BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum IX.

de deviatione predicti contractus

 

Contractus emptionis et venditionis ad tempus deviat a vero fine emptionis et venditionis et a plena ratione earundem. Apparet, quia ut patuit emptio et venditio fuerunt pro relevandis indigentiis et miseriis ementium et vendentium, non ut unus alterum indigentiorem redderet aut unus cum alterius iactura locupletaretur, que omnia, ut visum est precedenti capitulo, fiunt per contractum memoratum; igitur, etc. Quod iterum plene rationem emptionis et venditionis non habeat contractus ille, apparet primo, quia de veritate emptionis et venditionis est, ut qualiter et quante dominium rei emptoris transfertur in venditorem, taliter fiat econverso, sicut manifestum est, ex contractibus emptionis et venditionis, que fuerunt ante numisma, quando dabatur una res pro alia. Hoc autem non fit hic, cum pecunia illa, qua quis emit domum ad annum, fiat simpliciter et absolute ipsius venditoris et non in emptione ad tempus res fit ipsius em|ptoris; igitur. Item, si vera et iusta venditione domus aliqua, quantum ad proprietatem et usum, fit vere et proprie ipsius ementis pro centum libris, quomodo res secundum se tanti valoris potest vere dici et fieri alterius pro decem libris? Non videtur etiam, quomodo res aliqua est propria alterius pro tempore, in quo de illa non potest facere quodcumque placet, ut vendendo simpliciter aut quomodocumque voluerit ad utilitatem suam disponendo. Iterum, si vi illius contractus fit domus mea alterius, tunc quantumcumque ille domum peioraverit vel destruxerit pro tempore, quo erat sua, nichil potest ratione damni ab eo petere vendens, quia quilibet est dominus rei cuiuslibet pro tempore, quo est sua. Item, si tali modo emptionis fieret res vere emptoris, sequeretur, quod aliquis cum uno denario facere posset, quod vere diceretur et esset ditior quam rex Ungarie, quia ex quo res pro minori tempore semper minus valeret, posset maius regnum pro aliquo parvo tempore pro denario emere. Sic et Bohemia posset fieri vere mea pro uno obulo, quod ridiculum est. Si ergo his et similibus convictus dixerit, quod tali emptione domus non fit quo ad proprietatem ipsius ementis, tunc sequitur, quod habebit se magis seu verius in ratione rei impignerate quam rei empte, et ergo quod sub colore emptionis de re illa per annum recipiunt ultra capitale, rationem usure habet. Item, quomodo res aliqua pro tempore illo diceretur et esset proprie mea, pro quo non esset in mea potestate ipsa uti, qualiter contingeret, si emerem unum vas vini peer annum? Si dicatur, quod emptio rei pro determinato tempore solum habet fieri in rebus, quarum usus non est in ipsarum consumptio, tunc sequi |209v| videtur, quod tali emptione, scilicet ad tempus, solum ematur fructus vel usus rei. Cuius signum est, quod nullus sensatus homo daret unum obulum pro hoc, quod regnum Bohemie esset suum solum per centesimam partem unius hore, eo quod per hoc tempus nullum inde fructum habere posset. Quod si verum est, videlicet quod tali emptione solum usus rei emitur, tunc licita est emptio et pia, qua domus emitur pauperis per annum, precio presentialiter dato equivalenti censui domus annuali. Si vero pro minori emitur ratione carentie, per tempus pecunie presentialiter date vendenti lucrum, quod emens percipit anno elapso, videtur, et est de iniquitate usuraria suspectum. Eodem modo esset, si aliquis emeret rem remissius pro eo, quod pecuniam presentialiter daret et de receptione rei haberet per tempus expectare. Omnes isti modi iniqui sunt, quia ad contractum usurarium inducuntur, ut habitum est.