BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XLVI.

de variis adinventionibus contractuum lucri

 

Sunt adhuc, qui cum non audeant pecuniam manifeste ad usuram mutuare – magis ad vitandum opprobrium quam ad servandum evangelium, quod dicit: Mutuum date nihil inde sperantes – mille cautelas invenerunt et adhuc moderni super veteres quotidie inveniunt, quibus lucrum equivalens usuris aliquo colore habere possint. Plures de illis contractibus tacti sunt in codicibus iuris et legum, sed non sufficit illorum decisio ad iudicium aliorum contractuum, quos sine numero ho-|204v|minum avaricia post adinvenit et inveniet usque in finem seculi. Nullis ergo prescriptis legibus humanis solvi possunt omnes sophistici contractus, quos magno studio avaricia invenit. Sed oportet novis humane malicie adinventionibus novis obviare ingeniis et regiminibus. Et ut in paucis exemplariter hic loquar de adinventionibus illis: Sunt, qui emunt a pauperibus puto vaccas vel oves, quas non habent, et quasi de facto habitas locant eisdem pro annuo censu, ut sic in fine anni recipiant vaccam vel precium pro ea cum eius locagio, quod proculdubio usure equipollet. Sunt iterum de illis, qui mutuant aliis tali intentione vel conditione, quod postea, cum ipsi indiguerint, remutuent ipsis. Hoc iterum equivalet usure, quia talis obligatio ad remutuandum pecunia estimari posset, nihil autem nummis mensurabile pro pecunia mutuata exigendum est, ut sunt servicia, auxilia et huiusmodi. Adhuc quidam temptant de pecunia mutuata lucrum habere per viam exactionis pene, propter quod mutuant pecunias ad certum tempus reddendas sub pena pecuniaria, si forte tunc debitores non solverint, saltem penam pro lucro habeant. Sed querit adhuc cupiditas usurarii lucri recompensationem, quando facit quosdam divites ociosos mutuare ituris ad nundinas pecunias, ut, si lucrentur illis, recipiant de lucro ultra sortem propter periculum perditionis pecunie, quia iuste recipiunt; sed et hoc turpe lucrum esse doctores deducunt, ita quia aut accipiens mutuum non iuvat se de pecunia illa et sic iniquum est, quod creditor ab eo lucrum exigat, quod non habuit, aut iuvat se sic, tunc ex consumptione pecunia omnino efficitur eius, propter | quod et res empta fit debitoris. Non ergo creditor potest ab eo lucrum exigere, quia re sua utitur et ea lucratur. Tangunt nihilominus doctores casum, in quo non esset usura ibi lucrum ultra sortem recipere, utpote cum emerem vel paratus essem emere certas merces de pecunia mea, et tu propter nimiam instantiam fecisti me cessare a tali emptione, ideo ut tibi mutuarem. Et ergo volo, quod reddas mihi tantum, quantum essem ibi habiturus de istis mercibus, si eas illuc deferrem. Recipio enim in me periculum, licitum esset; et hoc ideo, quia lucrum illud reciperet tamquam interesse, quod licet, ut predictum est.