BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXIIII.,

in quo ostendit, quomodo emptio census ad certum

tempus sit licita et quandoque illicita

 

Circa tertium casum consideranti occurrit, quod si census ad aliquot annos super aliqua re, ut super domo, pro tanto precio ematur quantum ex locagio de domo illa haberi potest per tot annos, licitus est contractus, quia fit gratia vendenti in eo, quod simul recipit pecuniam, quam successive per tot annos esset habiturus. Si ergo ematur tantus census pro minori, quam est locagium per tot annos, contractus illicitus videtur, eo quia solum ratione expectationis emens minus dat et sic ex |219v| duratione temporis sumit lucrum, quod usurarium est. Eadem ratione, nisi census minor totali locagio per annos aliquot emptus ematur pro tanto precio, quantum facit census ille per tot annos multiplicatus, illicitus est contractus, quia ibi emens solum ratione expectationis lucraretur, verbi gratia: Si censum unius libre super domo tua per quadraginta annos porrigendum emo pro trigintasex libris, elapsis quadraginta annis lucratus sum quatuor libras de trigintasex, quas tibi pro censu dedi. Lucror ergo tantum, ac si tibi trigintasex libras mutuassem per quadraginta a) annos pro quatuor libris. Talis itaque emptio census videtur introducta in recompensationem coloratam usurarii lurci. Deinde, si etiam quartum casum discutere velimus, occurret quod si res licite censibus onerate successu temporis peiorentur vel peiorate sint, ita quod illi, qui modo res illas possident, non possunt de illis competenter vivere, si censum solvant, qui ab inicio in ipsis constitutus erat, recipitur cum peccato de rebus illis tantus census, quantus recipiebatur olim, quando et res fructuosiores erant et temporum cursus ac hominum mores fuerunt meliores. Ex hoc etiam videri potest, quomodo constitutio absoluta de re aliqua semper ac invariabiliter solvendi ab eo, qui eam possederit, potest esse irrationabilis et b) rei publice incongruens, quia per eam contingit heredem sine sua culpa gravari aut hereditates distrahi et confundi, quando possessor rem iam in fructu deficientem compellitur alieno pro censu dimittere aut se personaliter censualem facere. Hic ergo diligentius advertant, qui census con|stituunt, advertant et illi divites aut nobiles, qui depauperatis rusticis vel aliis census habere volunt integre et absque misericordia, sicut ab antiquo in rebus, quas possident, fuerunt constituti. Ex tactis circa tertium casum videtur, quod census non sit aliquid proprie vendibile aut emptibile, licet sit transferibilis de uno in alium. Hoc enim preter emptionem multis modis contingere potest, ut donatione, permutatione aut etiam alio improprio emptionis modo. Nec omne donabile aut permutabile est emptibile, sed econverso, ut clarum est; solum enim res corporales et earum utilitates seu fructus videntur proprie emptibiles esse et vendibiles, de quibus proprie non sunt redditus et census. Nam res, fructus et census sunt tria, que distinctim et separatim haberi possunt. Verum si census sumatur improprie pro parte utilitatis vel fructus rei, potest proprie et licite emi, ut verbi gratia aliquis potest emere decimam partem fructuum talis vinee vel agri, potest millesimam emere omnium proventuum de bonis unius predii vel monasterii; sic aliquis emere potest partem aliquotam annualis locagii unius domus. Dicuntur etiam redditus emi consecutive ad emptionem, verbi gratia, castri, ad quod redditus pertinent. Leges ergo et iura scripta, que innuunt census vendibiles esse, sumere videntur censum improprie, ut dictum est. Qui etiam sic sumptus quandoque invenitur in legibus pro prediis vel aliis rebus immobilibus. Aut improprie videntur ali-|220r|qui loqui de emptione et venditione, sicut sepe illa improprie sumpta invenimus, ut bona celestia emi dicuntur pro rebus terrestribus, modo quo habitum est in capitulis, etc.

 

――――――――

 

a) quadraginta] quatuor. 

b) et] om.