BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Marsilius Patavinus

ca. 1270/80 - 1343

 

Defensor pacis

 

Prima diccio

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum II

De primis quesitis in hoc libro, et distinccione ac significatorum

assignacione huius diccionis regnum.

_______

 

§ 1. Aggredientes itaque proposita, primum manifestare volumus, quid sit tranquillitas et intranquillitas regni vel civitatis, horum autem prius tranquillitatem: hac enim non manifesta, intranquillitatem quid sit, ignorare necesse est. Et quoniam ambo hec videntur esse disposiciones civitatis aut regni, quod ex Cassiodoro supponatur, continuo declarandum manifestabimus consequenter, quid et propter quid sit regnum aut civitas, unde eciam tranquillitatis et sui oppositi descripciones apparebunt amplius.

 

§ 2. Volentes itaque secundum premissum ordinem describere tranquillitatem civitatis aut regni, ne propter nominum multiplicitatem in proposito eveniat ambiguitas, oportet non latere, quod hec diccio regnum in una sui significacione importat pluralitatem civitatum seu provinciarum sub uno regimine contentarum: secundum quam accepcionem, uno regimine contentarum: secundum quam accepcionem, non differt regnum a civitate in policie specie, sed magis secundum quantitatem. In alia vero sui accepcione significat hoc nomen regnum speciem quandam policie seu regiminis temperati, quam vocat Aristoteles monarchiam temperatam, quo modo potest esse regnum in unica civitate sicut in pluribus, quemadmodum fuit circa ortum communitatum civilium, quasi enim ut in pluribus erat rex unus in unica civitate. Tercia significacio huius nominis et famosior componitur ex prima et secunda. Quarta vero ipsius accepcio est commune quiddam ad omnem regiminis temperati speciem, sive in unica <civitate> sive in pluribus civitatibus, secundum quam significacionem sumpsit ipsum Cassiodorus in oracione, quam posuimus inicium huius libri, qua eciam utemur hoc nomine in determinacionibus quesitorum.

 

§ 3. Debentes itaque describere tranquillitatem et suum oppositum, suscipiamus cum Aristotele primo et quinto Politice sue capitulis 2° et 3° {Aristoteles, Polit. I, c. 5, 1254 a, 31 – 39; VIII, c. 3, 1302 b, 33 – 1303 a, 2, rec. Susemihl p. 17sq. et 506sq.; cf. Polit. VI, c. 4, 1290 b, 34 sqq. ebd. p. 387 sqq.} civitatem esse velut animatam seu animalem naturam quandam. Nam sicuti animal bene dispositum secundum naturam componitur ex quibusdam proporcionatis partibus invicem ordinatis suaque opera <sibi> mutuo communicantibus et ad totum, sic civitas ex quibusdam talibus constituitur, cum bene disposita et instituta fuerit secundum racionem. Qualis est igitur comparacio animalis et suarum parcium ad sanitatem, talis videbitur civitatis sive regni et suarum parcium ad tranquillitatem. Huius vero illacionis fidem accipere possumus ex eo, quod de ipsarum utraque comprehendunt omnes. Extimant enim sanitatem esse disposicionem animalis optimam secundum naturam, sic quoque tranquillitatem disposicionem optimam civitatis secundum racionem institute. Sanitas autem, ut aiunt periciores physicorum describentes ipsam, est bona disposicio animalis, qua potest unaqueque suarum parcium perfecte facere operaciones convenientes sue nature; secundum quam siquidem analogiam erit e tranquillitas bona disposicio civitatis aut regni, qua poterit unaqueque suarum parcium facere perfecte operaciones convenientes sibi secundum racionem et suam institucionem. Et quia bene diffiniens contraria consignificat, erit intranquillitas prava disposicio civitatis aut regni, quemadmodum infirmitas animalis, qua impediuntur omnes aut alique partes illius facere opera sibi conveniencia, simpliciter vel in complemento.

De tranquillitate <quidem> igitur et intranquillitate opposita sic figuraliter sit dictum a nobis.