BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XI.,

in quo objicit contra dicta et solvit

 

Sed dicis, quod immo propter obligationem ad revendendum potest res remissius emi. Contra: Obligatio, que cadit solum in personam, non diminuit rei valorem venalis sicut obligatio, que cadit in rem ipsam aliquo censu vel servitio gravans, et ergo propter obligationem ementis ad revendendum rem emptam non valet minus res secundum se quam si illa obligatio impertinens valori rei non esset. Irrationabiliter ergo precipue ratione huiusmodi obligationis remissius res emitur. Item, quid est prescise ratione talismodi obligationis velle rem emere remissius quam velle emere, quod aliquis det sibi fidem vel iuret, ut rem emptam ei revendat quando voluerit? Hoc autem absurdum est, cum huiusmodi non sint precio mensurabilia, quia sunt spiritualia. Sed videtur adhuc obviare predictis duabus conclusionibus scriptura Levitici XXV., ubi dicit: Cuncta possessio regionis vestre sub redemptionis conditione vendetur et non in perpetuum, ubi precipitur venditio rerum ad tempus et sub conditione redemptionis; ideo talis est licita. Respondetur, quod non obviat, quia Deus voluit ut si aliquis a proximo paupere facto emerit possessionem pro iusto precio secundum cursum terre illius, in hoc pietatem faceret venditori, quod ad redimendum sibi daret, quando | precium habere posset. Unde ita ibi dicitur: Si attenuatus frater tuus vendiderat possessiunculam suam et voluerit propinquus eius, potest redimere quod ille vendiderat. Si autem non habuerit proximum et ipse precium ad redimendum potuerit invenire, computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit, et quod reliquum est reddet emptori, sic quod recipiat possessionem suam. Ubi patet, quod Deus voluit emptores possessionum a pauperibus duplicem eis pietatem impendere: primo in hoc, quod redderent ipsis, quando redimere possent; secundo in hoc, quod fructus usque ad redemptionem levatos computarent a) in sortem. Hec autem pietas nulla esset, si obligatio ad reddendum iuste reconpensaretur emptori per diminutionem iusti precii rei empte. Attendant hic b) christianorum divites, quid eis incumbat sub lege plene charitatis, si Deus voluit talem pietatem fieri pauperibus sub rigore legis veteris, quando proximus attenuatus cogebatur vendere possessionem suam alicui ditiori.

 

――――――――

 

a) computarent] -aret. 

b) hic] hec.