BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Marsilius Patavinus

ca. 1270/80 - 1343

 

Defensor pacis

 

Prima diccio

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum III

De origine communitatis civilis.

_______

 

§ 1. Quoniam autem tranquillitatem diximus bonam disposicionem civitatis ad parcium opus, oportet consequenter intendere, quid et propter quid sit civitas secundum se; que sint et quot prime partes ipsius; amplius de uniuscuiusque ipsarum convenienti opere; adhuc de causis et earum ordine invicem; pre opere enim sunt hec ad tranquillitatis et sui oppositi determinacionem perfectam.

 

§ 2. Ante tamen quam de civitate illiusque speciebus aut modis agamus, que perfecta communitas est, debemus inducere primo civilium communitatum originem suorumque regiminum et modorum vivendi. Ex quibus, tamquam imperfectis, processerunt homines ad perfectas communitates, regimina et modos vivendi in eis. Nam ex minus perfectis ad perfecciora semper est nature atque artis, sue imitatricis, incessus. Nec homines aliter scire arbitrantur unumquodque, nisi cum causas illius primas et principia prima cognoverint usque ad elementa {Aristoteles, Phys. I, 1, in; Thomae Aguinatis Opera, ed. Parmae (1865), vol. 18, p. 226}.

 

§ 3. Secundum hunc itaque modum ingredientes, oportet non latere, quod communitates civiles secundum diversas regiones et tempora inceperunt ex parvo, et paulatim suscipientes incrementum demum perducte sunt ad complementum, sicuti evenire iam diximus in omni accione nature vel artis. Prima namque humanarum et minima combinacio, ex qua eciam alie provenerunt, fuit masculi et femine, ut dicit philosophorum eximius primo Politice, capitulo primo {Aristoteles, Polit. I, c. 2, 1252 a, 26sqq., p. 3}, et apparet hoc amplius ex ipsius Yconomia {Oeconomica I, 3, in Aristotelis Opera, Venetiis 1562, vol. 3, p. 309 b I}. Ex hac nempe propagati sunt homines, qui primo repleverunt domum unam; ex quibus ampliores facte huiusmodi combinaciones, tanta hominum propagacio facta est, ut eis non suffecerit domus unica, sed plures oportuerit facere domos, quarum pluralitas vocata est vicus seu vicinia; et hec fuit prima communitas, sicut scribitur eciam ubi supra.

 

§ 4. Verum quamdiu fuerunt homines in unica domo, ipsorum actus omnes, quos maxime civiles infra vocabimus, regulabantur seniori eorum tamquam discreciore, absque lege tamen aut consuetudine aliqua, eo quod nondum hee potuerant inveniri. Nec solum autem unice domus homines regebantur hoc modo, verum eciam quasi eodem prima communitas vocata vicus, licet in aliquibus differenter. Quoniam etsi patrifamilie domus unice licuerit remittere vel punire domesticas iniurias iuxta ipsius votum et beneplacitum omnimode, non tamen illi sic licuisset presidenti prime communitati vocate vico. In hac enim oportuit seniorem disponere iusta et conferencia racionabili aliqua ordinacione vel lege quasi naturali, ut quia sic omnibus conveniens videbatur, equitate quadam absque magna exquisicione, solo communi dictamine racionis et debito quodam societatis humane.

Huius autem differencie causa regiminis in domo unica et vicinia est et fuit: quoniam si ex unica et prima yconomia seu domestica familia frater occidisset aut aliter offendisset fratrem, absque discrimine inde accidente licebat patrifamilie, si volebat, delinquentem extremo supplicio non punire; tum quia soli remittenti patri facta videbatur iniuria; tum propter hominum paucitatem; tum eciam quia patrifamilie minus erat dampni atque tristicie, uno carere quia patrifamilie minus erat dampni atque tristicie, uno carere filio quam duobus; quod eciam fecisse videtur primus avus noster Adam, dum filius eius Caym primogenitus Abel fratrem suum occidit. Non enim patris ad filium est proprie civile iustum, ut scribitur 4° Ethicorum {Aristoteles, Ethic. V, 10, in Thomae Aquin. Opera ed. Parm. vol. 21, p. 176 = V, 11}, ubi de iusticia tractatus existit. In communitate vero prima, vico sive vicinia, non sic facere licuit nec liceret, propter dissonanciam predictorum; quinimo nisi per seniorem vindicta seu equalitas iniuriarum illatarum facta fuisset aut fieret, contigisset vel contingeret inde pugna et vicinorum separacio.

Multiplicatis autem vicis et facta communitate ampliori, quod oportuit crescente propagacione, adhuc regebantur uno, vel propter defectum pluralitatis prudentum aut aliam quandam alteram causam, ut scribitur 3° Politice, capitulo 9° {Aristoteles, Polit. III, c. 14, 1284 b, 35ff., p. 213 sqq. et c. 15, 1268 b, 8 sqq., p. 223 sq.}, illo tamen qui senior aut melior habebatur, quamvis ordinacionibus minus imperfectis hiis quibus in vico seu sola vicinia disponebantur. Nec tamen habuerunt communitates ille prime tantam parcium distinccionem et ordinacionem, aut necessariarum arcium atque regularum vivendi summam, quanta postmodum successive reperta est in communitatibus perfectis. Fuit enim quandoque idem homo princeps et agricola seu pastor ovium, veluti Abraham et alii posteriorum quamplures, quod tamen in communitatibus perfectis nec expedit nec liceret.

 

§ 5. Augmentatis autem hiis successive, aucta est hominum experiencia, invente sunt artes et regule ac modi vivendi perfecciores, distincte quoque amplius communitatum partes. Demum vero que necessaria sunt ad vivere et bene vivere, per hominum racionem et experienciam perducta sunt ad complementum, et instituta est perfecta communitas vocata civitas cum suarum parcium distinccione, cuius continuo determinacionem aggrediemur.

De ortu itaque civilis communitatis tanta sufficiant.