BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXI.,

in quo agitur quod emptio reddituum ad vitam scrupulum

habet, licet videatur quandoque licita

 

Ecce grandis doctorum contraversia notabilium utrinque, tot rationibus fulcita et talibus, quod si res hec acute, ut expedit, inspiciatur, vix sine scrupulo esse potest illa emptio reddituum ad vitam eo modo, quo communiter fieri consuevit. Forte dicit hic aliquis quietis amator refugiens in sudore vultus sui comedere panem suum et cupiens ex redditibus in ocio vivere, quod non oportet hic scrupulum habere, quia rationes contrarie possunt apparenter solvi, sed hoc non obstat, quia eque apparenter vel magis rationes pro emptione tali facile solvi possunt et enervari. Et si fortassis in casu licite fieri posset pro aliquibus, tamen clarum esse debet ex premissis, quod nec emptionem reddituum ad vitam nec perpetuorum passim omnibus permittere reipu-|218v|blice expedit, sed potius multa, que ad ipsius profectum sunt, impedit. Sed quicquid sit, quantum ad contractum emptionis census ad vitam de expedienti respectu reipublice videtur, quod utique secundum se sit licitus, ita videlicet, quod sine peccato exerceri posset, quia sicut apparet ex capitulo II. secunde partis huius tractatus, quilibet potest in re sua census capace constituere censum perpetuum vel ad tempus solum, ut ad vitam alicuius vel ad aliquot annos, et hoc censum certe quantitatis in pecuniis vel in rebus vel incerte quantitatis, ut quartam, sextam fructuum rei sue, ut vinee, domus vel alterius. Cum ergo, sicut quilibet potest dare rem suam et fructus eius secundum totum vel partem cui vult, ita possit dare cui vult omnem censum, quem in re sua constituit, videlicet etiam quod quemlibet talem, cum sit finiti et determinati valoris, vendere possit secundum aliquam estimationem iustam. Ponunt ergo quidam de doctoribus iuris circa contractus emptionis dictorum censuum quatuor casus, in quibus eorum opinione patet, quid in illis contractibus sit licitum et quid illicitum. Primus est, si census constituatur in persona libera et non in re, contractus est illicitus, quia ius scriptum habet, ut dicunt, quod persona libera non potest constitui censualis. Secundus casus est, si census constituatur vel constitutus est in re ante venditionem et post vendatur pro iusto precio, validus et licitus est contractus, dummodo non interveniat deceptio ultra medietatem precii iusti. Patet, quia, ut dicunt, ibi concurrunt omnia, que ad legalem emptionem requiruntur. Tertius casus est, quod si census constituitur tempore venditionis super re aliqua, qui potest haberi de illa, et post vendatur iusto precio, contractus iterum est validus. Patet ut precedens. | Quartus est, si census excedat utilitatem, que de re haberi potest locatione vel alias, contractus est illicitus, quia ibi fieret obligacio persone pro residuo census.