BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum IIII.

de rebus, in quibus possit constitui

census et in quibus non

 

Iam ut clarescant magis dicta et dicenda, videamus communiter in quibus rebus et qualibus possunt redditus vel census constitui. Pro quo advertendum, quod res ab hominibus possesse divi-|207v|duntur in res mobiles et immobiles. Quibus in utrisque, que utilitatem vel usum utilem, qui non est earum consumptio, habent, census constitui possunt, ut in agris, vineis, domibus et ceteris immobilibus. Similiter in rebus mobilibus, ut in vacca, ove, equo et similibus. Nam qua ratione potest aliquis onerare vineam suam censu annuo de illa quamdiu fuerit porrigenda, eadem ratione potest censum constituere super vaccam suam, de illa quamdiu fuerit porrigendum ab eo, cuius in posterum vacca erit vel per hereditariam successionem vel donationem vel emptionem. Utrum autem super dato animali, ut super vacca, possint constitui redditus perpetui unius libre cere vel dimidie, et quomodo hoc licite fieri possit et quomodo non, volui hic dicere, sed non habui tempus considerandi. Nec fui adhuc plene informatus de illis immortalibus vaccis, quas hic ecclesie quedam habere dicuntur. Dicam ergo postea de illa materia, quid ratio dictet. Hoc ergo dimisso, patet ex dictis, quod de communi cursu census et res, in quibus constituitur, sunt coevi, ita quod si res sine negligentia possidentis vel ipso prohibere non potente desinat etc., aut inutilis fiat vel auferatur, census non poterit amplius exigi iuste ab illo, qui ipsum dare consuevit. Ratio est, quia obligatio ad censum cadit primarie in rem, in qua constituitur, et non in personam rem possidentis. Si queratur, an census possunt constitui in persona hominis vel in communitate hominum, respondetur quod si servitus est iusta secundum aliquem modum, ut quibusdam videtur, utique dominus potest constituere alicui censum in servo, quem emit, iuxta quantitatem utilitatis, quam servus ille per annum facere potest, et hoc eadem ratione, qua potest censum ponere in | alio animali utili, quod suum est, ut in vacca, asino vel equo. An vero homini libero, qui est sui iuris, vel libere communitati hominum liceat se censualem constituere alteri homini vel communitati, dubium habet, cum quibusdam videatur quod non, eo quod ex naturali conditione et originali dignitate homo sic liber est, quod nec ipse se nec alius ipsum iuste servilem facere potest nisi in penam peccati. Aliis videtur, quod homo potest licite se ipsum obligare, quamdiu vixerit et laborare poterit, ad reddendum alteri homini vel alicui ecclesie aut capelle annualiter aliquam partem pecunie iuxta quantitatem lucri, quod ex suo labore per annum adquirere potest et consuevit. Hoc autem quid aliud est quam constituere in se ipso censum annuale pro parte vite sue?