Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars secunda
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXXVI.,ostendens, quod dicta illius non obvient superioribus
Ista dicta, quamvis prima facie videantur aliquam apparentiam habere, tamen si voluerimus ea intrinsecus inspicere, nihil faciunt ad iustificationem dictorum contractuum, de quibus dubitatur an liciti sint. Si enim inspexerimus fundamentum probationis predictarum propositionum, inveni-|220v|emus, quod nihil probat, quia quod quilibet est arbiter et moderator rei sue, et quod quilibet potest rem suam transferre in alium a) et de ea disponere, intelligitur iuste et rationabiliter sicut clarum est. Cum ergo dubitetur, an aliquis dictis modis possit rem suam vendere aut taliter possit pro pecunia rem alterius suam facere, manifestum est, quod non probatur intentum ex hoc fundamento. Nulla enim consequentia est, «quilibet est arbiter et moderator rei sue» etc., igitur licet ei omni modo illam vendere et commutare. Nec probat aliquid per aliud, quod supponit, videlicet rerum commutationes ut emptiones et venditiones introductas esse propter necessitatem humane vite, quia iterum ex hoc non sequitur, quod ergo omnis contractus emptionis aut venditionis sit licitus aut transactioni humane vite utilis vel necessarius, cum multi contractus tales possint esse inutiles et supervacui et non in relevamen humane indigentie, sed in augmentum humane miserie, sicut in superioribus patuit in multis capitulis. Destructo fundamento, deinde venientes ad propositiones, quas posuit, videamus, quid veritatis habeant. Prima dicit, quod dominus alicuius rei est et dominus usus eiusdem rei; quod verum est, nisi dominus usum rei in alterum transtulerit sibi proprietate retenta, sicut fieri potest per tertiam propositionem ipsius. Secunda conclusio eius dicit, quod dominus alicuius rei potest eam transferre in alterum b) tripliciter, scilicet gratis, pro precio et per commutationem pro alia re. Ista conclusio, si valeat universalem iuxta morem iuristarum, falsa est, quia non quelibet res potest licite ab eo, cuius est, tranferri in alterum illis tribus modis, | sicut patuit superius tam de rebus spiritualibus et sacris quam non spiritualibus; non oportet resumi, quia planum est. Quarta propositio eius dicit, quod sicut dominus verus rei potest dare vel vendere proprietatem rei vel fructus possessionis alicuius simpliciter quoad omne tempus, sic potest dare vel vendere ad tempus determinatum et particulare. Istam conclusionem, circa quam quo ad secundam partem est contraversia, sine probatione ponit, assumens quod probare debebat. Unde illa propositio quarta nec sequitur ex precedentibus tribus nec ex fundamentis, que pro probatione suarum conclusionum supponit, sicut iam ostensum fuit. Adhuc contra illam conclusionem quartam sunt tres conclusiones in superioribus deducte capitulis. Iterum contra ipsam est, quod non similiter quantificatur valor rei simpliciter et relate ad certum vel incertum tempus. Unde non sequitur, res potest iusto precio simpliciter emi, igitur etiam ad certum tempus. Causa est, quia in emptione prima valor non quantificatur per respectum ad diuturnitatem temporis, sed per respectum ad equalitatem valoris rerum et precii secundum presentem temporum cursum et rerum statum, ut in superioribus ostensum fuit capitulis. In venditione vero unius rei, verbi gratia, domus, ad sexaginta annos oporteret attendi valorem eius per totum illud tempus, quod fieri non potest, quia accidit, quod in dato loco domus in uno anno sunt cariores in duplo quam in alio anno et iterum in alio subdupli valoris, propter quod non potest sufficienter estimari, pro quanto data domus iuste emi possit ad sexaginta annos. Iterum, si ex hoc, ut dicit, quod quando substantia rei |221r| cum usu transfertur simpliciter in alterum, ipse plus recepturus est, maius precium requiritur quam si non transferetur ad omne tempus. Sequitur, quod nisi proportionabiliter minus precium determinetur in emptione ad certum tempus secundum proportionem illius temporis ad tempus perpetuum, iniuste agitur, quia si res per datum tempus valet tantum, per duplum tempus secundum illam rationem valebit duplum et per triplum triplum, quia rebus regulariter se habentibus per illud recipiet triplum. Cum ergo nulla sit proportio vel saltem omnino incognita temporis, verbi gratia viginti vel sexaginta annorum, ad omne tempus, patet quod ibi non poterit esse iusta valoris estimatio, quod erat probandum pro illo; facit capitulum.
―――――――― a) alium] aliam. b) alterum] alteram. |