BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXIII.,

quod emptio non cadit per se in ius possidendi

rem vel aliquid de ipsa habendi

 

Secundus casus videtur supponere falsum, videlicet quod ibi omnia ad veritatem emptionis requisita concurrant. Nam contra hoc sunt plures rationes superius facte. Unde cum aliquis emit census unius libre supra monasterio aliquo, quid emit? Non partem bonorum monasterii nec partem fructuum eius, nec aliqua res presentialiter est quam emit. Si dicatur, ut quidam dicere solent, quod emit ius habendi tantum pecunie vel bladi de bonis monasterii annuatim, contra: Monasterium habet ius habendi aliquid de vineis vel agris etc., ex hoc quod sunt res ipsius. Igitur ius habendi rem vel aliquid de ea consurgit ex suitate rei. Hanc autem monasterium non transfert in ementem redditus super ipsum; igitur. Item emptio alicuius rei, ut vinee vel domus, facit ementem habere ius possidendi illam et utendi prout vult prescise et primarie, ex eo quod emptio facit rem illam esse suam, et ita non cadit emptio primo et per se in ius possidendi, sed hoc ius consequitur rei suitatem, quam facit primarie ipsa emptio. Item, quid est emi redditus unius modii super bonis monasterii nisi ipsius bona per eos, quorum sunt, obligari ementi ad modium sibi | porrigendum, ubi nihil occurrit quod ematur, quia non modius bladi, cum longe minus valeat quam pecunia data, nec hoc complexum, quod est modium quolibet anno in perpetuum reddi, quia hoc infinite valet plus quam modius, quare impreciabile est. Si leges quedam scripte dicant ius aliquod esse emptibile, hoc ideo dicere possunt, quod inseparabiliter consequitur rei emptionem, non quod emptio primarie et de per se terminari possit in ius ipsum. Apparet ergo, quod non licet ei, qui censum emit ad vitam, recipere plus quam dedit, quia quod aliquis, postquam de re empta recepit tantum quantum pro ea dedit, adhuc ultra licite recipit, provenit vel ex fructu vel usu rei illius vel ex ingenio quo habens eam exercendo lucratur. Cum ergo nullo tali modo excusari possit ille, qui iam recipit plus quam dedit pro censu super aliquod monasterium, iniuste recepit amplius.