BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VI.

de radice emptionis et venditionis reddituum

 

Non ex una radice processerunt emptio et venditio rerum et emptio et venditio reddituum. Apparet, quia, ut in superioribus visum est, primum simpliciter exigebat communis humani convictus necessitas et commoditas. Nam, ut rerum huic vite necessaria copia haberetur oportuna, expediebat, quod non quilibet pro quibuslibet sibi necessariis pro se laboraret, sed quod diversi laborarent pro diversis circa diversa, ut unus circa terram, alter circa animalia, tertius circa artificia. Unde contigit, quod unus indigebat de rebus utilibus per alium factis vel adquisitis et econverso. Et ergo, ut communi indigentie succurreretur, ratio dictabat, ut secundum equivalentiam iustam fierent rerum commutationes, utpote bladi pro vino, panis pro blado, calceorum pro panno, etc. Hoc, inquam, fiebat prius quam esset numisma, quo commodosius ominum utilium valor mensuraretur. Invento autem numismate et supercrescente avaritia, cogitatum est a filiis Adam, quomodo secure sine laboribus possent hanc vitam in omnibus necessariis transigere. Pro quo quidam ceperunt sibi per mutuationem providere ad usuram, quidam per emptionem reddituum pro perpetuo, quidam ad vitam, quidam per em|ptiones rerum ad determiatum tempus, quidam aliis modis variis studuerunt quomodo ociose vivendo rerum omnium copiam haberent et ita de humeris suis excuterent illam legem penalem a Deo filiis Adam generaliter pro peccatis impositam, que dicitur: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram, etc.