Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars secunda
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXI.,in quo arguit, quod emptio uniuslibre pro octo teneat, et solvit
Sed videtur iam dictis et prioribus obviare, quod interventio iusti et adequati precii non est de essentia contractus emptionis et venditiones et quod ita emptio unius libre pro octo teneat. Patet quod assumitur, quia si interventio adequati precii esset de ratione contractus emptionis et venditionis, tunc raro vel nunquam esset certum ementi, quod res pro tali vel tali precio recepta esset sua. Item si sic, tunc emens fere post omnem talem contractum posset convenire vendentem coram iudice ostensurus se deceptum esse. Et similiter facere posset vendens, quotiens post contractum sibi videretur quod res ab eo empta esset pro minori quam valet. Hoc autem admittere esset infinitis litibus et scrupulositatibus turbare pacem civilis communitatis, que sine crebris contractibus emptionis et venditionis convenienter persistere non valet, sicut a principio huius tractatus declara-|214r|tum fuit. Esto ergo, quod octo libre non sint precium adequatum sed notabiliter minus, adhuc licita est emptio unius libre pro octo, et iterum unus homo potest censum unius libre super domo sua alteri gratis dare: Igitur potest illum pro precio quantumlibet parvo alteri dare, ut pro uno solido vel denario, taceo pro octo libris. Item consensus subditorum potuit facere, quod emptio unius libre pro octo secundum constitutionem principis teneret et rata esset; igitur. Pro responsione istorum ad primum notandum est, quod aliquid licitum dici solet et potest multipliciter. Nam primo illud, quod est conforme humane legi; secundo, quod est meritorium; tertio, quod ex causa permittitur a) a lege, quomodo libellus repudii et usura iudeis visa sunt licita; quarto, quod est lege ratum et validum; quinto illud est licitum, quod faciendo quis non peccat. Esto eciam, quod meritorie nihil agat, iste modus differt a precedenti, eo quod stat bene quod aliquid sit validum vel teneat secundum veritatem et quod tamen faciens id peccet. Verbi gratia, stat electionem esse validam et eligentes culpabiliter agere; similiter matrimonium tenere et contrahentes peccare. Sic et emptionem validam esse et ratam et tamen ementem peccare in hoc, quod notabiliter decipit proximum suum scienter minus dando quam res valeat. Stat ergo, quod venditio aliqua sit rata et valida, ut per hoc tertio modo licita, et tamen illam cum peccato fieri et ita quarto modo non licitam esse. Non est ergo idem iustum et licitum secundum consuetudinem aut humanam traditionem et iustum simpliciter, nam sententia damnationis innocentis lata secundum allegata et probata secundum leges dicitur iusta vel iuste lata; que tamen secundum se | et simpliciter iniqua est. Sic et aliquid donatum secundum leges humanas iuste retineri potest, quod tandem teneri non sinit lex divina, sicut patet per beatum Augustinum, XVII. q. IIII. ca. ultima supra allegatum, ubi dicit de quodam episcopo, quod licet datum iure fori non teneretur reddere, tenebatur tamen iure poli. Ex quibus colligitur, quod quamvis emptio census unius libre pro octo licita diceretur primo, secundo et quarto modo, non sequitur quod ergo sine peccato fiat seu quod quinto et secundo modo sit licita.
―――――――― a) permittitur] promittitur. |