BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXVIII.,

in quo summat predicta per conclusiones

 

|221v| Iam materiam tandem hanc diu tentam et extense satis, qualiter potui, pertractatam concludendo, conclusiones multe ex dictis ab initio huius tractatus usque huc colligi possunt, de quibus ceteris, que clare patent, omissis, solum quatuordecim elicio. Quarum prima est, quod plus longe peccant christiani recipientes usurarium lucrum a christianis quam olim peccassent iudei recupiendo usuras a fratribus suis; patet ista conclusio per capitulum. Et adhuc secunda conclusio: Qui usurarios iudeos vel christianos fovent propter a) lucrum aut defendunt, mortaliter peccant et plurimis causa damnationis existunt; patet per capitulum. Ex istis ad tertium. Tertia conclusio: Omnes, qui pecunias aliis prestant pro servitiis annuis aut censibus, sunt in statu damnationis; patet per capitulum V. secunde partis, quia sunt manifeste usurarii, quos in nullo relevat, quod lucrum usurarium appellant servicium aut censum, quia quocumque nomine tale lucrum vocetur aut coloretur, iniquum est, ut patet per capitulum prime partis. Quarta conclusio: Qui tenent pro pecunia mutuata castra, villas, domus, vineas et huiusmodi et fructus expensis deductis in sortem non computant, communiter omnes in statu damnationis sunt; patet, quia stant in peccato mortali, cum manifeste usuram committant, ut patet ex capitulis prime partis. Cum ergo usura sit mortale peccatum, ut notum est per capitulum eiusdem partis, relinquitur propositum. Sed dixi in conclusione «communiter», quia quibusdam videtur, quod in hoc casu excusetur usura, quando res impignerata est in feudum a mutuante procedens. Verum et hoc superius | in eodem capitulum impugnatum est. Quinta conclusio: Contractus vocate emptionis rerum ad tempus, que cupiditas introduxit, gravat inopes ut usura vel plus etc.; probatur per duo capitula secunde partis, videlicet octavum et nonum. Sexta conclusio: Contractus emptionis et venditionis ad tempus deviat a vero fine emptionis et venditionis et a plena ratione earundem; patet per capitulum IX. secunde partis. Septima conclusio: Obligatio emptorum extorta ad revendendum rem emptam venditori quando voluerit contractui detrahit vere emptionis et venditionis; patet ex capitulo X. secunde partis. Octava conclusio: Esto quod de contractibus illis evidenter convinci non possit, quod ex forma vel secundum se illiciti sint, tamen convinci potest quod magis sint prohibendi et dissuadendi quam passim permittendi. Nona conclusio: Non expedit reipublice census et redditus multiplicari nec omnibus ut emant eos permitti; patet capitulo prime partis et capitulo secunde partis. Decima conclusio: Constituere a principe vel a communitate, quod universaliter omnes redditus vel census, etiam pro iusto precio, a quolibet redimi potest, iniquum est. Undecima conclusio: Quod a seculari potestate ordinari non potuit, quod universaliter omnis prior census pro precio constituto, scilicet unius libre pro octo vel similiter, redimi possit. Duodecima conclusio: Quod emptio census unius libre pro octo cum pacto redimendi pro eisdem tantum scrupulum habet, quod potius prohibenda est quam permittenda. |222r| Decimatertia conclusio: Quod pena dupli non solventium dictum censum superius posita irrationabilis est et impia. Decimaquarta conclusio: Quod census dicto modo empti, scilicet unius libre pro octo cum pacto redimendi, non sunt idonei pro fundatione ecclesiarum. Iste quatuordecim conclusiones et alie multe deduci possunt ex his, que in diversis locis superius dicta fuerunt, que non resumo. Sed finaliter pro declaratione particulariori conclusionis decime et sequentium moveo trigintatres conclusiones, quarum prima est: Utrum secularis potestas possit aliquo statuto