BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Marsilius Patavinus

ca. 1270/80 - 1343

 

Defensor pacis

 

Prima diccio

 

________________________________________________________________

 

 

 

Prima diccio

 

Capitulum I

De intencione summaria tractandorum, et causa

intencionis et libri divisione.

_______

 

§ 1. Omni quippe regno desiderabilis debet esse tranquillitas, in qua et populi proficiunt, et utilitas gencium custoditur. Hec est enim bonarum arcium decora mater. Hec mortalium genus reparabili successione multiplicans, facultates protendit, mores excolit. Et tantarum rerum ignarus agnoscitur protendit, mores excolit. Et tantarum rerum ignarus agnoscitur, qui eam minime quesisse sentitur {Cassiodorus Senator, Variae I, 1 rec. Th. Mommsen, MG. Auct.}. Cassiodorus in prima suarum epistolarum, hac serie iam premissa, tranquillitatis seu pacis civilium regiminum commoditates et fructus expressit, ut per hos tamquam optimos, humanum optimum, eius vite scilicet sufficienciam explicans, quam sine pace ac tranquillitate nemo consequi potest, ad pacem habendam invicem, et hinc tranquillitatem, voluntates hominum excitaret. In quo beati lob sentencie pronunciavit conformiter, ubi 22° sui capitulo dixit {Hiob XXII, 21}: Habeto pacem, et per hanc habebis fructus optimos. Hanc siquidem propterea Christus Dei filius, novi sui natalis signum et nunciam fore decrevit, dum milicie celestis oraculo in eodem voluit decantari {Lucas II, 14}: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bone voltintatis. Propter hoc eciam idem suis discipulis pacem optabat persepe. Unde Iohannes {Johannes XX, 19}: Venit Iesus et stetit in medio discipulorum, et dixit: Pax vobis. De pacis invicem observacione monens eosdem dixit in Marco {Marcus IX, 49}: Pacem habete inter vos. Nec solum hanc invicem ipsos habere, verum eandem aliis optare docebat. Unde Mattheus {Matthaeus X, 12}: Intrantes autem in domum salutate eam, dicentes: Pax huic domui. Hec rursum fuit hereditas, quam sibi passionis et mortis instante tempore suis discipulis testamento reliquit, dum Iohannis 14° dixit {Iohannes XIV, 27}: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Cuius instar tamquam veri heredes et ipsius imitatores apostoli hanc optaverunt, quibus per ipsorum epistolas evangelica documenta et monita dirigebant, cognoscentes fructus pacis optimos fore, quemadmodum ex Iob inductum est et per Cassiodorum amplius explicatum.

 

§ 2. Verum quia contraria per se factiva sunt contrariorum {Aristoteles, Politica l. VIII, c. 8 ( 7), 1307b, 29, ed. Susemihl, p. 538}, ex opposita tranquillitati discordia provenient civili regimini seu regno cuilibet fructus et incommoda pessima: ut videre sat est, etiam quasi omnibus inoccultum, ab Ytalico regno. Dum enim ipsius incole convixerunt pacifice, fructus pacis enumeratos pridem suaviter perceperunt ex hiis et in hiis proficientes in tantum, ut universam habitabilem eorum dicioni subdiderint. Inter ipsos vero discordia seu lite suborta, laboribus et incommodis multimodis vexatum est regnum ipsorum, et alienarum atque invisarum gencium subivit imperium. Sicque eciam rursum propter litem laceratum est undique, quasi solutum, quod occupare volenti et utcumque potenti facilis cuilibet ad ipsum iam patet ingressus. Nulla siquidem tali eventu admiracione digno, nam in hiis que de Iugurta, teste Sallustio {Sallustius, Iugurtha c. X, 6 rec. R. Jacobs u. H. Wirz (1922) p. 13}: Concordia parve res crescunt, discordia vero maxime dilabuntur. Ob quam quidem in erroris seducti devium, vita sufficienti privantur indigene, pro quiete quesita labores graviores, pro libertate vero dura iuga tyrampnidum continuo subeuntes, sicque demum ceteris viventibus civiliter infeliciores effecti, ut ipsorum patronomicum nomen, gloriam et immunitatem invocantibus prebere solitum, in passionem ignominie a reliquis nacionibus exprobretur eisdem.

