BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXIX.,

quo probatur idem aliis rationibus

 

Decimo arguitur: Quia in tali contractu vendens nullam rem transfert in ementem, sed solum se obligat ad certam pensionem, ergo non est verus contractus emptionis et venditionis; reddere etiam videtur personam vel personas liberas a) censuales. Undecimo arguitur sic: Ex alia radice contractus iuste emptionis et venditionis requirit equivalenter datum et acceptum; sed ut ostensum est, emens redditus ad vitam intendit plus recipere quam dat; ergo talis contractus non est equus seu iustus. Item duodecimo contractus vere emptionis competit omni etati indifferenter, salva adequatione dati et accepti. Iste autem contractus, de quo sermo, non sic. Quod quidam declarat ita: Accipiatur iuvenis viginti annorum et senex annorum sexaginta et ponatur quod utriusque complexio se extendat ad vivendum per septuaginta annos. Tunc secundum hoc senex vivit adhuc decem annis et iuvenis quinquaginta. Si ergo ibi debeat esse aequatio rationalis, deberet iuvenis tanto dare plus quam senex quanto plus victurus erit. Sed vivet plus in quintuplo, ergo in tanto iuvenis debet plus dare quam senex. Et ergo, si ipse emit decem libras pro centum, tunc iuvenis emit decem libras pro quingentis. Si forte dicas, iuvenis non dabit tantum rationabiliter, quia dubium est, utrum tantum vivat unde tollatur, ergo propter dubium, verbi gratia, medietas illius quintupli, adhuc iuvenis da|bit pro decem libris ad vitam ducentas et quinquagenta libras, ubi senex non dabit nisi centum. Et ergo iuvenis vel non tenebit equalitatem in tali contractu ad contractum senis vel, si tenet, pensata proportione debita vendens erit fatuus. Relinquitur ergo irrationabilis. b) Decimotertio arguitur sic: Pecunia, quam dat emens, redditus est certi valoris et non potest sciri valor certus illius, quod emere vult seu intendit. Apparet hoc, quia percipere in quolibet viginti annorum unum florenum a civitate vel monasterio isto plus quam valet percipere unum in quolibet decem annorum et ita deinceps incertum est. Igitur, cum quantitas vite nullius hominis constet de communi cursu, non potest constare, quantum valeat aliquem recipere in quolibet anno vite sue unum florenum. Igitur, si ibi contratus attentatur, irrationabilis erit et casualis, immo fatuus contractus, quem hominum vanitas et cupiditas querit et ratio nescit. Adhuc decimoquarto ex radice precedentis argumenti arguendo, si licitum est et rationabile emere redditus ad tempus vite vel ad tempus perpetuum, sit ergo gratia exempli vel argumenti valor ad percipiendum redditus perpetui (a), et valor ad percipiendum redditus ad vitam (b), et sit (c) precium iustum redditus perpetui, (d) vero precium redditus ad vitam. Tunc sic: Si preicum dati redditus perpetui est iustum, c) igitur (c) equatur (a), similiter (d) equatur (b), quia iustum in emptione et venditione attenditur penes adequationem precii ad valorem eius, quod emitur, ut patet V. Ethicorum. Hoc habito, manifestum est quod (a) se habet ad (c) sicut (b) ad (d). Igitur commutando proportionem, sicut se habet |217v| (a) ad (b), ita se habet (c) ad (d). Sed hoc est falsum, quia longe maior est proportio (a) ad (b) quam sit inter (c) et (d). Quod ex hoc manifestum est, quod aliquanti est valoris recipere redditus floreni unius in quolibet duorum annorum et dupli valoris est recipere florenum in quolibet quatuor annorum, et sic deinceps. Igitur valor eius, quod est recipere florenii perpetui infinite excedit valorem recipiendo florenum per annos vite alicuius, quod fuit ostendendum. Irrationabiles ergo videntur contractus illi vel saltem alter illorum. Et si emptio redditus perpetui est irrationabilis, a fortiori emptio redditus ad vitam illicita erit, quod est propositum. Confirmatur sic: Emptio redditus perpetui non potest esse iusta seu equa, ut videtur. Patet, quia, ut iam deductum est, ibi valor perceptionis sine proportione excedit omnem finitam pecuniam. Igitur ibi non potest esse adequatio debita precii ad appreciabile, quam tamen iustitia commutativa requirit. Ergo, si ille contractus, de quo minus videtur, est iniustus, a fortiori alter, scilicet emptionis ad vitam, qui multis et magnis de iniustitia suspectus est; igitur, etc.

 

――――――――

 

a) liberas] libras. 

b) irrationabilis] ille rationabilis. 

c) iustum] iusti.