redditus cleri ante iuste habitos mobiles facere per redemptionem vel alias diminuere. Item utrum princeps sua auctoritate possit redditus laicorum prius iuste possessos sic mobiles facere vel alio modo diminuere vel auferre. Item utrum possit redditus tales pro precio minore iusto redemptibiles facere, ita quod habens redditus teneatur cuilibet volenti redimere dare pro tali precio. Item utrum princeps possit compellere quempiam ad vendendum census suos vel alias res pro iusto precio aut ut det census pro tali ad redimendum. Item utrum possit redditus tales pro iusto precio redemptibiles facere. Item utrum princeps possit hoc cum consensu populi subiecti. Item utrum, dato b) quod sic, etiam ordinatio huiusmodi clericos obliget. Item utrum clerus per concessum se ad talem ordinationem obligare possit. Item utrum sit in arbitrio principis con|stituere precium census unius libre de cetero perpetue vel ad tempus emendi aliquid cum conditione de redimendo. Item utrum possit hoc saltem cum consensu subiecti laicalis populi. Item utrum, concesso quod sic, constitutio illa etiam clericos obliget, vel an consentire debeant. Item utrum princeps eque possit vel non possit constituere precium minus iusto ad redimendos census aliquos in parte vel in toto ad emendum census. Item utrum propter adiectionem conditionis de redimendo res vel census possit licite remissius ire. Item utrum liceat vendenti rem pro iusto precio extorquere obligationem ab emptore ut reddat venditori quando redimere voluerit. Respondeo quod non, licet emptor possit se sponte obligare ad hec faciendo gratiam venditori. Item utrum in austera estimatione communi et iusta census unius libre valeat octo. Item utrum constitutio emptoris de reeemptione census unius libre pro octo ibidem a principe facta sit rationabilis et congrua. Item utrum in illa populus cum nobilibus libere consenserit. Item utrum clerus in illam constitutionem consentire poterit. Item si fuerit iniqua, an equaliter peccent successores principis ipsam stare permittentes cum ipso auctore. Item utrum peccent cives, qui constitutionem talem receperunt et exequuntur, compellentes |222v| ad solvendum census secundum eam emptos et ad dandum census redimere volenti secundum formam ipsius. Item utrum pena dupli contra non solventes census secundum ipsos emptos continua sit crudelis et impia. Respondeo quod sic, etiam si iusto precio essent empti. Item utrum peccent laici et clerici, qui secundum talem constitutionem census emunt vel emerunt. Item utrum tales census fuerint idonei ad fundationem divini cultus. Item utrum liceat clericis et religiosis cum taliter emptis redditibus militare Deo. Item utrum clerici et laici post constitutionem illam poterant iuste reddituare ecclesias et altaria. Item utrum hoc facere potuerint censibus iuxta tenorem dicte constitutionis emptis vel comparatis. Item utrum qui hec fecerunt teneantur venditoribus censuum ad augendum precium. Item utrum venditores censuum, audito quod precio iniusto empti sunt, ab eis cessare possint a portione ipsorum. Item utrum venditores exigere possint restitutionem levatorum ultra censum quam recte estimatione valent octo libre. Item utrum additiones eis facta usque ad iustum precium teneantur de cetero redditus illos perpetue dare. Item utrum, si per redemptionem censuum fundatio alicuius ecclesie cesset in parte vel in toto, ipse fundator recompensare teneatur. Item utrum ad refundationem ecclesie obligentur non solum qui redditus eius antiquos secundum constitutionem principis redemerunt, sed et | ipse princeps et constitutionis executores. Item utrum consultius sit propter sequelam malorum constitutionem predictam tolerari et usum eius conscientiis singulorum relinqui quam ipsam in tot annis practicatam revocari tamquam iniquam.

