire?
     Dixit mater leonis: Filius meus conturbatus est propter uitam tuam, quia ipsum et Cencebam prodicionaliter irritasti et leonem ad perpetranda(m) crimina compulisti. Dixit Dina: Amor et fidelitas quem habui cum leone generauerunt contra me occasiones inuidie, ut aliqui leonem contra me temerarie concitarent, et omnia que leoni retuli per signa manifestis[s]ima, ipso fatente, intendo per certos articulos declarari. Et si rex uoluerit hec negocia radicitus percunctari, cognoscet quod omnia que sibi retuli a ueritatis iudicio non recedunt, quia ignis qui est in lapide et in ligno, non habe(re)tur, si magnum artificium non procedat. Et hoc negocium celari non poterit quin finaliter impublicum propaletur, quia sicut munda(na) corpora ex com[m]ocione magis mundantur, sic ex aduerso maior sentitur fetor in corporibus fetidis, – iuxta illud:

     Non redolent, sed olent immunda corpora, quanto
     Post remouentur flagrantia (sic) corpora contra, –


     quanto pluries com[m]ouentur; et si in hoc crimine culpabilem me sentirem, per diuersas patrias discurrissem et in conspectu regis nullatenus peruenissem. Peto igitur a leone ut faciat inquiri facta mea ab hominibus fide dignis qui michi non sint contrarii, et ueritatem propter inuidiam non celabunt. Et si rex contra me iniuste et sine inquisicione processerit, ad Dominum omnipotentem qui omnia iudicat appellabo. Et qui facit illud de quo non est certus, incidet in illud in quo insidit quedam mulier que coiuit cum seruo suo, credens cum amasio co(h)iuisse.
     Quoniam dicitur quod in quadam ciuitate dicta Ouecii erat quidam mercator diues, qui habebat quamdam pulcherrimam mulierem, que cum quodam uicino suo pictore exercebat matrimonium non legale. Et dixit amasio suo quadam die: Laudarem quod esset signum inter me et te, per quod nostra desideria nosceremus, ut a nobis omnis suspicio tolleretur. Dixit amasius pictor: Depingam in quodam panno signum quoddam quod, cum uideris, ad me peruenies, et sine sermonibus erunt tibi passiones mei animi consignate. Et omnia ista quidam seruus illius domine casualiter intellexit; et cum amasius illius domine cum predicto signo per longum tempus suum desiderium conpleuisset, et quadam die ad pingendum regale palacium permeasset, predictus seruus iuit ad pictoris ancillam que eiusdem serui erat amasia, et ab ea pictoris signum requisiuit. Quod cum habuisset, ostendit in loco in quo uideret domina, et ipsa domina cucurrit (s)celeriter, ut solebat. Et postquam seruus cum (cum) domina impleuit quod uoluit, dedit signum ancille pictoris; quod, cum reuenisset, pictor ostendit domine, et domina uenit (s)celeriter stupefacta. Dixit que illa: [Quid] tibi uisum est in hac nocte, quamuis repente signum ostendisti(s) quod solum semel (et) in aliis noctibus ostendebas. Quibus auditis, pictor cognouit quod eius amasia decepta fuerat, propter id quod ad signum repente uenerat et sine deliberacione fecerat facta sua.

Figura uiri uerberantis uxorem
et conburentis uestimentum.

     Et hoc exemplum tibi tradidi, ut (sine) negocium sine consilio tam arduum agere non presumas. – Iuxta illud: Omnia cum consilio fac et non penitebis. Et alibi: Magna sine consilio non sunt ag[g]redienda, [uel] sine subsidio (et subcidio). Vnde uersus:

     Stultus qui pup[p]im sine remige ducit in altum,
     Et sine subsidio qui graue sumit (h)onus. –


     Et has allegaciones propter timoris mortem non induco, quia, quamuis mors sit quid horrendum, quam apud nullum possibile est euitari, tamen, et si centum haberem animas et scirem quod placerent regi, omnes uoluntarie sibi darem.
     Cui dixit quidem consistencium: Hanc excusacionem adducis propter blandicias; sed ut euadas de crimine supraposito, necesse est te excusaciones inducere op[p]ortunas, et per hec uerba ioculatoria euadere non ualebis.
     Cui Dina locutus est sub hac forma: Heu! quantam in te procludis prenotandam nequiciam et quantam inuidiam asseris in te esse! quia non est turpe ut qui(s)libet se deffendat, [sed] eo quod, nesciens [se] deffendere, non poterit pro altero perorare. Et manifeste pretendisti omnibus consistentibus, eo quod tu non potuisti tuum appetitum sensibilem refrenare, quod es inimicus tue anime et quod odio et inuidia maxime com[m]oueris. – Dicitur enim: Inuidia tantum nocet uerbis. Vnde uersus:

     Fumum, non ignem iaculatur ab ore Thiphœus;
     Colloquio, non re, lusor obesse potest. –


     Et quia non es dignus cum brutis animalibus habitare, multominus te conuenit regalia (et) negocia ordinare. Et cum dixisset hec, Dina non potuit amplius in aula regia propter uerecundiam remanere.
     Tunc dixit Dine mater leonis: Heu! quam mirabile est quomodo audes effrenata lingua inducere(s) excusaciones propositum transcendentes, cum tamen de tua prodicione manifestum testimonium habeatur! Dixit Dina: Cur aspicis uno oculo et audis aure una, et non conspicis quod est et iudicas inconueniencia(m) et absurda(m), secundum libitum uoluntatis? Heu! quantum dedecus multiplicatur regi, cum in eius curia tam uenerabili quislibet secundum placitum loquatur et regi reuerenciam non inpendit! Et hoc est propter regiam mansuetudinem, qui non deponit eos qui in eius presencia manifestant nequiciam et fulminant, quando uolunt, sentencias pueriles.
     Dixit mater leonis: Nonne uides hunc falsum proditorem quam superbe loquitur unicuique? Dixit Dina: Sicut ille qui talis est, sicut est dictum, [est] dignus morte, sic ille qui accedit ad regis consilia et respondet antequam ab ipso aliquid inquiratur, fatuus et insipiens merito iudicatur. – Iuxta illud: Qui prius respondit quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione(m) dignum. Et alibi dicitur: Ne properes respondere, donec fuerit finis interrogacionis. Vnde quidam philosophus dixit: Serua silencium, donec locus fuerit ubi necessarium. Nam, ut ait Seneca, magna est res uocis s(c)ilencii temperamentum. Et Cassiodorus dixit: Hec est regalis procul dubio uirtus tardius uerba prorumpere et celerius audire. –
     Dixit mater leonis: Non poteris euadere per tuas fallacias quin pro tuis manifestis criminibus puniaris. Dixit Dina: Non habet aduocatum manifestus maleficus; sed ueritas est sibi proprium deffensatrix.
     Dixit mater leonis: Miror quia rex te sinit uiuere et in sua presencia permanere. Dixit Dina: Contra me allegas contraria, quia scis quod leoni salubre consilium tradidi et suum inimicum maximum destruere procuraui.
     Et postquam mater leonis Dina[m] multipliciter uerbis confudit et in ipsum op[p]robria fulminauit plurima, et uidit quod leo ad hec dicta nullatenus aduertebat, cogitauit quod forte Dinam iniuste
criminabat[ur], quia Dina in presencia regis et populi se racionabiliter deffendebat, et cogitauit quod, quia rex tacebat, fauebat Dine sermonibus; nam qui tacet consentire uidetur, ut a sapientibus comprobatur. – Iuxta illud; uersus:

     Nec nimium taceas, nec uerba superflua dicas.

