BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum II.

de his, quos censibus vivere expediebat

 

Bonam vero originem habuerunt vel habere potuerunt census, si non potentes amplius laborare ratione senii vel infirmitatis constituerunt sibi redditus, unde viverent in bonis, que vel heredibus dederunt vel vendiderunt aliis; item si communitas politica constituit super bonis singulorum pro sustentatione eorum, quos ipsis in civilibus et spiritualibus preesse oportebat et expediebat, ut sunt principes, iudices, milites, episcopi, sacerdotes, doctores vel verbi predicatores. Cum enim illorum labores digniores, communi populo necessarii pro consequenda felicitate politica in hac vita et beatitudine perpetua post vite huius transitum, impedirentur solicitudinibus et laboribus necessariorum presentis vite adquisitivis, rationabile fuit et est, ut talibus a ceteris provideretur constitutione censuum super possessionibus aliorum vel aliis convenientibus modis de communi sustentarentur. Et maxime expediebat ut hi, qui ceteris omnibus in his, que ad Deum pertinent, preesse debuerant ac cultui divino vacare, redditibus dotarentur, quibus sine exteriori labore congruenter eorum statui vivere possent; nam horum labores sunt ad consecutionem vere felicitatis magis necessarii, ob hoc maiorem ab exterioribus vacationem requirentes. Si ergo predictis omnibus redditus constituti sunt, ut altiori labore his recompensent, |207r| quorum laboribus vivunt, peccant singuli predictorum, qui actibus eorum statibus debitis ceteris non proficiunt, sed vel inutiles sunt vel contraria mala laborantibus inferunt, ut si quorum est defendere offendant, quorum oppressos est liberare opprimant, quorum pacem facere guerrent, quorum est rapinas prohibere spoliant. Isti et consimiles apud Deum privati sunt et apud ecclesiam privandi sunt iure vivendi de redditibus vel decimis aut de laboribus eorum, erga quos se taliter habent. Liquet itaque qui de redditibus vivere permittendi sint, dummodo aliorum labores fideliter recompensent operibus eorum statibus debitis. Non credant ergo (quia si crediderint fallentur) quidam vocati nobiles quasi nobilitati eorum debeatur, ut a rusticanis et mechanicis laboribus vacent et de redditibus vel decimis super bonis aliorum constitutis vivant. Non sic, sed huiusmodi ab initio tanquam stipendia constituta fuerunt, quibus ad certa opera et servitia ceteris obligantur. Et quia bona parentum cum oneribus transeunt in heredes, adhuc filii nobilium obligantur ad eadem.