BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXVII.,

in quo invehitur contra incaute predicantes

de contractibus memoratis

 

Ex istis apparere potest, quod quidam in hac materia nimis extremus, putans ex dictis conclusionibus intentum demonstrari, fuit de ad pauca respicientibus. Qui ideo stulte enunciavit dicens, quod quicumque renuerit dictos contractus illicitos esse hereticus est censendus. Ego huius levitatem ammirans potius credo, quod qui publice predicaverit aut absolute docuerit huiusmodi contractus passim licitos esse prohibendus sit, eo quod avaris et ceteris hoc tempore plus cupiditati deditis dat occasionem propinquam peccandi et eos, qui in predictis contractibus peccaverunt gravando proximos, firmat in suis peccatis. Non enim prohibendi sunt solum, qui falsa predicant aut vicia licentiant, sed etiam qui incaute predicando his occasionem amministrant ad errores et vicia, fragilibus vias ape|riunt ad damnationem ipsorum, qui eas proponunt, et eorum, qui sequuntur. Qualiter faciunt, qui publice et absolute licitos ad populum proclamant casus vel contractus, qui forsan si quandoque ab alioquo certa causa et sinculari intentione sine peccato exerceri possint, tamen ut communiter vel semper cum peccato fieri solent. Multum ergo arguendi sunt quidam periculosi sibi et aliis, qui de contractibus, rebus aut casibus rationabiliter dubiis et formidolosis certificiant ceteros et audaces faciunt ac pronos ad quedam, que vel non exercenda vel cum magno timore agenda docere deberent. Iam utique tot et talia contra contractus, de quibus est sermo, in superioribus mota sunt, quod qui illis debite animadversis ad minus non redditur dubius circa equum et iniquum, expediens et inexpediens in huiusmodi contractibus exercitate rationis usum habere iudicandus est. Cum ergo in omnibus, que notabiliter scrupulum et formidinem habent, decliniandum sit ad securiorem partem et cum stante dubio negotium aggrediendum non sit. Nam qui non obstante dubio an iustum sit quod faciendum occurrit, nihilominus audacter illud agit, parvipendit et contemnit non curando offendere Deum auctorem iustitie, quare puto abstinendum esse potius a contractibus illis et similibus supervacuis et reipublice inutilibus, quos, ut visum est, cupidiorum impietas finxit et introduxit et caritas odit, quia non causa relevande necessitatis humane exercentur sed causa inique cupiditatis explende. Puto ergo magis dissuadendum fidelibus, ne talibus se implicent contractibus, quam quod liciti sint publice proclamandum.