     Et alibi: Tacere qui nescit, nescit loqui. –
     Et cum mater leonis surrexisset et recederet iracunda, precepit leo quod remoueretur Dina de conspectu eius et quod duceretur ad carcerem detrudendus.

Figura Dine in carcere detenti.

     Et tunc fecit inquiri de hiis que Dine imponebantur, incipiens matrem suam affectuosissime percunctari, ut omnia que de hoc facto cognouerat sibi celeriter intimaret. Cui dixit mater: Bene scis quod leopardus fidelis uassallus est, et nullum sine certis racionibus criminaret. Dixit leo: Iam sufficit quod dixisti(s), quia me per hec uerba in ueritatis tramite posuisti.
     Et postquam sciuit Calila quod frater eius erat in carcere et in uinculis compeditus, accessit ad ipsum ad carcerem, et sibi tristiciam, quam habebat in animo, demonstrauit, et locutus est sub hac forma:

Figura Calile loquentis cum
Dina fratre suo in carcere.

     Iam es in loco in quo inimici de te uindictam suscipiant, quia noluisti meis consiliis animum ap[p]licare, quia non credebas aliquem tibi in arduitate consilii coequarii. Et ex hiis apparet inpos[s]ibile esse quod falsitas contegatur. – Iuxta illud: Vbi diu fuit ignis, non deficit fumus; uapor enim odii semper latet in pectore inimici. – Et iam esset tibi mori utilius quam in tantis languoribus coartari. Dixit Dina: Nunquam cessasti mihi consulere, nec ego tuis consiliis repugnare. Et tunc experior philosophorum sentenciam dicencium quod qui non sequitur amicorum consilium, nunquam ad finem deueniet peroptatum.
     Dixit Calila: Quia non audeo morari amplius, sanum consilium et ultimum tibi dabo: Cum certum sit quod te mori oporteat, procura non perdere gaudia sempiterna ad que, si ueritatem et crimen absconderis, non poteris peruenire. Dixit Dina: Tuo salubri attendo consilio; sed tamen rationibus defendere me cognabor, – quia dicitur: Si uis uincere mundum totum, subice te racioni. Et si non potero uincere cum racionibus et argumentis, pugnabo uiriliter contra ipsos, quia dictum est quod octo sunt casus in quibus licitum est pugnare et se deffendere contra inimicum; et unus illorum est michi modo necessarius, scilicet pro uiolencia repellenda pugnandum est ac manu decertandum. Nam per leges et decretales dicitur: Vim ui repellere licet et pro tutela sui corporis, sicut me forte oportebit. – Et tunc recedens de carcere, Calila condolens, occurrente super eum egritudine, migrauit.

Figura Calile mortui pre
dolore fratris Dine.

     Et erat prope Dinam quidam lupus in carcere compeditus, qui omnia que Dina et Calila inter se dixerant prenotauit.
     Altero die autem, oriente sole, mater leonis uenit ad curiam, ad faciendam iusticiam et leonem concitauit, dicens quod non est tantum meritum in hoc mundo sic pugnare contra maleficos destruendos. Et tunc precepit leo iudici et leopardo ceterisque maioribus sui regni ut ducerent Dinam ad pretorium iudicandum, et quod omnia facta eius sagaciter ac fideliter indagarent et quod leoni, per certa scripta, Dine excusaciones legitimas et non legitimas destinarent.
     Et tunc leopardus, congregato populo locutu(tu)s est sub hac forma: Iam uobis manifestum est, gentes, quod postquam destruxit rex Cencebam, semper extitit conturbatus, quia ipsum non racione criminis, neque culpe, sed solum ipsius Dine irritacionibus et susurracionibus interfecit. Si ergo aliquis uestrum contra Dinam aliquod criminis intellexit, mandato regis proponat in publicum, ut sibi possimus aliquam certitudinem reportare.

Figura Dine, iudicis et leopardi, notarii
et exercitus [tocius] curie.

     Dixit iudex: Aduertite ad ea que dixit leopardus, et nullus uestrum celet quod sciuerit, quia multis causis eciam est nobis utilis cognicio ueritatis; primo, quia nichil est per quod Deus in tantum offenditur sicut quod aliquis pereat sine culpa; secundo, quia, quando malefactor punitur ut meruit, nullus audet propter timorem iusti[ci]e crimen consimile perpetrare. – Vnde lex dixit: Pena suos sequi tenet actores, nec ultra progrediatur pena quam fuerit delictum. Vnde uersus:

     Si delinquatur, meritos sua pena secatur,
     Et(iam) quam peccatur non ultra progrediatur.


     Tercio, quia, postquam malefactor a bonorum consorciis elongatur, remanet in tranquillitate rex et populus sui regni. Nam ex malorum consuetudinibus uenenosis bonorum consuetudines corrumpuntur; – quia dicitur: Prauorum consorcia corrumpunt bonos mores. Vnde uersus:

     Inpaciens aratri bos, si iungatur aratro,
     Tortam, non rectam, carpit arundo uiam.
     Sic sunt qui retrahunt gredientes semper retrorsum,
     Cum uiderent illos carpere lucis iter.


     Et dicitur alibi, uersus:

     Qui non consuescit uirtuti(bus), dum iuuenescit,
     A uiciis nescit discedere, quando senescit.


