BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum V.

quot modis census reddatur iniquus

 

Deinceps considerationem flectendo ad iniquitatem vel equitatem censuum occurrit, quod census dupliciter redditur iniquus vel iniustus: primo, si constitutus sit in re, que non est capax censuum, ut in persona hominis secundum unam opionem, vel si constituatur in re non habente usum utilem preter rei consumptionem, ut si constituatur in nuda pecunia aut in vino seu pane vel in aliquo huiusmodi. Unde patet, quod non semper in rebus equalis valoris possunt equales census constitui, verbi gratia, si domus mea et centum libre equivaleant, non possum concedere centum libras pro annuo censu decem librarum sicut possum concedere domum, quia in primo est manifesta usura, licet vocabulo census appellentur, in secundo vero non, cuius ratio dicta fuit. Secundo, census annualis redditus iniustus est, si non |208r| fuerit notabiliter minor utilitate quam res ferre potest per annum, demptis ab eadem expensis pro conservatione rei vel pro deductione ipsius ad fructum. His ita de origine censuum generaliter dictis, iam particularius loquendo volo ex illis et ante habitis aliquas conclusiones elicere. Quarum prima est: