BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXVIII.,

arguens ad idem aliis considerationibus

 

Septimo arguitur, si vendens redditus alicui ad vitam per revelationem sciret illum victurum longe ultra tempus, per quod successive reciperet tantum quantum emens iam similis dat, certum est, quod non venderet sibi voluntarie redditus ad vitam, nisi egestate coactus quandoque hoc faceret, in quo casu contractus iste originem ex impietate vendentis cepisse videtur. Quare | ergo modo vendens, de vita ementis omnino dubius, intenderet simpliciter et penitus libere consentiret, quod emens etiam ultra dictum tempus equalem pensionem deberet recipere? Et si forte vendens hoc quandoque voce dicat, tamen ratione murmurante sepissime aliud corde sentit. Sit huius rei experientia testis. Octavo, cum in contractu, de quo agimus, equaliter dubium sit, an emens vel an vendens lucretur, quid est aliud eos in hoc casu sibi mutuo consentire quam utrumque se ad fortunam ponere, si lucretur vel perdat? Ac per hoc recte similis est iste consensus illicito consensui illorum, qui, cum equaliter dubium sit quis in taxillis plures projiciet oculos, posito denario contra denarium se ad fortunam referunt, quis lucretur id et quis illud quod alterius est recipiet. Iste autem consensus lusorum plane illicitus est, nequaquam excusans a restitutione lucri. Ergo pari ratione in proposito restitutio fieri debet, si ultra sortem recipiatur lucrum. Nono, quid est alius emere redditus pecuniales quam pro pecunia iam similis data emere pecuniam successive recipiendam, quod primo est contra naturam seu rationem numismatis, inventi ad hoc ut sit medium commutationis et non terminus. Non enim vendens dicitur emere denarium pro pane sibi datum, sed denarium dans panem emere dicitur. Ideo in quocumque contractu pecunia traditur non tamquam medium venditionis sed ut extremum mutuo traditur. Igitur spes recipiendi aliquid pro huiusmodi pecunie traditione usuram facit. Secundo illud videlicet fatuum videtur, quia quilibet mallet simul recipere aliquam summam pecunie quam recipere eam minutim et successi-|217r|ve per quadraginta vel quinquaginta annos.