     Propter utilitatem com[m]unem igitur manifestetis quod scitis, populi, ueritatem simpliciter in publicum deducentes et mendacio penitus remoto.
     Et cum hoc audiuissent turbe, aspexerunt se mutuo, et non erat aliquis qui contra Dinam auderet aliquid propalare. Dixit Dina: Cur, omnes, tamquam religiosi, seruatis silencia? Cur illi, qui michi retro detrahitis, nunc in presencia uirorum prudencium omnia que contra [me] dixistis silencio denegatis? Et gauderem de uestro silencio, si (non) essem ab impositis criminibus absolutus. – Vnde uersus:

     Qui notat innocuum sceleris, que prodicionis
     Arguit insontem, merito non creditur insons;
     Nam reus, unde reum se nouerit, illud acerbe
     Ob[i]iciet; sic iniuste quandoque ligatur
     Iustus, et iniustos absoluit curia mendax. –


     Sed, quia scio me saluum ab omnibus, uolo quod unusquisque quid contra me sciuerit fateatur. Et qui dixerit se uidisse quod non uidit et sciuisse quod non scit, ut ap[p]laudeat regie uoluntati, accidet ei quod accidit phisic(i)o imperito, qui(a), ut posset regis Iorgennici gratiam optinere, dedit purgacionem cuidam filie regis egrotanti, per quam purgacionem filia morti incurrit, et postea fuit mortuus medicus imperitus.

Figura filie regis et
medici mortuorum.

     Et hoc exemplum uobis tradidi, ut non affirmetis mendacia ut alteri faueatis, quia quilibet, inquisitione facta de hiis que dixerit, portabit finaliter talionem. – Dicit Domi nu quod de omnibus factis et delictis reddituri sumus racionem. Vnde dicitur: Qua mensura mensi fueritis uobis remittetur. Vnde uersus:

     Qua mensus fueris mensura(m) forte teneris;
     Legem quam tuleris non immerito patieris. –


     Et tunc maior domus regis locutus est sub hac forma: Attendite, popule, ad sermones meos et intelligite diligenter ad cognoscendas intrinsecas hominum condiciones. Sapientes docuerunt nos cognoscere signa exteriora. Nam per phisonomiam et per figuram extrinsecam, interiorem animam docuerunt philosophi iudicare; et omnes falsitatis condiciones in hoc falso poterit quislibet contemplari, quoniam de ipso habetur mala fama, et habet aspectum terribilem et habet sinistrum occulum minorem dextro, et habet in ipso nutum continuum, et habet nasum ad dextram partem distortum, et habet supercilia per spacium interpositum elongata, et habet inter supertilia capillos paucos, et cum incedit, inclinat caput et aspicit retro se, tamquam timens semper de ea quam cogitat prodicione; et quemlibet habentem has condiciones duxerunt philosophi reprobandum.
     Dixit Dina: Iam intellexistis sermones huius qui contra me propter inuidiam plurima detestatur. Nunc intelligite sermones meos, et ostendam illi causidico quod non est sapiens, sicut credit, et in omnibus suis opinionibus est deceptus. Nam si omnia bona, uel mala que in nobis sunt, fierent propter figuram et propter phisonomiam extrinsecam, manifestum est quod religiosus meritum non haberet et malefactor puniri propter sua crimina non deberet; quia nullus debet laudari nec uituperari propter naturalia, ut a uiris prudentibus conprobatur. – Vnde dicitur: Quod habemus a natura, non debemus laudari nec uituperari. Vnde uersus:

     Nec te col[l]audes, nec te culpaueris ipse;
     Hoc faciunt stulti quos gloria uexat inanis.

     Nec tibi laus detur per te, nec culpa uocetur;
     Hoc faciunt stulti quos uexat gloria multi. –


     Et si quis esset bonus propter signa, ego facerem omnes homines esse bonos, quia ego cognosco tales herbas per quas in quolibet corpore figuras inducerem secundum propositam uoluntatem; et bene intelligunt as[s]istentes per ea que dixisti quod es insipiens, et, cum uelles contra me arguere, contra te ipsum improuide arguisti, et es similis in dictis tuis cuidam mulieri turpissime et fetidissime, que quamdam aliam reprehendit.
     Nam dicitur quod in quadam ciuitate quidam homo habebat duas amasias, que erant tam pauperes quod non habebant [uestes] laudabiles de quibus possent corpora adornare. Et cum ipse duceret quadam die quamdam amasiam secum, obuiauit alteri amasie que nichil preter quamdam uestem miserrimam induebat. Dixit altera amasio suo: Nonne uides quomodo hec meretrix se discooperuit, ut tibi appareret magis pulc[h]ra? Cui respondit amasius: Manifestasti in hiis uerbis fatuitatem tuam, quia tu es nuda et reprehendis alteram minus nudam. Et similiter de te miror quamplurimum, quia alienis oculis uides festucam et trabes non sentis in tuis oculis existentes. – Iuxta illud; unde uersus:

     Qui uult alterius oc(c)ulorum tergere notas,
     De propriis cicius eruat ante trabem.

Figura uiri et ambarum
mulierum suarum.

     Quia tot cognosco in te uilitates et turpitudines quas, si cognosceret rex, fugeret a te et non permitteret ut in eius presencia appareres. Et nolui tuas turpitudines hactenus declarare, quia timui quod essem iniuste de inuidia reprehensus; sed, quia nunc contra me rabidis rancoribus processisti, volo quod tua uilitas amodo contegatur, quia tu es gib[b]osus et habes an[h]elitum fetidum propter [h]epaticam corrupcionem, et tu es tymosus in capite et habes berrutas in tibiis, et habes in corpore scabiem non curandam, et ideo nunquam deberes ad regis presenciam deuenire. Et tunc maior domus incepit plorare, quia fuerat coram omnibus tam turpiter uilipensus.

Figura Dine increpantis
principem cocorum.

Figura iudicis
et leopardi.

     Dixit Dina: Si rex sciret superbiam tuam et quod pro tam uerbis paucis irasceris, quod esses cum eo uel cum ipso, non utique pateretur.
     Et tunc tabellio publicus omnia que audiuerat reportauit. – Et tunc mandauit maior de sua dignitate deponi et Dinam in carcere compediri. – Et tunc uenit quoddam animal dictum Ziraba, quod Calila diligebat, et intimauit Dine de morte fratris sui Calile. Quibus auditis, Dina stupefactus incepit uerba philosofica allegare, dicens quod, cum alicui unum accidat infortun[i]um, redundat aliud super illud. – Iuxta illud:

     Incidit in Siluam cupiens uitare Carindim. –

     Et sic(ut) est de me, quem tot circundederunt miserie, quod michi usque ad mortem inseparabiliter inhabebunt. Et, amice, scio quod Calila diligebat te pre omnibus hominibus huius mundi; et ideo tibi
sup[p]lico ut sis michi amicus et in hac miseria consolator. – Et recorderis quid dicit sapiens: Si possides amicum, in temptacione posside illum; est enim amicus secundum sua tempora; in tempore autem tribulacionis non permanebit. Et alibi: In necessitatis articulo boni dilectio exprobatur. – Et uade ad domum Calile et defer michi ea bona que insimul habebamus. Et Zuraba, Dine precibus condescendens, reportauit sibi ea que Dina legauerat testamento, tradiditque Dina Durabe (sic) partem Calile, dicens [illi] quod iret in leonis presenciam et quod omnia que mater leonis contra Dinam induceret sibi celeriter reuelaret. Et Zuraba ap[p]aruit in leonis presencia et uidit iudicem et leopardum legentes scripta regi; que cum rex intellexisset, precepit eisdem ut iterum ad pretorium Dinam deducerent, ut sciret ea que contra ipsum populus fulminaret. Et tunc superuenit mater leonis, et fuerunt sibi ostense excusaciones ipsius Dine; quas cum audiuisset, asperrime locuta est filio dicens: Si huic falso adhuc parceris, te confundet confusione maiori et quoinquinabit (sic) mores omnium populorum. – Quia dicitur quod per pecus morbitum totus grex efficitur et per modicum fermentum tota mas[s]a corrumpitur, ita per assiduam uitam, conuersacionem unius praui ac amiciciam malorum efficitur quis gulosus, cupidus, libidinosus, latro, furmendax, superbus, auarus, et ita omnia illa uicia acquiret ut simul cum illis cadat in ruinam. – Et hoc notificauit Zuraba ipsi Dine in carcere existenti.

Figura Dine ducti
ad carcerem.

     Et tunc uenit nuncius iudicis et duxit Dinam ad pretorium iudicandum. Et cum in pretorio omnes populi conuenissent, Dina presencialiter constituto, quidam de maioribus regni locutus est sub hac forma: Dina, iam michi patef(f)acta sunt crimina tua, nec est oportunum de hoc facto amplius percunctari; sed ueni ut regis mandata perficiam, quia iam est tue mortis sentencia promulgata propter bonum et utilitatem com[m]unem, ut preclaros mores bonorum amplius non corrumpas. – Iuxta illud: Cicius nos corrumpunt uiciorum hominum facta quam ad bonum prouocent sanctorum patrum exempla. Vnde uersus:

     Cum subeunt animos actoribus unus et alter,
     Forsitan hec spernant iuuenes quibus arte benigna.


     Nam, sicut per consuetudinem leprosi, homo quandoque efficitur leprosus. Item alibi: Consorcia prauorum corrumpunt bonos mores; [sic] heretice pollut[ion]es.

     ...... Dedit hanc contagia labem,
     Et dabat in plures, sicut grex totus in agris.


     Dixit Dina: Non procedis contra me pietate neque iusticia, cum non sis certus testimoniis manifestis de hiis que contra me inuidi adduxerunt. Sed procedis secundum libitum et fulminans contra me sentencias tenebrosas. – Quare sentenciam non proferas, quia dicitur a sapientibus: Ad penitendum se properat qui cito iudicat. Ideo resolue libros iusticie, et a[d]uerte ad documenta moralia superius allegata, et uide condiciones quas debet habere iudex antequam sentenciam proferas, et sic semper nomen mali iudicis poteris euitare; ut dicunt leges quod septem principaliter sunt necessaria in iudicio, et antequam sentencia proferatur, uidelicet: sciencia, ius, iurisdi[c]io, raciocinacio, deliberacio, iusticia, timor Domini et nec(c)essitas.
     [Primo et secundo], sciencia in iudicio nec(c)essaria est, Salomone testante, qui ait: Ante iudicium prepara iusticiam, et antequam loquaris, disce, quare iudex, qui per impericiam male iudicauit, tenetur, sicut enim et medicus qui per impericiam secuit et [non] curauit infirmum.
     Tercio, raciocinacio et in sciencia est nec(c)essaria, id est racionis inquisicio; nam non adhibita ratio quod optimum ducit, nec lecta uero, multis implicatur erroribus; ut quidem philosophus dixit: Quod racione caret, non potest esse diuinum; qui racionem secum portat, totum mundum uincit. Et unde quidam sapiens dixit: Si uis uincere totum mundum, subice te racioni.
     Quarto, deliberacio eciam in iudicio est nec(c)essaria; cum deliberacione enim (est) et sine festinancia et ira procedendum est ad iudicandum et ad iudicium; in iudicando enim criminosa est celeritas; mora omnis odio est, sed facit sapientem. Et alibi: Duo sunt contraria in iudicio, scilicet festinancia et ira. Quare Tullius dixit: Nunquam enim iratus qui accidit a pena [ad] mediocritatem que est inter nimium et parum. Vnde enim lex dicit quod iudex ponderatas debet ferre sentencias et frequenter partes interrogare an noui aliquid addere uoluerit.
     Quinto, timor enim Domini ne(c)cessarius est in iudicio, quia timor Domini [est] inicium sapiencie, ut propheta dixit; nam tanta est confusio legum et decretorum et cetera, quod ad iudicandum uix memoria hominum sufficit. Quare lex dicit: Omnium habere in memoria et in nullo penitus peccare pocius est diuinitus quam humanitatis. Si ergo pocius est diuinitus quam humanitati[s], uehementer timendum est ne forte diuinitas in nobis non sit.
     Sexto, necessitas uero incumbere debet in iudicio po(s)cius quam uolum(p)tas. Non enim Dominus per illa uerba: Nolite iudicare, exclusit necessitatem, sed uoluntatem; quod dicit: Non iudicetis ex uoluntate, sed cum nec(c)essitas subest. Iudicare potestis, ut dictum est, et nolite iudicare secundum faciem, sed secundum iustum iudicium debetis iudicare (ne). Itaque intelliguntur uerba Domini Nolite iudicare: si non habetis periciam iudicandi atque scienciam, quia non de occultis uel de dubiis. Item Nolite iudicare, si non habetis iurisdictum, et nolite iudicare contra racionem, uel sine racione, uel omissa racione et sine deliberacione, uel ira; item non iniuste, uel contra iusticiam et sine timore Domini, et non habeatis uoluntatem iudicandi, nisi tunc demum cum necessitas subsit, uel utilitas, non iudicabimini per iudicium uestrum. Immo meritum habeatis inde et eritis beati, propheta testante: Beati qui custodiunt iusticiam in omni tempore. Iudex ergo [per] iurisdictum et imperium homines anima[d]uertere et castigare potest et debet. Non ergo debet iudex malis parcere, sed eos punire; nam, ut ait Seneca, bonis nocet et malis parcit, et sic cessabunt maleficia et malefactores timebunt, et ita uindictam iudex exerceat. Vnde leges nostre dicunt: Iurisdiccio enim ne(c)cessaria est in iudicando; nam ipsi Iudei dicebant Pilato: Nobis non licet occidere quemquam, quia non habemus iurisdiccionem. Alioquin sentencia nulla esset ut a non potenti iudice lata, ut leges clamant. Alioquin se contempni non paciatur. Nam, ut idem ait, imperium, si in paruo contempnitur, in omni parte uiolatur; non ergo debet esse iudex nimis familiaris, quia, ut ait lex, familiaritas parit contentum. Cum seueritate itaque iudex facinorosos castigare debet et non cum familiaritate, aut etiam contumelia; prospicere debet enim iudex, secundum leges, ut maior sit in pena quam reperiatur culpa, nec personam transgrediatur delictum. Ait enim lex: Peccata suos teneant actores, nec ulterius progrediatur pena quam reperiatur delictum. Propinquos notos familiares submonemus. Item dicunt leges: Sanxius est impunitum relinquere facinus nocentis quam innocentem condempnare. Et quanto maior fuerit, tanto magis circa uindictam te humilem ostendas. Nam et regem decet clemenciam habere. Vnde Seneca de clemencia Imperatoris dixit: Nullum clemencia magis decet quam regem. Et Tullius ait: Nichil enim laudabilius, nichil magno et preclaro uiro dignius, placabilitate atque clemencia, quam pietatem exercere; debent principes et potentes non solum in emit[t]enda uel uindicta mitiganda, sed in remit[t]endo quandoque de substancia sua uel racione; et debet scire dominus rex, si uindictas suas omnes facere uoluerit, amicos suos perdet et solus remanebit, inimicosque multos recuperabit, sicut enim de Ioue scriptum est. Vnde uersus:

     Si, quo(s)ciens precant homines, sua fulmina micat,
     Jupiter exiguo tempore solus erit. –


     Dixit arbiter: Malefactor debet puniri propter correccionem, et bonus debet honorari, ut multi ad bonos mores propter honoris desiderium exardescant; et melius esset tibi ut in hoc mundo temporales penas susciperes quam, celando com[m]issa crimina, in alio mundo eternis suppliciis crucieris. Manifesta igitur peccata tua in presencia huius turbe et absoluetur anima tua, et erit sermo inter gentes de tua eloquencia, et quomodo ad euasionem raciones et excusaciones subtilissimas adaptasti, et melius est mori quam uiuere contra Deum. – Non itaque tardes conuerti ad Dominum, nec differas de die; quia dicit Sirac[h]: Nescit homo finem suum, sed licet, sicut aues capiuntur laqueo, sic capiuntur homines in tempore [malo]. Et recordare quod Deus te uidet, et tibi iudex futurus (et) de peccatis com[m]issis nullum obliuiscatur. –
     Dixit Dina: O iudex uenerabilis et discrete, locutus es(t) philosofice, et as[s]ero racionabilia esse que dixisti, quia non competit momentaneum uendere pro eterno. Et qui est sui ipsius [h]omicida amplius peccat quam qui occidit alterum, et qui contra se confitetur falsa, se ipsum interficit et non immerito eternis dampnacionibus cruciatur. Cur ergo laudas, iudex peritissime, ut contra me falsa confitea(tu)r, cum sim ab impositis criminibus absolutus. Et dico tibi notanter in turbarum presencia quod in exercenda iusticia non festines. – Iuxta illud: Ad penitendum se properat qui cito iudicat. Et alibi: Velox enim consilium et iudicium sequitur penitencia, ut dictum est; – et quod habeas pre oculis futurum iudicium et quod non iudices secundum credulitatem, sed specta formacionem plenarie ueritatis. – Quia dicunt leges: Festinanciam denique in consiliis contraria esse cognoscas, ideoque illam a te in consiliis iudicis procul abiicias; nam optimum iudicem ex[is]timo qui cito intelligit et tarde iudicat. – Cauete ergo, populi, ut uobis non accidat quod accidit cuidem qui dixit [quod] nec uiderat, nec sciebat. Iudice igitur qualiter hoc accidit inquirente, Dina lucutus est sub hac forma:
     Dicitur quod quidam diues homo habebat quamdam pulcherrimam mulierem et habebat quemdam seruum qui custodiebat ancipitres. Qui domina[m] sua[m] non honeste dilexerat long(u)o tempore, et tamen ipsa, in honestate consistens, nunquam fauerat suis peticionibus inhonestis. Et cogitauit seruus ut ipsam confunderet et de non com[m]issis criminibus reprobaret. Et iuit ad uenacionem et accepit duos passeres quos instruxit sermonum fingere prolaciones fecitque uni dicere: Vidi portarium cum domina co(h)euntem. Et dicebat alter: Ego taceo, et aliquid asserere non propono. Et illi sermones quos passeres faciebant, uel proferebant, non erant cogniti in illis partibus; sed seruus illos instruxerat barbare, ut posset fraudulencias perpetrare. Post multa uero tempora duobus barbaris discumbentibus in ea domo qua passeres habitabant, passeribus loquentibus in corum presencia, sermones passerum barbarici fuerunt ab illis duobus barbaris intellecti. Qui cum intellexissent sermones passerum, inclinauerunt capita propter uerecundiam, et uerborum interpretacionem hospiti retulerunt; dixeruntque hospiti: Non irascaris contra nos, quia non est consuetum apud nos in domo meretricis habitare.

Figura uiri et auium et domine
qui talia loquebantur.

     Et tunc precepit hospes interfeci dominam; que cum uidisset dominum paratum ad iram, rogauit hospites ut examinarent passeres, si scirent alia uocabula preter illa; qui cum intellexissent passeres non nosse preter uocabula singula, intellexerunt seruum custodientem ancipitres contra dominam prodicionaliter processisse. Et misit dominus pro seruo et ap[p]aruit seruus in eorum presencia habuitque ancipitrem in manu, et quesiuit ab ipso domina: Vidisti quod imposuisti mihi? Quo dicente: Vidi, saltauit ancipiter ad faciem serui et eum tam cito interfecit.

Figura serui et [auis] fodentis eius occulum
et mulieris laudantis Deum.

