Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars secunda
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXXV.de opinione cuiusdam pro contractibussuperius dissuasis
Sed quicquid sit de veritate emptionis censuum, semper manet dubium de rebus vere emptibilibus et vendibilibus, videlicet an vere et licite vendi possint solum secundum quid, solum scilicet ad vitam unius aut ad certos annos aut cum obligatione ad reddendum venditori pro simili precio quando voluerit. De hoc venditionis modo et precedentibus dictum est supra capitulis. Sed obviare videtur his, que dicta ibi sunt, quidam ponens de pretactis modis venditionis quatuor conclusiones. Quarum prima est hec: Ille, qui est dominus alicuius rei, est et dominus usus eiusdem rei. Secunda, quod dominus verus alicuius rei potest eam transferre in alterum gratis et pro precio et pro commutatione alterius rei. Tertia, quod dominus potest transferre usum et fructum proprie rei et in alterum, retenta sibi proprietate rei. Quarta, quod dominus verus alicuius rei, sicut potest dare vel vendere proprietatem rei vel fructus alicuius possessionis simpliciter quantum ad omne tempus, sic potest dare vel vendere ad tempus determinatum vel ad tempus particulare. Omnia ista probat per rationem et naturam dominii, quia quilibet est arbiter et moderator rei sue, ut ex iure allegat. Subdit, quod cum omnis rerum commutatio inter homines fit | naturaliter propter necessitates vite humane, ideo sequitur, quod commensuratio earum debet fieri secundum magis et minus in valore, secundum quod magis et minus habent de utilitate et necessitate ad vitam humanam. Variatur autem huiusmodi utilitas multipliciter in magis et minus, videlicet ex tempore et loco, ex personarum conditione, et ex ipsarum rerum natura. Quando ergo a venditore transfertur rei substantia cum usu eius simpliciter, constat quod plus recepturus sit emens quam si translatio solum fiat ad tempus. Unde concludit, quod temporalis est venditio, quod non tantum precium requiritur ac si esset ad omne tempus. Idem putat in emptione ad vitam, quia ratione periculi et dubii, que a) excusare videntur in talibus, non requiritur tantum precium ac si res vel redditus perpetue emeretur, maxime si tempus est indeterminatum, videlicet ad vitam hominis, que dependet a natura temporis omni die mortem minantis. Ideo toleratur in talibus, si quandoque minus datur. Idem in contractibus ad reemendum, nam omni die oportunitate captata potest quis eciam pro simili precio rem reemere ut vendidit; igitur minus valet ratione illius conditionis. Quare concludit, quod de natura et de naturali ratione tales contractus valeant; hec ille.
―――――――― a) que] quod. |