Pro responsione ad istas questiones supponendum est primo, quod quia princeps tenetur non permittere, immo vindicare iniurias, ideo nullam constitutionem potest condere, cuius observantia cedit in iniuriam subditorum. Secundo supponendum est, quod quia princeps tenetur precipue ad defensionem, conservationem et promotionem divini cultus, ipse nihil potest recte constituere, quod cedit in diminutionem vel destructionem illius. Tertio, quod quia princeps tenetur ad conservationem et perfectionem reipublice, non potest aliquid ordinare, quod cedat in detrimentum boni communis. Quarto, quod quia tenetur solicitudinem habere, ut quilibet subiectorum pro statu suo habeat competentiam temporalium, habeat pacem et teneat honestatem, ideo non potest constituere aliqua, quorum observatio infert contraria predictorum. Ex quo sequitur, quod princeps singularem curam debet adhibere, ut preciis iuste estimationis secundum dispositionem regionis, cursum temporum, conditiones hominum, defectum vel abundantiam rerum res venales, similiter et census prout magis expedit ad felicitatem polliticam vendantur vel commutentur, quia hoc maxime facit, ut quilibet competenter suo statui habere possit |223r| vite necessaria.

His suppositis, respondetur ad questionem primam iuxta dictas suppositiones, quod indubitanter nullus inferiorum principum nec tempore supremus, scilicet imperator, hoc potest nec umquam hoc potuit. Ad secundam respondetur, quod non nisi quando hoc evidens necessitas aut reipublice utilitas de redditibus aliquorum nimis auctis aut alicubi nimis multiplicatis fieri exigat. Ad tertiam respondetur quod non, nisi forte casu in responsione precedenti tacto. Ad quartam respondetur quod non, nisi aliqua singularis causa hoc requirat. Potest enim princeps urgente necessitate compellere aliquem ut vendat bladum aut vinum pro precio quod tunc currit; immo potest capere bladum, ubi invenit, et relinquere iustum precium, ut ratione guerre aut defensionis aut placiti in remotis habendi. Possunt etiam tempore famis divites compelli ad vendendum blada pro iusto precio a principe vel comite iuxta exigentiam temporis et regionis statuendo. Ad quintam respondeteur quod non, nisi causa specialis subsit propter eorum aliquid, que dicta sunt. Ad sextam respondetur, quod non potest facere cum consensu populi illud, quod prima questio querit, licet posset quod querit secunda questio, cum sit in potestate cuiuslibet disponere de sua re sicut placet. Potest iterum cum consensu populi illud, quod tertia questio querit, eadem ratione. Unde unus potest in arbitrio alterius, quo sibi videtur expertior, ponere estimationem precii rei sue; quod si fecerit, tenetur rem dare pro precio, quod ab illo estimatur. Ita videtur in proposito. Ad septimam respondetur quod non. Ad octavam respondetur quod non, si est manifeste in preiudicium cleri et in de|trimentum divini cultus. Ad nonam respondetur, quod princeps similiter et magistratus civitatis tenentur quantificare precium rerum venalium secundum exigentiam utilitatis communis, respectis circumstantiis temporum et conditionibus regionum et hominum, et eodem modo de preciis censuum. Non ergo potest pro voluntate precia talibus constituere, sed tenetur constituendo respicere profectum communem, etc., iuxta suppositionem, etc. Ad decimam respondetur quod sic, propter dicta in responsione ad sextam questionem. Ad undecimam respondetur, quod ex hoc, maxime cum constitutio talis sit clero preiudicialis aut cedit in detrimentum divini cultus. Ad duodecimam respondetur quod non, quia, ut innuitur in responsione ad secundam questionem, potest in casu aliquos census diminuere vel auferre et per consequens potest precium parvum constituere, quo redimantur ab his, qui census dant depauperatis vel nimis gravatis. Ad decimam tertiam respondetur quod non, quamvis aliquibus videatur, quod ibi libertas redimendi possit precio estimari. Ad decimam quartam responsum est post positionem tituli, quod non. Ratio est, quia dato iusto precio venditor nihil plus habet requirere vel exigere ab emptore, qui ultra iustum precium gravandus non est per obligationem ad revendendum venditori, quod ab ipso emit. Ad decimam quintam respondetur verisimilius esse quod non, sicut apparere potest respiciendo ad valorem censuum in eadem regione non longe preteritis temporibus, post que non est regio mutata taliter, quod tam modicum sit iustum precium unius libre, quod parum |223v| ante fuit duplum vel triplum. Secundo respiciendo ad valorem censuum in regionibus propinquis aut similibus aut in regionibus, in quibus secundum cursum temporum et status hominum census debent esse in meliori foro quam hic. Tertio apparere potest attendendo illa omnia diligenter, penes que in