BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XLII.

de contractibus | prohibendis

ratione propinquitati ad vicia

 

Sunt ergo hac consideratione multi contractus rationabiliter prohibendi vel saltem hominibus dissuadendi, eo quod ratione propinquitatis ad vicium usure aut avaricie plerumque inficiunt homines talibus peccatis. Nec est imaginandum, quod contractus emptionis et venditionis solum reddantur illiciti quia usurarii formaliter vel equivalenter. Sed plures de illis illiciti sunt ratione viciorum alterius speciei, ut symonie vel avaricie aut doli aut deceptionis aut impietatis vel huiusmodi. De illis contractibus sunt emptiones, quibus aliqui emere solent et coacervare tempore messis vel vindemie bladum et vinum parvo precio, ut postea vendant pro magno, quod in clericis et laicis turpe lucrum est et precipue in clericis turpissimum; quorum cum avaricia taliter invaluerit, quod unus de vinis et bladis tempore messis tantum emerit et sibi congregat, quod ceteri ab ipso compelluntur emere ad libitum suum, manifestum est ipsos enormiter peccare non solum contra proximum, sed contra communitatem proximorum, quia caristiam inducunt et quandoque propter eorum lucrum inducere student, quod damnabilissimum est. Recte ergo dicitur in decretis, XIIII. q. IIII.: «Quicumque tempore messis vel vindemie non necessitate sed cupiditate comparat annonam vel vinum remisse, ut postea vendat care, turpe lucrum est.»