     Et tunc dixit mulier: Benedictus sis, Deus, qui melius quam uolui, iudicasti! Et hoc exemplum uobis tradidi, ut non dicatis contra me ea que non uidistis neque nutriaris contra me passeres prodicionis. Et hec omnia iudex leoni retulit fecitque Dinam iterum in carcere compediri. Et cum essent omnes turbe in leonis presencia constitute, dixit mater leonis: Fili, si huic falso peperceris, merito uilipendet quislibet regiam magestatem (sic). Et tunc leo accepit testimonium leopardi, et intellexit quod Dina dolose processerat et quod fecerat Cencebam interfeci sine culpa.
     – Et leo tunc precepit quod ordinaret de bonis suis et conderet testamentum suum, si uellet, et reconciliaret se et conuerteret se ad Dominum, atque bene confiteretur peccata sua. Et uidens Dina quod factum erat de eo et quod erat sentencia prolata contra ipsum et ad mortem condempnatus et contra eum omnia probata, peciit Berosiam heremitam, ut ab ipso confiteretur et reconsiliaretur (sic), ut bene et iuste moreretur.
     Et confessus est primo prodicionem coram toto populo, quam perpetrauerat contra Cencebam. Istis auditis, dixit ei Berosias quod nullum de peccatis seu delectis dimitteret indiscussum. Cui respondit Dina: Sic dicendo, pater sancte, ostende mihi uiam ueritatis et confessionis, quia uere nunquam sciui quid esset confessio nec que requiruntur ad confessionem.
     Respondit Berosias: Nonne tu bene scis quod de rapina uixisti toto tempore uite tue, tu et totum genus tuum, tu qui es de genere animalium de rapina uiuencium? Respondit Dina: Verum dicis, quia semper uixi de rapina, sed hoc erat propter meam uitam sustendendam, et nunquam usque nunc habui conscienciam de hoc, quia uidebatur mihi quod mihi erat naturale et mihi datum desuper. Quia dicunt sapientes:

     Quod natura negat, nemo feliciter audet.

     Et [propter] quod habemus a natura, non debemus uituperari nec laudari.
     Dixit Berosias: Nonne sciebas hoc esse peccatum uiuere de alieno et rapere furtim oues et boues et peccora campi? Et nunquam fecisti emendam aliquam de hiis omnibus que furasti.
     Respondit Dina: Vere tibi dico, pater sancte, quod uidebatur mihi, (quod) quando dimittebam pelles ouium et aliorum animalium coria quod istud esset sufficiens restitutio et emenda satis sufficiens et honesta?
     Respondit confessor Berosias: Ignorancia tua non excusat peccatum; ideo oportet ut habeas penitenciam in isto seculo et in alio et quod sustineas pro meritis talionem, quia nullum malum [debet esse] inpunitum et nullum bonum i[n] remuneratum, et quia peccasti per gulositatem et secutus fuisti appetitum gule irracioneum et non contentus rapere ouem unam que tibi debebat sufficere, ymo interficiebas plures quibus non indigebas; ideo apparet quod multipliciter errauisti; ideo non uideo uiam aliam nisi quod habeas contricionem maximam, et Dominus tibi remittet peccata tua, et confitearis omnia peccata tua, quia aliter non possem tibi dare penitenciam rectam neque iustam. Quia angelus dixit: Sicut nullum medicamentum ualet, dum ferrum est in uulnere, ita omnino nec ieiunum nec aliquid, dum rancor et odium retine[n]tur in corde uel in mente. Ideo omnem rancorem remoueas a corde tuo, quod est primum in confessione.
     Respondit Dina: Quid est confessio? Respondit Berosias: Confessio est laus animarum, temperacio uirtutum, fugatrix demonum, dissipatrix uiciorum; quid plura? Obstruit os inferni, a(p)perit ianuam paradisi. Dixit Dina: Ista diffinitio confessioni[s] mihi placet et multum monet me ad perfectam confessionem, sed dic mihi que requiruntur in omni confessione. Respondit Berosias: Tria sunt ne(c)cessaria penitenti, scilicet spes, cor contritum et contenssio perfecta. Vnde uersus:

     Peniteas cito, peccator, cum sit miserator
     Iudex; insunt hec quinque tenenda tibi.


     Et dicunt sancti: Peccata confidentes nullum obl[i]uiscantur. Vnde uersus:

     Non bene de pedibus spine tribulique trahuntur,
     Dum bene interius spina relicta iacet.
     Quo mora maior erit, tanto mage uulnera portes,
     Et tunc non poterit absque dolore trahi.
     Qui culpas de corde trahit, trahat usque recentes
     Et cunctas pariter, ne ferat una necem.
     Quid prodest medicum plagas sanasse ducentas,
     Si maneat quedam qua moriatur homo?


     Et dicunt alii sancti quod de multis peccatis efficitur peccatum mortale. Vnde uersus:

     De minimis granis fit maxima sum(p)ma cabellis;
     De minimis mendis fit non ueniale malum.


     Dixit Berosias Dine: Confessio, si perfecta sit, omnia mundat. Vnde uersus:

     Exuit sorde peto (sic), qui crimina corde
     Con[s]trictus retegit quod retegendo tegit.


     Et alibi: Non dimittitur peccatum nisi restituatur oblatum. Vnde uersus:

     Hii qui predantur, nisi prede restituantur,
     Non dimittentur, ueteri quia fune tenentur.


     Istis bene auditis et retentis, ulterius ostend(eb)am tibi uiam rectam saluacionis, confessione precedente.
     Dixit Dina confessori Berosie: Dic mihi quid et quot modis potest quis peccare mortaliter. Respondit Berosia: Peccata exteriora et interiora sunt primo duobus modis, scilicet peccata corporis et anime; et tu penitens sic [ut] confitearis peccata carnalia uel corporalia, ita confitearis spiritualiter peccata anime. Iuxta illud:

     Corporis ut maculas, anime sic crimina pandas;
     Carnea periuria sunt, crapula, furta, libido,
     Mente latet liuor, odium, timorosa cupido.
     Precipue pestes septem memores capitales,
     Non solum fontes, sed riuos inde fluentes.
     Fonte suo riuus magis [est] quandoque nocuus.


