BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXVI.,

ostendens quod emptio reddituum

ad vitam scrupulum habet

 

Quod autem etiam scrupulum habeat emptio reddituum ad vitam secundum communem valoris estimationem facta, potest perpendi ex rationibus doctorum, qui illam esse illicitam determinant. Advertamus ergo adhuc pro evidentia premissorum rationes, quibus probare conantur, quod emere redditus ad tempus vita-|216r|lis periodi procedit ex providentia carnis vel seculi, que ex Deo non est. Pro quo arguunt, primo, assumentes quod emptio huiusmodi originaliter non processit ex charitate, sed potius ex cupiditate, cuius signum est inclusio timoris deficiendi in necessariis et diffidentie cuiusdam de Deo, quasi providere non soleat his, qui faciunt erga ipsum quod debent; et ita talis emptio plurimum procedere videtur ex providentia carnis aut seculi. Secundo arguitur sic: Omnis solicitudo provisiva, qua quis nititur se omnino certificare de sufficientia rerum utilium pro vita sua, ex prudentia seculi venit. Sed manifestum est, quod reddituum ad vitam sufficientium includit talem solicitudinem; ergo. Tertio, omnis adinventio irrationalis modi vel vie adquirendi sufficientiam pro vita pertinet ad prudentiam seculi, sed predicta emptio est una de illis adinventionibus; igitur.