data regione quantificandus est valor censuum ibidem. Omnibus his debite attentis et solicite ponderatis, non solum occurret verisimilius esse quod octo libre sint iniustum precium unius libre, sed relinqueretur rationabiliter dubium, an sit citra medietatem iusti precii, quo dubio stante graviter peccat, qui nihilominus pro tali precio emit, quia contemnit, nihil curando inique agere. Ad decimamsextam respondetur quod non. Ratio responsionis sui patet ex responsione ad precedentem. Item ex hoc pro tali precio mobiles c) facere indifferenter antiquos clericorum et laicorum est iniuriam inferre et divinum cultum diminuere, imo tandem destruere. Ad decimam septimam respondetur, quod non est verisimile in hac libere consensisse, cum erat in preiudicium et gravamen plurimorum. Ad decimam octavam respondetur, quod nequaquam potuit nec debuit, propter rationes tactas et plures alias. Ad decimam nonam respondetur quod esse potest, quod plus peccent eo quod audiunt et sepe audiverrunt a doctis viris, quod talis constitutio iniusta est vel de iniquitate merito haberi debet suspecta, et nihilominus compellunt secundum eam redditus dari a clericis et laicis contra eorum voluntatem, quod manifeste tyrannicam facit iniquitatem. Ad vicesimam respondetur, quod indubitatum est quin sic, nec excusat eos mandatum principis, cum mandare eis | non potest, quod exequi vel observare iniquum est, offendens Deum, iniuriam inferens clericis et laicis. Ad vicesimam primam responsum est quod sic, etiam si iusto precio essent empti, talis pena crudelis esset et pauperum destructiva. Ad vicesimam secundam respondetur quod sic, et hoc postquam dubium factum est, an iusta fuerit, aut postquam legitime declaratum fuit, quod esset iniqua. Poterat enim aliquos simpliciores a principio ignorantia excusare. Ad vicesimam tertiam respondetur quod non, quia institutio divini cultus debet esse permansiva, et quia quod semel Deo dedicatum d) est, amplius revocari non potest. Ad vicesimam quartam respondetur quod non, iuxta moderationem responsionis ad vicesimam secundam, quia Deus, cuius bona sunt, non vult suos ministros de male adquisitis sustentari, sicut non vult sibi talia offerri. Ad vicesimam quintam respondetur quod sic, quia tribus modis hoc poterant, primo dando liberaliter redditus super domibus vel vineis suis; secundo dando pro reddituatione domos, vineas, agros aut alias res; tertio emendo secundum communem et antiquam consuetudinem redditus, constitutione principis non curata. Ad vicesimam sextam respondetur quod non, iuxta responsionem ad vicesimam secundam et ad vicesimam quartam. Videtur tamen, quod aliqui simpliciores poterant hoc facere a principio, quando adhuc ignorantia excusabat. Ad vicesimam septimam respondetur, quod si aliqui ignorantia vel aliunde e) a peccato excusabantur, non tenentur ad hoc. Sed inique constitutionis auctores et executores adhuc tenentur, similiter emptores reddituum, qui non excusantur. Ad vicesimam octavam respondetur quod non, quia stat quod precium sit iniustum |224r| et quod tamen venditor compellendus sit lege humana ad dandum emptori rem emptam. Secus est, si precium fuerit minus medietate iusti precii, quia tunc contractus etiam secundum leges humanas invalidus est. Ad vicesimam nonam respondetur, quod non potest exigere restitutionem talem in foro humano, nisi comperto quod precium est citra medietatem iusti precii. Ad tricesimam respondetur, quod si venditores recipiunt satisfactionem de preteritis et additionem usque ad iustum precium, tenentur de cetero dare redditus perpetue, quia tunc iustum precium pro eis receperunt. Verum in libertate eorum debet esse, an velint recipere aut redditus suos tenere, sicut in libertate venditorum est exhibitio iusto precio rem dare vel non dare. Ad tricesimam primam respondetur quod non, ex hoc, si emens excusatur ignorantia vel ex hoc, quod alios redditus habere non potuit, iuxta responsionem ad vicesimamseptimam, vel si episcopus, cuius consensu habuit, scivit redditus tales mobiles esse propter constitutionem de redimendo unam libram pro octo; sed ad refundationem teneri auctores constitutionis et eius executores. Ad tricesimam secundam respondetur absque dubio quod sic, cum ecclesie redditibus antiquis iuste et legitime fuerint fundate; igitur. Ad tricesimam tertiam respondendum videtur quod sic, cum tolerentur et sepe tolerate sint male consuetudines et male leges seu hominum constitutiones, ne ex subita mutuatione talium peiora fierent.

 

Explicit tractatus de contractibus

 

Deficiunt vires, hinc pro me vade libelle. Certifica dubios, contractus argue pravos.

 

――――――――

 

a) propter] per. 

b) dato] daot. 

c) mobiles] immobiles. 

d) dedicatum] dicatum 

e) aliunde] aiunde.