BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXV.,

in quo ostendit, quid consultius agendum sit de redditibus

sic emptis pro fundatione ecclesiarum

 

Quicquid sit, consultius videtur, quod tales redditus habiti non continentur, sed quod vel pecuniis redditis dimittantur vel cum his, a quibus empti fuerunt, conveniatur quod sint contenti, nec ulterius tales non habiti procurentur, sed revocata memo|rata constitutione ex causis prehabitis secundum veram estimationem valorum ipsorum census comparentur, quibus legitime possint ecclesie fundari et alia ad pietatem et divinum cultum pertinentia sine scrupulo stabiliri. Vel forte consultius est, quod census iam de preterito empti dicto modo, maxime quibus fundate sunt ecclesie, tolerarentur, ubi sine maioris mali sequela non possunt variari, quia de hac causa sepe tolerata sunt et tolerari convenit plura minus iuste facta seu introducta, maxime illa, que evidenter reprobari non possunt a priori vel a posteriori. Que si diuturna consuetudine comfortata sint, potius tolerari convenit quam subito mutari, licet per hoc non excusetur eorum vita, qui talia habent vel exercent. Pro futuro autem estimo a tali emptione clericis et laicis abstindendum, quia, ut ex predictis colligi potest, scrupulum habent urgentem. Hic allegationibus dimissis redeundo ad prehabita, dico adhuc, quod si emptio reddituum ad vitam secundum communem estimationem dubium habet, sicut habet utique de emptione talium secundum estimationem predicte constitutionis, omnino cessandum erit per amplius.