Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars secunda
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum X.contra contractum revenditionis
Obligatio emptoris extorta ad revendendum rem emptam venditori quando voluerit contractui detrahit vere emptionis et venditionis. Apparet, quia ratione proprii et veri contractus emptionis neuter obligatur alteri. Ratio est, quia vi huiusmodi contractus eque plene res venditoris fit ipsius emptoris, sicut econverso pecunia vel res emptoris fit possessio venditoris. Sic enim erat, quando res pro re commutabatur, et non minus modo; igitur, etc. Clarum est, quod ratione contractus, in quo iuxta | legalem estimationem equale datur vel commutatur pro equali, unus non obligatur alteri in aliquo, cum ibi quilibet recipiat equivalens pro re sua. Hoc autem fit in contractu emptionis et venditionis, qui exercetur secundum medium iustitie commutative, que in equalitate consistit valoris eorum, que commutantur, ut patet V. Ethicorum; igitur. Item, propter obligationem huiusmodi emptor non est certus de possessione rei empte per quodcumque tempus et ita non semper potest ea pro arbitrio suo secure uti nec a) tempora pro utilitate sua plene disponere commutando vel locando vel alias cum ipsa quod placet faciendo, et per consequens non est dominium pecunie vel rei, quam pro ea dedit, venditori, fuerit tanslatum plenarie in ipsum. Non est ergo quo ad hoc equitas in tali contractu. Unde apparet, quod iniusta et irrationabilis esset lex, que obligaret omnem emptorem ad revendendum rem emptam venditori pro simili precio, quia obviaret iustitie commutative, que in equalitate consistit: Turbaret pacem communitatis, auferret certitudinem possessionis, impediret ementium et vendentium utilitatem, verbi gratia, quando aliquis emeret equum, ut post oportuno tempore in eo merces deferat aut aret, et tempore eodem, cum iam equus in labore esset, venditor peteret ipsum revendi. In quo casu turbaretur b) emptor et damnum irrationabiliter incurreret. Et suo modo fieret in rebus aliis, que emi et vendi solent, si emptor obligaretur ad revendendum indilate venditori quandocumque petit vel exigit. Si ergo emptor iuxta veram estimationem valoris rerum, qui sumitur ex loco, tempore, abundantia vel defectu earum, emit iusto precio equum vel rem aliam, iniuria |210r| sibi fit, si obligetur a superiori a revendendum illam pro libito venditoris, a quo emit. Faceret tamen in hoc casu emptor gratiam, si obligaret se ad revendendum sine damno suo venditori tempore posteriori pro precio, quod res tunc est valitura.
―――――――― a) nec] ne. b) turbaretur] -rentur. |