BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XII.

de valore rerum ad redemptionem

 

Non licet civiliter presidentibus rebus venalibus notabiliter citra iustum ipsarum valorem precium statuere, pro quo vendi debeant ad redemptionem. Patet, quia hoc esset contra naturalem equitatem recte rationis iudicio ex rerum habitudine estimandam. Similiter ex tali statuto vel lege fieret iniuria venditoribus in eo, quod prohiberentur pro suis rebus recipere iustum valorem, qui sumi debet et quantificari penes exigentiam regionis, temporis, |210v| defectus vel abundantie rerum, ut in superioribus diffuse est declaratum. Quia ergo sumendus est iustus venalium valor, ut ibi patet, ex dictamine recte rationis secundum exigentiam rerum et dispositionem temporum et regionum, manifestum est quod iniuste agitur, si alicubi a principe citra valorem vel ultra res vel redditus vendi iubeantur. Ex ista conclusione sequitur primo, quod, si census vel redditus ad vitam sive vere et iuste emptibiles et vendibiles (de quo adhuc non est plenarie concordia doctorum), non est in arbitrio principum ipsorum valor et precium. Deducitur ut precedens conclusio, quia etiam iustus censuum valor talium quantificandus et mensurandus est ut aliorum venalium, videlicet dictamine recte rationis iuxta exigentiam regionis, temporis, rerum et conditionis hominum secundum considerationes superius pro hoc positas. Sequitur secundo, quod non licet principi unum determinatum precium statuere pro quo omnes, qui redditus emere voluerint, obligentur emere ad revenditionem pro libito venditoris vel alterius. Apparet, quia si hoc precium est iustum, fit iniuria eis, qui redditus vendunt, ut patet ex deductione conclusionis quinte. Si vero precium est iniustum, statui non potest ex conclusione precedenti: Si enim est minus iusto, fit iniuria emptoribus; igitur. Item iustus reddituum valor seu precium variatur iuxta varietatem temporum, regionum et conditionis hominum, quemadmodum videmus variari valorem ceterorum venalium. Igitur irrationabile est unum valorem redditibus imponere, pro quo semper et ubique in rebus date regionis vel civitatis emi debeant. Plus enim valent | redditus in uno loco quam in alio, plus valent constituti in una re quam in alia propter securitatem et alias circumstantias; igitur. Sed dicis: «Cum certum sit, quod potest censibus imponi valor iniustus ratione diminutionis et augmentationis, ut si statueret princeps censum unius libre emendum pro tribus libris vel censum unius libre emendum pro libris mille, utrumque iniustum esset. Unde ergo sciri potest, an constitutio dati valoris censuum, verbi gratia unius libre a) pro octo, sit iusta vel iniusta?» Respondetur, quod hoc probatur et quantum sufficit politice iustitie inveniri potest considerationibus multis capitulo prime partis enumeratis. Respiciendum etiam est pro hoc ad consuetudines regionis b) et memorias antiquorum et ad valorem reddituum ratione constitutum in regionibus vel civitatibus vicinis, nec aliter humanitus iustus valor censuum et ceterorum venalium poterit inveniri.

 

――――――――

 

a) libre] libro. 

b) regionis] regiones.