BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXIIII.

de restitutione facienda venditoribus

census unius libre pro octo

 

Videt ergo, quam latenter se abscondere cupit sub illo et similibus venditionum modis vicium cupiditatis usurarium lucrum hac subtilitate compensatis. Ecce ergo fructus malos, immo pessimos, qui, si iuxta Salvatoris dictum non possunt procedere ex arbore bona, necesse est radicem seu arborem pessimam esse, que fructus tales germinavit. Cum ergo ex tali constitutione in nullo emendatus sit rei publice status, sed inde sit turbatus plurimum et in errore positus, nihil consultius est nisi quod cito constitutio illa revocetur et redeat emptio reddituum ad pristinum statum, conformem consuetudinibus in hoc aliis regionibus et civitatibus. Et fortassis non est simile de censibus secundum prefatam constitutionem emptis ad pios usus et ad usus laicorum seculares. Primo, quia |216v| si populus recepit constitutionem, que fuit in preiudicium cleri, ut visum est, ideo iuste perdidit illud quod plus octo libris venditoribus censuum debebatur. Secundo, quia his, qui vendiderunt census applicandos ad divinum cultum vel pios usus, recompensatur in spiritualibus, quod minus in temporalibus census vendendo receperunt, qualiter non fit in venditione censuum laicis ad suos usus; igitur. Tertio forte excusantur ex zelo divini cultus, qui ipsum constitutione obstante aliter redditibus instituere aut augere convenienter non potuerunt. Vel iterum quia non, dum questio mota erat, an aliquid illiciti includeret emptio reddituum secundum talem constitutionem nec constabat, sicut adhuc non stat, an octo libre sint minus medietate iusti precii census unius libre, sed verisimilius habebatur quod erat ad minus plus medietate iusti precii, quo stante emptio tenet secundum leges humanas. Propter hec et similia videretur de levatis redditibus dicto modo emptis ecclesiis nihil reddendum esse a clericis in recompensam illis, a quibus empti fuerunt. Sequeretur enim ex contrario turbatio magna, sicut tactum fuit.