Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars secunda
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXIII.,in quo ostendit, quod secundum premissam constitutionemempti reddi|tus non sunt idonei divino cultui
Post hec redeundo iam ad id, in quo eram, quid dicendum adhuc de illis redditibus, secundum pretactam constitutionem emptis, promissis monasteriis, ecclesiis vel altaribus? Numquid sunt idonei divino cultui et sine peccato retinibiles et non auferibiles? Videri posset ex premissis, quod non sint idonei, quia fundatio monasteriorum, ecclesiarum et huiusmodi debet esse absoluta, stabilis et perpetua. Que enim ad honorem Dei dantur, absolute et pleno animo dari debent et stabiliter permanentes. Contrarium enim derogat divine honorificientie iugiter continuande et nunquam diminuende vel destruende. Hoc enim exigit ineffabilis divine maiestatis altitudo. Talis autem fundatio redditibus instabilibus fieri non potest; igitur. Item, ut patuit, redditus illi videntur iniusti aut pauperibus graves, Deus autem non vult suo cultui mancipari quicquam iniuste aut in gravamen pauperum, ut elicitur ex verbis David I. Para. XXI. capitulo et II. Reg. capitulo ultimo, ubi habetur, quod ipse noluit recipere gratis aream quandam pro erectione altaris in ea, quia novit possessorem pauperem esse; nec placet Deo ad pios usus applicari res cum damno aut gravamine aliorum. Et ideo Abraham noluit etiam recipere gratis agrum Ephron pro sepultura, Genesi XXIII. Et generaliter non vult Deus, quod sibi offeratur quod ab aliis cum impietate abstrahitur. Et ergo dixit Christus quibusdam contrarium facientibus: Ite et discite quid sit, misericordiam volo et non sacrificium, Ozee VI., et idem est Mathei XII. Videretur |215r| nihilominus quod sic, eo quod ex contrario sequitur magna conscientiarum confusio et multiplex clericorum et laicorum perplexio et turbatio. Sed quid mirum, si ex radice mala et impie defensa tandem pessimi rami pullulent et fructus mortiferi. Numquid non pullulavit iam ex radice illa defraudatio mortuorum, vivorum turbatio, divini cultus diminutio, ecclesiarum defraudatio atque omnis pie subventionis ablatio, quando iam nemo divitum pauperi angustiato subvenire vult mutuando gratis propter Deum, habens modum, quo tantum vel amplius de octo libris vel de datis pecuniis per annum lucretur a paupere, quantum si illas sibi mutuaret ad usuram? Unde manifestum est, qui pauperi petenti sibi mutuare super domum suam octo libras per annum negat et requirit, ut sibi censum unius libre super domum suam illam vendat per annum vel tamdiu levandum, donec pro octo libris redemerit, usuram recompensat. Quis enim non videat, nisi sit omnino cecus, quod hoc modo dives plus vel tantum lucratur a paupere, quantum si mutuasset sibi octo libras per annum ad usuram unius libre; immo mitius fieret pauperi, si daret unam libram pro usura de octo, et hoc propter gravitatem pene adiecte non solventi census in certis terminis, ut dictum est. Item, sicut deductum fuit in secunda conclusione ante dubium, contractus de redimendo deviat a veritate emptionis. Quid ergo est aliud emere pro octo libris unam super talem domum ad redimendum, quam palleare mutuare super domo illa in ratione pignerum octo libras pro una per annum, quod manifesta usura est? Sunt et alii, | qui adhuc nequius consequuntur, quod pro usura accipere non audebant. Dicit enim talium aliquis petenti mutuo: «Non mutuabo, sed si vis a me emere, vendam tibi aliquid, quod statim revendendo poteris habere promptam pecuniam.» Vendit ergo rem sibi aliquam, verbi gratia pro decem libris, et cautione facta pro illis statim vel ipsemet, qui vendidit, reemit pro minori vel mittit pauperem ad aliquem de servis suis quasi alienum, ut ille emat pro minori quam decem libris. Et iterum tantum vel plus lucratur hoc modo, quantum lucratus fuisset, si de libris octo per annum concessis pro usura recepisset unam libram vel dimidiam. |