     Ista igitur sunt septem peccata mortalia, scilicet: superbia et sub isto continentur ista sex, inobediencia, iactencia, ypocrisis, contempcio, presumpcio, pertinencia.
     Secundum est inuidia, et sub isto continentur ista: odium,
de(c)tracxio, discordia, exultacio in aduersis, proximi susurracio, affliccio prosperitatis proximi.
     Tercium est ira et sub isto ista continentur: rixa, clamor, indignacio, contumelia, blasfema, timor mentis.
     Quartum est accidia, et sub isto continentur ista: malicia, rancor, pusillanimitas, desperacio, torpor, uagacio mentis.
     Quintum [est] auaricia, et sub isto ista continentur: furtum, rapina, prodicio, usura, simonia, pariurium.
     Sextum est gula et sub isto: immundicia, hebetudo, multiloquium, ebrietas, inepta leticia, scurrilitas.
     Septimum [est] luxuria, et sub isto contine[n]tur: precipitacio, amor sui, odium Dei, cecitas mentis, inconstancia, inconsideracio.
     Ista igitur, Dine, sunt peccata septem mortalia et .xl. duo collateralia quibus potuisti peccare. Respondit Dina: Amen, Amen, dico tibi, omnibus istis modis peccaui. Postquam intraui curiam leonis, per superbiam primo, quia superbia fuit causa quare uolui esse in curia regis et fieri equalis, si possem, leoni, nec eram contemptus de hiis que Deus michi contulerat cum fratre meo, et superbia, que est radix omnium malorum, fuit causa quare feci prodicionem et perpetraui contra Cencebam quem feci interfici a leone, et iuste condempnor. Et, confiteor hoc coram populo istud nequissimum peccatum, per inuidiam quam habebam contra Cencebam, qui erat fidelis consiliari[u]s et maior domus leonis, et probus et fidelis et bonum consilium inter omnes, ego motus fumo inuidie fui causa principalis sue mortis. Per accidiam peccaui multis modis. Per auariciam magnam feci quiquid feci de prodicione, quia uolebam transcendere ultra statum nature mee, et, propter ardentem cupiditatem que in me uigebat, furtum, rapinam non cessaui facere et com[m]it[t]ere in curia regis tota die, prodendo socios et amicos qui de me confidebant unde discebam, et aliud eisdem faciebam, et periurabam me semper, usuram, simoniam faciendo, malam monetam persoluendo, retinendo mihi bonam procul dubio, omni die soluendo octo pro .x. et .x. pro .xv. debitori, ita quod semper terciam uel quartam particulam retinebam. Sic congregaui multas et infinitas diuicias infra breue. Et dum fui leonis pincerna et uinatarius et procutaror domus, computabam .xx. pro .xv. cautelose, sed inter alia mala que feci fuit, quando leo iussit me apud Baldaci; missus ad illum regem ut sibi tributum leoni mitteret, accipiebam ab utraque manu, et excoriabam omnes gentes suas, op[p]rimendo eos per omnem uiam in tantum, et per fas et nefas uolebam extorquere pecuniam pro rege et principaliter pro me, et sic posui regnum in bricta et in odium regis. Et reueniens apud Marrocum a[s]portaui pecuniam infinitam regi, et conputabam sicut uolebam terciam pro me. Et postmodum tota patria et illud regnum insurrexit contra leonem propter malas consuetudines et malas exacciones et operaciones, quas constitueram in regno ultra mandatum regis, in tantum quod leo fere amisit totum regnum et deuastauit totum suum thesaurum; et fere fuit ipse et tota familia mortui et destructi; et totum istud fuit propter auariciam mei et cupiditatem que regnabat in me, et melius fuisset mihi esse custos porcorum quam esse custos et seruitor domini nostri regis; quia dico quod in curia regis non possunt fideles diu uiuere, sed adulatores et bilingues et excoriatores populi. Adhuc plus dico tibi, et confiteor Deo et uobis quod plus faciebam, quando eram in consistorio et in aula leonis, et debebant magistri condempnare reos: ego impediebam facere iusticia[m], et procrastinabam (et) prolongando causas quousque representabantur mihi dona aurea et argentea, et post modum faciebam conuiuia magna de alieno, et sic dotabam totam curiam donis et conuiuiis et cautelis meis importunis, et per istum modum uixi, longo tempore, mala modo que ad narrandum non sufficeret presens dies. Et non solum peccaui istis modis, sed per gulositatem et eorum species; et in ebrietate et gulositate consumpsi dies meos, non curans de ieiuniis et afflictionibus, seu abstinenciis; et quando ibam ad sinagogam, prauo non uidebatur mihi [h]ora qua exirem, timens cinagogam (sic) quod corrueret super me, nec expectabam finem officii sacerdotis. Tota intencio mea erat in pompis et deliciis huius mundi. De septimo membro, scilicet luxuria, non est dimittendum, quia tibi instat lepus et omne peccatum, quia nunquam tenui fidelitatem alicui, quod possem.
     Et super hoc locutus est confessor Dine: Vsque nunc contentus sum de confessione tua, sed in isto casu est considerendum (sic) ut nil dimittas penitus indiscussum, quia si unum solum dimitteres, totum a(d)mitteres. Manifesta igitur omnia que in mente habes.
     Respondit Dina: Vere dico tibi et omnibus presentibus quod nunquam peperci alicui, nupte, uel non nupte, nec uirgini, quin facerem uoluntatem per fas uel nefas, et fidem alicui non tenui, et plus erat quod, quando istud non patriam propter dona, uel promissiones, uel peccunias, imponebam uiris, uel fratribus, aliquod crimen in regis curia, et faciebam eos incarcerari et detineri ibidem, quousque feceram peccatum et nequiciam. Et non habebam Deum pre occulis nec equitatem et iusticiam; et sic cum donis et muneribus secabam balliuos et prepositos, et alios, osculando et amplexando eos, dissimulando quod habebam in corde. Et omnia ista et plura que non recordor dicere, confiteor Deo omnipotenti et uobis confessori, et, si placeret quod possem euadere mortem et istam sentenciam latam iuste contra me infringeres, penitenciam, secundum quod michi dares, agerem et plus uellem in isto seculo quam in alio.
     Et tunc respondit uulpis: Quod factum est nequit non fieri, quia Deo placet et leoni et toti curie quod moriaris in patibulo; et sustine pascienter quod meruisti, et parce toti curie, et roga ut parcant tibi, et rogent pro te et anima tua; ego absoluo te penitentem et repententem. Vade uiam tuam. Et factum est illa hora.

Hic continentur septem peccata
mortalia cum suis circumstanciis sub
istis uersibus contentis, ut ap[p]aret.

Superbia.

     Cetera que supero memet transcendere quero.

     [N]escio parere, michi iussa recuso tenere;
     [E]xtollo uerbis me, loquendo, superbis;
     [Q]uod uideor grata, mihi dat uirtus simulata:
     Inobediencia, iactancia, ypocrisis.

     Hec parui reputo que meliora puto;
     Estimo me tanti, credens par esse tonanti;
     Nec male concepta muto, nec ego male cepta:
     Contentio, presumpcio, pertinacia.

Inuidia.

     Prospera cum uideo, protinus inuideo.

     [E]st mihi solus amor, quod nec amo, nec amor;
     [D]etraho directe, si quid fieri puto recte;
     Consona discordare facit discordia corda:
     Odium, detraccio, discordia.

     Semper iactura cuiuslibet est mihi cura;
     Culpo nimis plene, murmuro facta bene;
     Est animi pena mihi prosperitas aliena:
     Exultacio, in aduersis susurracio, afflictio in prosperis proximi.

Ira.

     Nulla fugit dira mea mens, cum feruet in ira.

     [S]epius immit(t)es genero pariurica lites;
     [P]acem corrumpo; clamore silencia rumpo;
     [H]oc dedignatur quod uerba benigna loquatur:
     Rixa, clamor, indignacio.

