BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XX.,

in quo reprobatur emptio unius libre pro octo,

similiter et pena in non solventes constituta

 

Iterum dubium est, an octo libre sint minus medietate iusti precii, pro quo in data regione census unius libre secundum rectam estimationem emi deberet. Ideo dubium est, an emptio illa etiam secundum ius fori sit valida. Si enim est minus, tunc in tali emptione est deceptio ultra dimidium iusti precii, que deceptio secundum leges positas emptionem irritat. Quomodo autem inveniri posset, an octo |213v| libre sunt minus medietate iusti precii vel plus, visum est in prehabitis. Quicquid sit, certum videtur, quod est longe minus iusto precio census unius libre secundum dispositionem temporum et hominum in hac regione habito respectu ad preterita in eadem, et ita secundum ius poli talis emptio est iniusta, quia deceptoria et damnificatoria proximi commutatione emptionis et venditionis relevandi, ut a principio ostensum fuit. Absque dubio, si princeps vel magistratus civitatis sine magna et evidenti causa parvum precium rebus venalibus, que secundum veritatem longe plus valerent, imponeret, quicumque sciens factum emerit res illas tali precio tenetur venditori recompensare damnum secundum veram iustitiam, etsi secundum humanas leges non semper ad hoc possit compelli. Ita est in proposito. Securius ergo etiam ratione dubii ab emptione huiusmodi reddituum abstinetur quam talis exerceatur et in consuetudine deducatur, maxime adiecta pena gravi in non solventes ipsos in certis terminis per annum, verbi gratia, ut in quocumque trium terminorum vel quatuor solvere negligat, post XIIII. dies teneatur solvere duplm, et iterum post quatuordecim duplum, donec sic multiplicatum equivaleat rei super quam emit censum que sibi tunc adiudicatur. Revera, attento quod vendens censum ipsum pro minori dedit quam valeat et quod multiplici eventu ipse a solutione secundum dictum modum impediri potest, impium est ut pauperi afflicto a) superaddatur afflictio, qua sic subito penitus exterminetur et exhereditetur. Unde si aliquis mutuans alicui gratis pecuniam vellet talem penam apponi, si recipiens assignatis temporibus | pecuniam non redderet, suspectus esset et merito de impietate arguendus. Taceo de solutione census, de quo non est clarum an iuste solvendus sit. Talis enim pena ita absolute adiecta tenderat ad exhereditationem pauperum vel inopinate infortunium passorum, cum quibus non est ita crudeliter agendum a divitibus, qui solent tales census emere. Alioquin suspecti erunt, ne talem penam excogitaverint cupiditate obtinendi bona aliorum, qua meo iudicio exactiones talis pene in peccato possident.

 

――――――――

 

a) afflicto] afficto.