 

§ 3. In has ergo miseri precipites feruntur tenebras propter discordiam seu litem ipsorum invicem, que velut animalis egritudo, sic prava civilis regiminis disposicio fore dignoscitur. Cuius quidem etsi cause primitive sint plures et coniuncte non pauce, quas solitis modis evenire possibiles et coniuncte non pauce, quas solitis modis evenire possibiles, philosophorum eximius in civili sciencia {cf. Aristoteles, Politica l. VIII, 1301a, 19 sqq., rec. Susemihl (1872) p. 495 sqq.} omnesfere descripsit, est tamen extra illas una quedam singularis et occulta valde, qua Romanum imperium dudum laboravit laboratque continuo, vehementer contagiosa, nil minus et prona serpere in reliquas omnes civilitates et regna, ipsorumque iam plurima sui aviditate temptavit invadere. Hanc siquidem eiusque ortum et speciem nec Aristoteles aut philosophorum alter sui temporis vel prioris conspicere potuit. Est enim hec et fuit opinio perversa quedam in posteris explicanda nobis, occasionaliter autem sumpta, ex effectu mirabili post Aristotelis tempora dudum a suprema causa producto, preter inferioris nature possibilitatem et causarum solitam accionem in rebus. Hec nempe sophistica, honesti atque conferentis faciem gerens, hominum generi perniciosa prorsus existit, omnique civilitati ac patrie, si non prohibeatur, nocumentum tandem importabile paritura.

 

§ 4. Sunt igitur, ut diximus, pacis seu tranquillitatis fructus optimi, opposite vero litis importabilia nocumenta: propter quod pacem optare, non habentes querere, quesitam servare, litemque oppositam omni conamine repellere debemus. Ad ea quoque singuli fratres, eoque magis collegia et communitates se invicem iuvare tenentur, tam superne caritatis aftectu, quam vinculo sive iure societatis humane. Quod eciam Plato nos admonet, teste Tullio, De Officiis libro primo, cum dixit {Cicero, De officiis l. I, 7 § 22 rec. R. Klotz (Ciceronis, scripta P. IV, vol. III) p. 8.}: Non nobis solum nati sumus, ortusque nostri partem patria vendicat , partem amici. Cuius sentencie subdit Tullius consequenter: Atque, ut Stoicis placet, que in terris gignuntur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa generatos esse: in hoc naturam ducem sequi debemus, communes utilitates in medium afferre. Quodque communis utilitas non parva foret, quinimo necessitas, iam dicte singularis cause licium. regnis atque communitatibus omnibus nocumenta non parva minantis, reserare sophisma, curam vigilem diligentemque operam huic prebere tenetur quilibet, commune volens et potens utile cernere. Hoc enim immanifesto, nequaquam pestis hec evitari potest, nec ipsius perniciosus effectus a regnis seu civilitatibus resecari perfecte.

 

§ 5. Non debet autem curam hanc negligere quispiam timore aut segnicie vel quovis alio malignitatis spiritu. Nam 2 ad Timotheum 1° {II. Tim. I, 7 – 8}: Non dedit nobis Deus timoris spiritum, sed virtutis et dilectionis: virtutis inquam et dilectionis propalande veritatis, unde subdit ibidem apostolus: Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri. Hoc autem fuit testimonium <veritatis>, ad quod perhibendum Christus se venisse dixit in mundum, dum Iohannis 18° inquit {Ioh. XVIII, 37}: Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: ducenti scilicet humanum genus ad salutem eternam. Ipsius ergo instar, docende veritati, qua civilium regiminum iam dicta pestis cessari valeat, ab humano maxime Christicolarum genere, veritati inquam ad salutem civilis vite ducenti, ad eternam quoque proficienti non parum, is magis obligatur intendere, cui graciarum dator harum rerum intelligenciam amplius inspiravit, graviterque velut ingratus, hoc sciens et potens, peccat omittens, teste Iacobo sue canonice capitulo 4°, cum dixit {Iacobi IV, 17.}: Scienti bonum facere et non facienti, peccatum est illi. Non aliter enim nequicia hec, humani generis communis hostis, succidetur perfecte; nec perniciosi, quos hactenus produxit, fructus arescent, nisi sue cause sive radieis primum pandatur et arguatur iniquitas. Hac namque via, non alia, tute ingredi potest principatuum coactiva potestas, ad huius malicie patronos improbos et defensores pertinaces finaliter expugnandos.

