BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XLIIII.,

ostendens emptionem reddituum

ad vitam esse prohibendam

 

Adhuc de contractibus prohibendis, eo quod viciis occasionem pre|stent, est emptio reddituum ad vitam emptorum, quia cum homines pro statu nature corrupte, que plures viciosos habet, nimis afficiantur ad opes de facili, talis emptio declinat venditorem nedum ad desiderandum mortem emptorum sed nonnusquam ut illam procuret. Hec eciam fuit causa, quare prohibita est promissio vel collatio prebende vel beneficii nondum vacantis. Simili ratione prohibitum fuit pactum de futura successione in hereditatem testatoris factum dum adhuc vivit. Et ita de similibus multis. Esset ergo tolerabilior emptio reddituum ad vitam venditorum, quia ibi non esset causa, quare unus desideraret mortem alterius. Quod etiam iste contractus magis inhibendus sit quam omnibus permittendus, multis aliis persuasum fuit rationibus, que inferius, ubi specialiter de redditibus agetur, resumentur pro declaratione maiori ibidem dicendorum. Itaque usque huc introductis quibusdam casibus, in quibus licet usura committi videatur, tamen ratione certa quo ad vicium excusatur, consequenter ergo, ut premittebatur, agendum est de casibus et contractibus circa emptionem, venditionem et mutuationem, in quibus casibus non videtur vicium usure contrahi et tamen trahitur, equivalenter quantum ad lucrum et gravamen proximorum. Nam plurimos contractus insaciabilis avaricia introduxit, qui, licet ex forma convinci non possunt usurarii, tamen, quia vel reducuntur ad vicium illud vel plurimum fieri solent in fraudem usurarum et raro vel nusquam aliter, igitur a contractibus talibus retrahendi sunt homines.