     Irata mente, conuinctor mordeo dente;
     Morem seruo meum, dum maledico Deum;
     Interius mentem tacite facit ira timentem:
     Contumelia, blasphema, tumor mentis.

Accidia.

     Tristiciam genero; nil preter tedia quero.

     [S]ollicita cura quero tantum nocitura;
     [S]i quis me ledit, nunquam de mente recedit;
     [N]il possum uere, quia dicor corde carere:
     Malicia, rancor, pusillanimitas.

     Heu! quia despero, spe sine semper ero;
     Nec mihi uirtutis amor est, nec cura salutis;
     Quos scio tristari, facio quoque mente uagari:
     Desperacio, torpor, uagacio mentis.

Auaricia.

     Estuat in cupido memet sine lege cupido.

     [Q]ui rem furtiue tollit, parat ille sibiue;
     Viribus optineo (sic) non mea, more meo;
     Hunc me diligere simulo cui quarto nocere:
     Furtum, rapina, prodicio.

     Lucris usure dit(t)ari stant michi cure;
     Vendere non timeo questio sacra Deo;
     Nunquam cum iuro, rem uerbis addere curo:
     Vsura, simonia, periurium.

Gula.

     Hic michi sunt epule, questio grata gule.

     [C]orpore uel corde nunquam maneo sine sorde;
     [C]um uino plenus, animus racionis egenus;
     [S]epius ostendo que non sunt pulcra loquendo:
     Immundicia, [h]ebetudo, multiloquium.

     Ebrietas celat nil, turpia facta reuelat;
     In se decepta de re letatur inepta;
     Estis magnatum scurrens inesto palatum:
     Ebrietas, inepta leticia, scurrilitas.

Luxuria.

     Seruio sic nemini, quod honestus nolo teneri.

     [N]il bene discernit, quem precipitacio sternit;
     [T]antum cura mei stat michi, nulla Dei;
     [H]ic odit Christum, mundum qui diligit istum:
     Precipitacio, amor sui Domini Dei.

     Mens excecatur, que luxurie famulatur;
     Est leuius uentis, quod agit detraccio mentis;
     Me uideo uere, uerum non curo uidere:
     Cecitas mentis, inconstancia, insidiacio.

     Postquam Dina recordatus omnium peccatorum et delictorum que com[m]iserat in hoc mundo, dum fuerat in leonis curia, et se uidens destitutum ab omnibus amicis suis, (et) desolatur. Et non restabat nisi quod duceretur ad patibulum penitens, et contristans se, prostratus ad terram, fleuit amare coram populo, flexis genibus, lamentando, et eleuatis occulis ad celum, conuertendo se ad Deum deuotissime lacrimosa (sic) uultu, laudando Deum et glorificando, et se ipsum fortiter inculpando, sic dicebat:

De penitencia.

     Me misero quid agam? porto sub pectore plagam,
     Plagam peccati fetentis et inueterati,
     Tanquam si portem sub eodem pectore mortem;
     Quam quotciens laui, quo(t)ciens enpla(u)stra ligaui,
     A corruptela tociens est uita medela;
     Mille ligaturas admoui nil ualituras;
     Semper rupta cutis, semper uia nulla salutis.
     Hinc totis horis est mens mea plena timoris;
     Nam formidat ita subito decedere uita,
     Et flammas horret quibus ulcio crimina torret,
     Flammas eternas infernalesque cauernas;
     Cum tamen hoc meditor, frustra consurgere nitor.
     Herens quippe luto pre consuetudine uicto,
     In tot et intentis uiolaui iussa tonantis
     Quod prope despero meliorari, quia sero.
     Si quamuis sero, tamen adiutoria quero,
     Non humana quidem, nam sunt mihi cognita pridem
     Sola diuina saluando sua medicina.
     Ad te suspiro, celi non subdite giro,
     Summe sacerdotum, tibi profero debile totum.
     Dextera saluatrix, fac hereat ista cicatrix,
     Nec renouet sulcum, sicut solet ulcus inultum.
     Christe, dei uerbum, qui despicis omne superbum,
     Exaltas humiles, tollis de puluere uiles.
     Plasmator rerum, lumen de lumine uerum,
     Huc adhibeto manus, ut fecit Samaritanus.
     Ablue diuino saniem cum sanguine uiuo
     Et donec uiuo, profundito uulnus oliuo,
     Et uino lotum sanetur, et umgine fotum.
     O! maior celo, tibi quid dolet omne reuelo;
     Culpas agnosco, laxari debita posco.
     Spernere me noli, quia peccaui tibi soli,
     Nec me trade neci, quia coram te mala feci,
     Mundi Saluator nostreque salutis amator,
     Per cuius nutum replet facundia mutum,
     Per cuius numen recepit cecacio lumen,
     Et occulis cordis mihi tolle quod est ibi sordis
     Et linguam mutam fac ad bona uerba solutam,
     Languida qui sanas, caue, reples, aspera planas,
     Letificas tortum, mortem conuertis ad ortum,
     Hi(i)s aliisque malis pleno mihi sis uenialis.
     Virgo, parens Christi, placa mihi quem genuisti;
     Audi, care Deo, qui natus es ex Zebedeo,
     Exora pro me, Petre, nobilis incola terre,
     Et tu, Paule sacer, uir spiritualis et acer,
     Omnes electi, Dominum prece cogite flecti.

     Et istis dictis et completis, – precipit Dinam leo interfici, ut proporcionalem reciperet pro meritis tal(l)ionem.

Figura Dine interfecti et suspensi
et suspendentis lupum.

     Et tunc philosophus direxit ad regem sermonem tocius historie conclusum, dicens: Aduerte ergo, domine, qui est inuidus de dignitate alterius et procurat dampnum alterius ad suum com[m]odum peragendum; non euadet quin finaliter suscipiat pro meritis talionem et quin (in ipsum) reflexiua spicula configantur in ipsum qui ad dampnum alterius intendit proprium com[m]odum procurare. – Iuxta illud Ysopi; unde uersus:

     Iure potest ledi ledens ut ledat; in illum,
     Vnde breuis cepit lesio, magna redit.


Post hoc uero dixit Sendebat philosophus Dysly (sic) regi: Oportet uirum intelligentem ab huiusmodi cauere et scire quia quicunque querit bonum suum cum malo alterius peccat contra se ipsum et capitur in suarum operacionum malicia seu in fraude. Ego autem cauebo michi ab huius modi et ad[d]iscam ea penitus meo posse.

EXPLICIT CAPITULUM DE DINA
ET DE INQUISICIONE EIUS OPERIS.