BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XLIII.,

in quo ostendit, quando emptor cupiditate

moveatur et quando non

 

Sed dicis: «Quomodo scietur, qui ex cupiditate hoc faciunt?» Respondetur, quod omnes superflue divites vel ultra necessitatem persone et sui status habentes |203v| et generaliter omnes, qui nullam necessitatem communem aut pietatem in tali coacervatione intendunt sed solum locupletationem, ex cupiditate moveri censendi sunt. Hoc dico notanter, quia talis emptio tempore messis vel tempore, quo res alique vilis precii sunt, potest etiam licite fieri multis modis: primo, si fiat propter bonum commune, sicut Ioseph emit frumenta tempore abundantie, ut haberet unde providetur populis tempore future famis, ut habetur Gen. XLI.; et hoc meritorium est. Secundo, si fiat ex rationabili providentia, ut si aliquis emat talia timens, quod oportet eum carius emere cum indiguerit. Talis enim, si postea videat se non indigere sicut suo a) tempore debeat et carius vendat, non peccat. Et a fortiori non peccat, si non emit ultra suam necessitatem vel si emat ex pietate, ut ex lucro venditionis habeat unde pauperibus providere possit, dummodo ita moderate hoc faciat, quod per caristiam communitas non ledatur. Hoc modo et mercatoribus talis emptio licita est, si aliunde necessitatem non habeant nec alio labore se nutrire possint; tunc licite pro opera sua tali emptione lucrum recipiunt, b) dummodo ita moderate talem emptionem exerceant, quod pauperes non patiantur defectum. Quarto, licitum est, quod aliquis emat victualia, dum abundant, ut tempore famis vendat eo precio, quod tunc valebunt, precipue quando consideratur, quod res modo abundantes transportentur ad alias regiones vel quod propter abundantiam inutiliter et abusive in peccatis a plurimis consumuntur, etc.

 

――――――――

 

a) suo] om. 

b) recipiunt] repiunt.