Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars secunda
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXII.,in quo respondet ad obiecta secundum et tertium
Ad secundum dicitur, quod sicut aliquis potest rem suam dare alteri omnino gratis, ita potest eam dare alteri quantumlibet modico recepto nec fit hoc modo res ipisus recipientis ratione emptionis sed ratione donationis. Que si fuerit simpliciter voluntaria vel liberalis, potest res quantumlibet preciosa licite recipi quolibet parvo retributo. Si vero fuerit non simpliciter voluntaria, ut quando aliquis vel ex inopia vel aliqua necessitate rem suam pro modico alienare compellitur, tunc non est licitum ipsam pro quocumque parvo recipere, quia hoc esset lucrum querere ex miseria alterius, qui in casu necessitatis est relevandus et non usurpatione sue rei iniusta gravandus. Hoc enim quid esset nisi afflicto addere afflictionem, qualiter nihilominus faciunt divites, dum a pauperibus necessitatem habentibus emunt vina, blada vel animalia pro minori, quam legali estimatione valent, vel dum huiusmodi emerunt ab eis pro tempore messis, quo non venderunt nisi inopia |214v| compellerentur, sed conservarent ad tempus, in quo plus valere consueverunt. His magis peccant, qui cupiditate nimis agitati non possunt expectare donec vina vel blada colligantur, sed a pauperibus pecuniis indigentibus emunt talia longe ante, quando adhuc communiter estimari non potest, quantum vini vel bladi vel quantum bonum sit proventurum. Ipsi autem die ac nocte soliciti de lucrando hoc prescire student undecumque, sed sepe falluntur, et digne etiam occasione talium preementium sepe fit caristia vini tempore vindemie, quia sicut illi preemerunt, alii vina dum perveniunt dare volunt vel carius. Apparet itaque, quod omnes pretactis modis a pauperibus, dum necessitate coguntur, ementes vel preementes reprehendendi sunt de vicio avaricie. Ad tertium respondetur, quod ex quinta conclusione ad dubium, quod constitutio illa non videtur processisse ex consensu libero subditorum et ideo non poterat procedere ex consensu cleri, cum manifeste preiudicialis sibi esset et visum est, nec ideo ex consensu laicorum, quia nullus sensatus homo habens census perpetuos consentiret nisi cocatus, quod redditus sui antiqui mobiles fierent et redemptibiles pro octo libris, pro quibus de cetero redditus equales perpetuos comparere non posset. Compulsio ergo ad hoc iniusta est et iniuriis plena. Item consensus populi, etiam si liber fuerit, non faceret licitum aliquod, quod de se esset irrationabile aut iniustum. Cum ergo constitutio illa precipue quo ad clerum sit talis, non poterat ipsam iustificare aliquis consensus populi, etc. |