BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIII.,

qui redditus et census possunt auferri et qui non

 

Quamvis census et redditus multiplicari non expediat, verumtamen iuste et utiliter ab antiquo constitutos non licet principibus auferri. Qualiter censuum multiplicatio reipublice non expediat iam ex premissis a principio clarum est; similiter, quod non omnes licite auferri possunt ab his, qui civiliter presunt, quia, ut ibi patuit, multis modis et causis rationabilibus poterant introduci census et redditus iuste debiti aliquibus super rebus aliorum. Igitur, cum obviet iustitie auferri ab aliquo sine eius culpa |211r| quod iuste suum est, patet propositum. Ex hac conclusione et premissis a principio habetur, quod licet principi prohibere censuum multiplicationem et quosdam introductos destruere et de quibusdam inhibere, ne sine ipsius consensu fiant. Primum manifestum est, quia multiplicatio eorum rei publice nocet, ut visum est. Quod vero quosdam immo plures destruere possit et debeat, patet ibidem, quia omnes, qui modis ibi dictis iniuste fuerunt introducti, et forte etiam census, quibus subiecti abutuntur, qui aliquando iuste et utiliter fuerunt instituti. Quod etiam quosdam inhibere possit de redditibus ad vitam vel perpetuis, quos ut visum est non expedit ut indifferenter quilibet fortis vel debilis, nobilis vel ignobilis, utilis vel inutilis sibi comparet vel emat et inde sine laboribus ociose vivat.