 

§ 6. Premissis itaque Christi, sanetorum atque philosophorum monitis attendens et obsequens Anthenorides {cf. Verg., Aeneis I, 242–249} ego quidam ex intelligencie rerum harum, si qua mihi gracia credita est, spiritu quoque confidencie ministrato desursum, a quo, teste Iacobo, sue canonice primo <capitulo> {Iac. I, 17}: Omne datum Optimum et omne donum perfectum, desursum descendens est a patre luminum, propter dantis reverenciam, propalande veritatis amorem, patrie ac fratrum caritatis fervorem, oppressorum siquidem misericordiam et reservacionem, opprimencium vero ab erroris devio revocacionem, eaque permittencium, hiis tamen obviare debencium atque potencium excitacionem; in te quoque respiciens singulariter, tamquam Dei ministrum huic operi finem daturum, quem extrinsecus optat inesse, inclitissime Ludovioe Romanorum imperator, cui sanguinis antiquo, speciali quasi quodam iure, nec minus singulari eroiea tua indole ac preclara virtute insitus et firmatus est amor hereses extirpare, catholicam veritatem omnemque aliam studiosam disciplinam extollere atque servare, vicia cedere, studia propagare virtutum, lites extinguere, pacem seu tranquillitatem ubique diffundere ac nutrire: sequencium sentenciarum summas post tempus diligentis et intente perscrutacionis scripture mandavi, ex ipsis arbitrans iuvamentum quoddam evenire posse tue vigili maiestati, prescriptis lapsibus atque contingentibus aliis reliquisque utilitatibus publicis providere curanti.

 

§ 7. Est ergo propositum meum, auxiliante Deo, singularem hanc litis causam solummodo pandere. Nam earum que per Aristotelem assignate fuerunt, numerum atque naturam iterare foret abundans; huius vero quam nec Aristoteles conspicere potuit, nec post ipsum qui potuerit, determinacionem alter assumpsit, sic volumus revelare lare velamen, ut a regnis seu civilitatibus omnibus deinceps facile possit excludi, exclusa vero possint securius studiosi principantes et subditi tranquille vivere, quod est desiderabile propositum in huius operis inicio, necessarium debentibus civili felicitate frui, que in hoc seculo possibilium homini desideratorum Optimum videtur et ultimum actuum humanorum.

 

§ 8. Propositum itaque mihi iam dictum negocium distinguam per tres dicciones. In prima quarum demonstrabo intenta viis certis humano ingenio adinventis, constantibus ex proposicionibus per se notis cuilibet menti non corrupte natura, consuetudine vel affeccione perversa. In secunda vero, que demonstrasse credidero, confirmabo testimoniis veritatis in eternum fundatis, auctoritatibus quoque sanctorum illius interpretum necnon et aliorum approbatorum doctorum fidei Christiane: ut liber iste sit stans per se, nullius egens probacionis extrinsece. Hinc eciam falsitates determinacionibus meis oppositas impugnabo, et impediencia suis involucionibus adversancium sophismata reserabo. In tercia siquidem conclusiones quasdam seu perutilia documenta, civibus tam principantibus quam subiectis observanda, inferam ex predeterminatis habencia certitudinem evidentem. Unamquamque vero harum diccionum per capitula secabo, et capitulum quodlibet dividam in certas partes, plures aut pauciores, secundum capituli quantitatem; eritque dictarum divisionum utilitas una, facilitas inveniendi quesita, in que remittentur lectores huius de diccionibus et capitulis posterioribus ad priora. Ex qua sequetur voluminis et capitulis posterioribus ad priora. Ex qua sequetur voluminis abbreviacio, utilitas reliqua. Cum enim continget nos in posterioribus dictis assumere veritatem aliquam, vel propter ipsam aut propter alia demonstranda, cuius probacio aut certitudo in prioribus sufficienter tradita fuerit, absque probacionis nugacione remittemus lectorem ad diccionem, capitulum et partem sue tradicionis, ut sic quesiti sui certitudinem possit faciliter reperire.