BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XLV.,

in quo agitur de casibus et contractibus, in quibus

committitur usura et non videtur

 

|204r| De contractibus, qui manfestius reducuntur ad usuram, sunt illi, quibus res vel carius venditur, eo quod de precio ad tempus expectatur, vel remissius emitur, eo quod precium ante datur quam res recipiatur vel eo quod res remissius emitur quia prompta pecunia datur. Nam in his omnibus expectatio precii solvendi habet rationem mutui, et ergo quicquid ultra iustum precium pro huiusmodi expectatione exigitur est quasi precium mutui, quod pertinet ad rationem usure. Sic et anticipatio solutionis pecunie rationem habet mutui, cuius quoddam precium est illud, quod minuitur de iusto precio rei empte; igitur. Simili modo precium exhibitionis prompte pecunie est illud, in quo res remissius pro illa venditur. Nec minus illicitum est pro exhibitione tali precium exigere quam pro expectatione precii vel anticipatione; igitur propositum. Et sicut perverse cupiditatis astucia in istis casibus vicium usure emptionis colore absconcere visa est, ita in quam plurimis casibus aliis idem vicium tam subtiliter obumbrare studuit et ad huc studet quandoque emptione, quandoque venditione, quandoque locatione, quandoque mutuatione et ceteris similibus coloribus, quod eos nec aliquis sufficienter enumerare potest nec evidenter illis remotis iniquitatem, que sublatuit, detegere. Et iam tantum invaluerunt casus illi seu contractus, quod plurimi ipsis irretiti sunt taliter et perplexi, quod vix ad statum salutis reduci possint propter diuturnam consuetudinem et difficultatem restitutionis inique adquisitorum tanto tempore. Verumtamen pro hoc laborandum est non impigre quantum valemus, ne iniquitas sub umbra equitatis absconsa quemcumque in infernum ducat, | qui cupiditate excecatus se recto tramite ad celum ire reputat. Scriptura dicit: Est via, que apparet homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem, hec est via per quam multi intrant, quia omnes avari sua cupiditae tantum excecati sunt, quod etiam ubi res est clara, discernere non valeant equitatem ab iniquitate. De illis sunt, qui eis licere putant vendere rem pro precio, quod potentialiter currit sub conditione, quod si in pascha vel in pentecoste plus valeat, amplius habeant si minus vel eqale primum forum stet. Iterum de illis sunt, qui cupientes fructus suos vendere, quando sunt carissimi, vendant eos nunc pro precio maximo, quod ante messem valebunt, tunc eis solvendo. In quibus et similibus est manifesta usurarie pravitatis iniquitas, licet ceca cupiditas hanc videri non sinat ab his, quibus discernendi equum ab iniquo eruit oculos. Nec tales testimoniis clare videntium stare volunt, eo quod in signum sue omnimode cecitatis se cecos esse non credunt, propter quod ad agnitionem equitatis irreducibiles sunt.