BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VII.,

quod emptio et venditio reddituum reipublice obest

 

Alia conclusio est: Non sicut confert utilitati communi emptio et venditio rerum, ita prodest emptio et venditio reddituum, sed plurimum obest. Deducitur ex precedenti, quia primum, ut patuit, exposcit indigentia civilis communitatis. Secundum vero introduxit et introductum continuat personalis quorundam cupiditas aut satishabendi sine labore voluptas. Quod immo et multum obsit reipublice patet, quia licentia generalis emendi redditus ad vitam vel perpetue ociosos reipublice inutiles multiplicat, pauperes gravat, hereditates onerat et tandem alienat, amplificat avariciam, facit pecuniarum caristiam, quando quilibet coacervat eas, ut tandem sibi senescenti vel ocio vacare cupienti redditus comparet, quibus secure vitam transigat presentem. Ex hoc ergo videri potest, quod si forsitan plures emptionis reddituum modi sint liciti, non tamen reipublice expediunt. Sicut enim in aliis multa hominibus licent pluribus modis superius descriptis, que ipsis propter sequelas et occasiones malorum propinquas non expediunt, nec apostolus de hoc siluit, sed vigilanter hoc attendendum ammouit, ubi dixit: Omnia mihi li-|208v|cent, sed non omnia expediunt, I. ad Cor. VI. Et ideo a rectoribus reipublice spiritualis et civilis multi contractus, multi hominum gestus, actus et ludi prohibendi sunt, quamvis secundum se illiciti probari non possint, quia presidentium est non solum prohibere ea, que per se mala sunt, sed etiam illa, que de propinquo ad mala inducunt, sicut ipsorum est non solum precipere virtutes, sed ea, que ad ipsas disponunt et a viciis oppositis retrahunt, ordinare.