Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars secunda
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum III.de his qui non sunt permittendi censibus vivere,et quare non sint census multiplicandi
Habebunt ergo non solum clerici sed et nobiles, qui decimis et censibus propter militaria servitia ipsis constitutis vivunt, districtam rationem reddere, si aliorum labores ita consumant, ut nihil eis rependant aut in nullo reipublice spirituali aut civili proficiant. Sed sunt adhuc, qui rationabiliter non permittuntur vivere | de redditibus, utpote plebei fortes laboribus apti. Nam huiusmodi permittere de censibus vivere, quid esset nisi civitatem vel communitatem ociosis et delicatis hominibus, immo viciosis adimplere? Quia otia dant vicia, delicatos autem et ociosos multiplicare reipublice non expedit; igitur. Ex hoc sumitur ratio una, quare non expediat communitatibus hominum census et redditus multiplicare et indifferenter permitti quemlibet vivere de eis. Et est alia ratio, quia cum omnes inclinentur sine labore satis habere, contingeret tandem, quod censibus nimis multiplicatis agri et vinee manerent inculti et domus deserte nimium redditibus gravate. a) Item adhuc tandem sequeretur bonorum omnium immobilium illiberatio et intolerabilis obligatio, que non expedit, que hereditates dissiparet et lites multiplicaret. Item sequeretur impia pauperum exhereditatio, quia ut plurimum qui redditus super bonis suis vendunt sunt pauperes indigentia ad hoc compulsi, qui cum tandem census tot persolvere non possunt, coguntur relinquere hereditates suas illis, qui census in eis habent vel compellunt eas pro minori quam valent divitibus vendere. Que omnia impietates sunt longe a christianis finibus proscribende, cum proprium sit christianis pietatem facere et charitative agere misieris subveniendo et debitoribus indulgendo.
―――――――― a) gravate] gravari. |