BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXII.,

ostendens, quomodo census transire potest

de una re in aliam et ita perpetuari

 

Istos casus aliqualiter pertractando, ex primo et eius ratione videtur sequi, quod re desinente, in qua census constituitur, census non possit amplius exigi ab eo, qui prius dedit, quia tunc nec ipse est censualis nec aliquam rem habet censualem illi, cui prius dare consuevit censum. Ulterius sequitur, quod si censualis domus casu comburatur, domus reedificata per eum, cuius prius erat, non fit secundum se censualis. Patet, quia secunda domus non est effectus procedens ex priori, sed procedit ex bonis liberis edificantis, ut suppono. Igitur non est, unde rationabiliter censualis esse a) debeat. Sed quid si census in animal aliquod constitutus est, ut in vaccam? Nonne vitulus eius oneratus erit eodem censu? Dicitur quod non, sed quod vitulus sine onere est eius, cuius mater erat cum onere. Sicut in simili, si vinea est censualis, non oportet quod ergo vinum inde habitum sit censuale, et ita de multis. Sed queris, quomodo ergo iuste perpetuari potest census in uno animali, ut in una vacca vel ove constitutus, qualem aliqui recipiunt. Dici potest, quod si tam parvus est census, quod ille, qui conduxit vaccam, potest ex fructibus eius tantum lucrari, quod sine ipsius notabili gravamine vel damno poterit aliam vaccam comparare illi, cuius erat prior iam consumpta vel ex senio inutilis facta, sit licite; census primus levari potest de vacca secunda sicut de prima, et ita de tertia sicut de secunda et de quarta |219r| sicut de tertia, sine fine. Tertio sequitur ex eodem casu, quod illicitus est contractus, quo aliquis certa pecunia ab alio recepta obligat se illi ad dandum annuatim tot solidos quamdiu vixerit, quia hoc est directe personam censualem facere, non habendo respectum nec ad eius laborem nec ad rem aliquam ipsius.

 

――――――――

 

a) esse] om.